Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

nec tamen sufficit ipsas quoque cum auctoribus causas fuisse consumptas; recidiua semina in eodem agro germinant, magna continuo metentibus malorum incrementa cum magno sudore factura: uictor ciuilis belli a ciuibus Caesar occiditur, in caedem unius trahuntur agmina consciorum.

certum enim erat, quia Caesar indigne peremptus plures habere posset ultores; plurimaque nobilitas una simul catena sceleris copulatur, ne forte tanta malorum materia non belli magnitudine suppleatur sed uindictae breuitate tenuetur.

Medeam illam fabulae ferunt dentes quondam occisi seuisse serpentis, e quibus quasi conpetens semini seges armati homines terra emerserint seseque mox inuicem pugnando prostrauerint.

equidem hoc poetarum commenta finxerunt; nostra. autem Roma Caesare occiso quanta de cineribus eius agmina armata parturiit! quanta bella in testimonium miserae fecunditatis nen legenda. pueris sed spectanda populis excitauit!

et tamen horum omnium malorum initium superbia est: inde exarserunt bella ciuilia, inde iterum pullularunt. non ergo iniusta caedes est eorum, qui eam iniuste consectantur, si ambitionis aemulatio per ipsos atque in ipsis et agitur et punitur, donec qui detrectauere collegium, discant ferre [*]( AVTORES § 7 fabulae ferunt (cf. § 8 poetarum commenta et legenda pueris) ) [*]( 1 ipsa D || cum om. D 2 consumtas P || recidiua (ua in ras.) P 8 germinant] siminant D || magna] mala L || contime tentibus D 4 uictus D || ciuilis] ciuili D || a om. D || ciuilibus D 5 caede... unius P1 caedem∗∗unius P 6 certum (tum s. s. m. 1) D || perem∗tus (erasa p) P 7 possit L || cathenaLR1 8 malorum] aliorum D 9 supplicatur L supplecatur D || uindicate D 10 mediam D || quosdam PRD ||use∗uis∗e P 11 serpentes LD || e quibus om. R1 ||competans R2 12 terrae emerserint B || pugnandum D 13 prustrauerunt D II equidem] PRDG1 et quidem Lfsh || fixerunt R1 16 fecundatisD || puerised D || exspectanda L expectanda PRD 18 unde R1 ||pollularunt L pullularunt| (I pr. in ras. m. 2, fort. ex e, unt ilico m. 1 ex ũ) B 19 cedis L code D || consecrantur L consequantur 0 20 imolatio D || adque PR1 21 detrectauere (alt. e in ras. m. 2) B || colligium R1 )

407
dominatam, summaque imperii totius ad unum redacta longe aliud omnes homines uiuendi genus subeant, ut omnes humiliter placere studeant, non insolenter offendere.

sed ad tam salubrem humilitatis doctrinam magistro opus est. itaque opportune conpositis rebus Augusti Caesaris natus est Dominus Christus, qui cum in forma Dei esset, formam serui humiliter adsumpsit, ut tunc demum aptior fieret humilitatis institutio, quando iam per totum mundum poena superbiae omnibus esset exemplo.

Anno ab Vrbe condita DCCX interfecto Iulio Caesare Octauianus, qui testamento Iuli Caesaris auunculi et hereditatem et nomen adsumpserat idemque, qui postea rerum potitus Augustus est dictus, simul ut Romam adulescens admodum uenit, indolem suam bellis ciuilibus uouit.

nam, ut breuiter coaceruationem malorum explicem, bella ciuilia quinque gessit : Mutinense Philippense Perusinum Siculum Actiacum. e quibus duo, hoc est primum ac nouissimum, aduersus M. Antonium, secundum aduersus Brutum et Cassium , tertium aduersus L. Antonium, quartum aduersus Sex. Pompeium, Cn. Pompei filium, confecit.

Antonius a senatu hostis pronuntiatus [*]( AVCTOTES Un. 6 qui cum-7 adsumpsit Pauli Ep. ad Philipp. 2, 6 d 7 cap. 18 § 1 Eutropius 7,1 exceptis anni numero (000 fere ac nono Eutr.) et ex Liuio 117 sumptis his auunculi atque Romam... uenit § 2 bella et q. s. Suetonius Aug. 9 § 3-§ 6 interfecit Liuius 118 et 119 ) [*]( 1 sammaq (q i. e. quae m. 1 in ras., ex jm F) D 4 salubri D || humilitatem (em in is corr.) L 5 oportune (-ę a. r. B) PB oportunae D ||compositis PR || augustucaesaris (0 ilico ex s) D || caesaris] LPRDςZ caessaris tempore H caesaris temporibus c 7 assumpsit R3 adsumsit P || ut om. L || fleret] fleret et PR1 ||institutio (to del.) P 8 iam (i ex t) P || mundum) orbem L solus9 exemplum D 10 septingentensimo (-tissimo D) decimo LD 11 testam R2 testamentum (sed -tũ in -to corr. R2) R2D ||iuli] PR1 iulil LR2D || heriditatem D 12 assumpserat R2 adsumserat P || potitu] potine D 13 adulicens D 15 explicem (plic 8. s. m. 2) L 17 ac] et υ || aduersum D || m̄ (s. e. marcum) L marcum PRD ||*antunium D 18 aduersum (priore loco) D (idem. in seqq. bis adnersus) 19 lucium PD lutium B ||antanium D || sertum LPRD ||gnei PRD om. (fine uersus) L 10 antunius D )

