In Bosporo Mithridate Cerealia sacra celebrante terrae
motus adeo grauis repente exortus est, ut magna clades ex eo
urbium atque agrorum secuta narretur.
eodem tempore Castor
Mithridatis praefectus, qui Phanagorio praeerat , interfectis
amicis regiis arcem ocoupauit et quattuor Mithridatis filios ad
praesidia Romana transmisit.
Mithridates accensus ira in
scelera exarsit.
filium suum interfecit, cum antea iam alio Macharem parricidio
trucidasset;
Pharnaces alter filius eius exemplo fratrum
territus exercitum ad persequendum sese missum sibi conciliauit
et mox aduersus patrem duxit.
Mithridates diu ex altissimo
muro filium frustra precatus ubi inexorabilem uidit, moriturus
exclamasse fertur: Quoniam Pharnaces, inquit, mori
102 (§ 4.6.7 cf. Periocha, § 7 Eutropius
6, 12)
quod cum ipse nonissimus hausisset nec tamen
propter remedia, quibus uitalia sua aduersus noxios sucos saepe
obstruxerat, ueneno confici posset frustraque spatiaretur, siquo
tandem modo infusa pestis per uenas uegetatione corporis
acta discurreret, Qallum quendam militem iam fracto muro
discurrentem inuitauit eique iugulum praebuit.
hunc exitum
uitae Mithridates
argumentum reliquit homo omnium, ut ferunt, superstitiosissimus,
annos natus septuaginta et duo, habens secum semper
philosophos omniumque artium peritissimos.
Si estis, inquit, dipatrii. ita ille diu colendo ac diu
quaerendo persenserat hos non esse certos deos, qui esse
putabantur. rex multae experientiae atque aeuo grauis uerum
Deum, ad cuius notitiam non nisi auditu per fidem uenitur,
non intellegebat. hos autem falsos esse rationis ipsius luce
peruiderat, aliud consuetudini aliud menti suae tribuens.
si
estis, inquit, di, hoc est dicere: ego sentiens esse super
hominem potentiorem ipso homine potestatem, precandi necessitate
motus commendo diligentiam et excuso ignorantiam
meam; inuoco qui est, dum conuenio qui non est.