408
D. Brutum apud Mutinam obsidione concluserat. consules Hirtius et Pansa et cum his Caesar ad liberandum Brutum expugnandumque Antonium missi.

Pansa primo ueniens exceptus insidiis, inter suorum clades ipse quoque pilo graruiter uulneratus ab eodem uulnere interpositis diebus est mortuus. Hirtius auxilium collegae ferens magnas Antonii copias uasta strage deleuit. Caesar catenus castra custodiit.

secunda aduersus Antonium pugna magnae utrimque strages actae sunt. namque tunc ibi Hirtius consul occisus est, uictus fugit Antonius, Caesar uictoria potitus est, cui D. Brutus de coniuratione occisi Iuli Caesaris confessus preces paenitentiae fudit.

Dolabella Trebonium , unum ex interfectoribus Caesaris, Zmyrnae interfecit. Dolabellam senatus hostem pronuntiauit. consulum occisorum uterque exercitus Caesari paruit.

postea D. Brutus in Gallia a Sequanis captus et occisus est. Basilus autem, aeque unus de percussoribus, manu seruorum suorum necatus est.

Lepido satisagente Caesar Antoniam recepit in gratiam atque ob fidem reconciliatae gratiae filiam eius matrimonio sortitus est.

inde cum ad Vrbem accessissent ac rumor de futura proscriptione ortus esset, C. Thoranius uir praetorius nihil tale metuens incursu militum domi suae interfectus est aliique conplures trucidati sunt.

itaque, ne [*]( AVCTORES § 6 Dolabellam—§ 12 Liuius 119 et 120 ) [*]( EXPILATORES 1 hinc apud Mutinam Eutropianis inseruit Paulus 162 not. lin. 6 ) [*]( 1 decimum P decium LRD || apad] LPRDv ad h 2 hyrtius B hircius D 3 antunium D 4 philo PR1 5 ab] ad D 6 hircius D || antunii D 7 uastas trege D || costodit D 8 secundum D || antunium D II magnae (m s. s. m. 2) B 9 nunc L n hyrcius D 10 antunius D || caesar] sa sar D II decius LPRD 11 iuli] L iulii PRD II praeces LRD || p∗enitentiae (erasa a) B paeni- łenciae D 12 fudit] dedit L, item KME II tribunium D 18 zmyrnae] LPB myrnae D 15 decius LPRD 16 basilus] L uasillus PR pasillus D 17 antunium D 18 adque PB\' || sidem P\'B\' 20 proscribtione LP II ġ̄ . L gaius PRD 21 uir praetorius om. D || dominae suae L domui sui D D conplaris D complures B*. )

409
latius atque effrenatius incircumscripta caedes ageretur, centum triginta et duum senatorum nomina in tabula proposita sunt, primum Lepidi praecepto et nomine, deinde Antonii, tertio Caesaris.

ibi Antonius Tullium Ciceronem inimicam suam, ibi L. Caesarem auunculum suum et — quod exaggerando sceleri accessit — uiua matre proscripserat ; ibi Lepidus L. Paulum fratrem suum in eundem proscriptorum gregem coniecerat.

adiecti sunt postea ad numerum prosoriptorum triginta equites Romani. multae diu et uariae caedes actae, domus proscriptorum direptis omnibus dirutae sunt.

at Dolabella in Syria multa cum Cassio bella gessit, a qao uictus ipse se interfecit Brutus et Cassius magnis exercitibus conparatis apud Athenas conuenerunt totamque Graeciam depopulati sunt. Rhodios Cassius terra marique oppugnatos ad deditionem coegit, quibus praeter uitam nihil reliquit.

igitur Caesar et Antonius eosdem in Macedoniam magnis bellorum apparatibus persecuti, ad mortem conpulerunt; quamuis manifestissime illa tunc pugna non uirtute partis , Antoni, sed Caesaris felicitate confecta sit.