Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

inde per Cyprom in Aegyptum uenit ibique mox ut litus attigit, iussu Ptolemaei adulescentis in gratiam Caesaris uictoris occisus est. Pompei uxor filiique fugerunt; cetera Pompeiana classis direpta est omnibus qui in ea erant crudelissime trucidatis, ibique et Pompeius Bithynicus occisus est. Lentulus uero uir consularis apud Pelusium interfectus est.

Caesar conpositis apud Thessaliam rebus Alemndriam uenit perlatoque ad se ac uiso Pompei capite anuloque fleuit; cumque se in regiam recepisset, eludebatur a tutoribus, quominus pecuniam acciperet, templa sua astu spoliantibus, ut et regios thesauros uacuos esse ostenderent et in inuidiam Caesaris populum concitarent.

praeterea Achillas dux regius, imbutus semel Pompei sanguine, Caesaris quoque necem meditabatur. nam iussus exercitum dimittere, cui praeerat, uiginti milium armatorum, non modo spreuit imperium, uerum et aciem direxit.

in ipso proelio regia classis forte subducta iubetur incendi. ea flamma cum partem quoque urbis [*]( AVCTORES § 28—§ 81 Liuius 112 (ad § 81 cf. Seneca De tran- quill. animi 9 § 5 quicudem narrat Liuium laudans) ) [*]( EXPILATORES 1 mox—7 interfectus est compilaut comm. Bern. Lucani 8,560 7 Caesar— p. 402, 2 exussit compilauit comm. Bern. Lucani 10 pr. ) [*]( 2 adtigit (d in t corr. m. 8 R) PE || iussu in ras. P || ptolemei LP ptolomei B ptnlomei (p ex b m. 1) D n aduliscentis (carr. m. 3 R) R1D 8 filique D 4 pompeianae P pompei ana∗ B || clas∗sis (prior s in ras.) P classis (si in ras.) B 5 trucidati sunt| (sunt fort. ex corr. add. m. 1, part- in ras. , uel alius clausulae?) D || Sibiquae pompeius (S erasa) D || bithicus P1 bythinicus, P2R bytthinicus D 6 consolaris (corr. m. 3) R1 || interfectus] occisus L1 exoccisus et m marg. : ex .̑ | alibi| interfectus L2 7 compositis PB || thesaliam Ra 8 anu∗loque (erasa ł) P anoloque D 9 cumque Be om. D || eludebatur a tutoribus] eluniam, auetoribus D 11 thensaurus D || oetenderet R1 12 regius] reus D 13 inbutus (imb- R2) PR2 imputaus (prior n a. s. m. 1) D 14 XX. milium L XX milia PR 16 praebuit D 16 regi L 17 incendi ea] incenea D ) [*]( V. ) [*]( 26 )

402
inuasisset, quadringenta milia librorum proximis forte aedibus condita exussit, singulare profecto monumentum studii curaeque maiorum, qui tot tantaque inlustrium ingeniorum opera congesserant.

unde quamlibet hodieque in templis extent, quae et nos uidimus, armaria librorum, quibus direptis exinanita ea a nostris hominibus nostris temporibus memorent — quod quidem uerum est —, tamen honestius creditur alios libros fuisse quaesitos, qui pristinas studiorum curas aemularentur, quam aliam ullam tunc fuisse bibliothecam, quae extra quadringenta milia librorum fuisse ac per hoc euasisse credatur.

Caesar postea insulam, ubi Pharos est, cepit. eo Achillas cum Gabinianis militibus uenit. ingens pugna commissa est: magna ibi Caesarianorum militum multitudo cecidit, omnes etiam interfectores Pompei interfecti sunt.

Caesar ui insistentium hostium pressus soapham escendit: qua mox pondere subsequentium grauata ac mersa, per ducentos passus ad nauem una manu eleuata, qua chartas tenebat, [*]( AVCTORES § 32 0rosius § 33 et § 34 Liuius 112 ) [*]( EXPILATORES 11 Caesar—p. 403, 2 cepit exscripsit comm. Bern. Lucani 10pr. 15 Caesar—p. 403, 2 cepit exscripsit Paulus 157 not. lin. 4—158, 14. ) [*]( 1 CCCC PRKMTW, v; XL- L (idem § 82 quadringenta, cf. 4, 20 § 33 et 6, 11 § 4) quadragenta D, eundem num. exhibent GN Bem. 128, Senecae codex Mediol. (ed. Koch 1879); cf. Parthey, Alex. Bibl. p. 32 et 77; Ritschl, Opp. 1 p. 28 . 152 . 226 U mili- D 2 monumenta L 8 qui tot] quit D || inlustrum R1 || ingeniorumque L 6 haec quod quidem uerum eat glossam esse perperam cemet h 8 simularentur D 10 quadringenta] Lv cccc PRKМTW quadragenta D; XL GN ĩquadragenta E CCCCXL 0 || suasisse B1 11 pharos] L pharus PB farne D || erat PRW || coepit (o del. in R) BD 18 conmissa (com- R3) PaR1 || magnam D om. L || caesaria nomirum D 14 caecidit L et a. r. B 16 ul in ras. m. ut uid. 2 B || pressos L p̃ssus B praesus D || scafam P (non B) || escendit] L exscendit P1 ascendit (as in ras. m. 2 B) P2RςΒvar*| cendit (er.: ut uid.) D 16 quo (e supra 0 scr. m. 1, 0 in a corr. 2 B) P\'B quae P2 || ducentur D cc PB 11 unam D || charthas PB carthas D )

403
nando peruenit, mox nauali certamine pulsatus, magna felicitate classem regiam ant depressit aut cepit.

Alexandrinis petentibus regem reddidit monitum, ut magis amicitiam Romanam quam arma experiri studeret; qui tamen ilico ut liber fuit bellum intulit, sed continuo cum toto exercitu suo et ipse deletus est. nam uiginti milia hominum in eo bello caesa referuntur, duodecim milia cum septuaginta longis nanibus dedita, quingenti ex uictoribus cecidisse dicuntur.

rex ipse adulescens scapha exceptus ut fugeret, multis insilientibus mersus necatusque est; corpus eius ad litus deuolutum indicio loricae aureae cognitum fuit: qua Caesar Alexandriam praemissa Alexandrinos omnes ad deditionem desperatione conpulit regnumque Aegypti Cleopatrae dedit.

inde Syriam peruagatus Pharnacem in Ponto uicit. postea uero quam Romam uenit, dictator et consul creatus in Africam transiit et apud Thapsum cum Iuba et Scipione pugnauit maximamque ibi hominum multitudinem interfecit. castra utriusque direpta sunt, sexaginta elephanti capti.

Cato sese apud Vticam occidit; Iuba [*](AVCTORES § 1 et § 2 Liuius 112 § 8 inde—transiit Liuius 113 (cf. Periocha) || apud Thapsum—§ 5 Liuius 114 (cf. Per.) ) [*]( EXPILATORES 2 Alexandrinis—3 reddidit, 4 qui—13 dedit com- pilauit coMM. Barn. Lucani 10pr. 2 Alexandrinis—11 fnit exscripsit Paulus 158 18 Syriam—14 uicit exscripsit comm. Bern. Lucani 10, 475 (extr.) 14 postea—p. 404, 7 ingressus excerpsit comm. Bern. Lucani 10, 476 ) [*]( 1 nando] LPR2DT nondo R1 natando GWBh || felicitate] PRTWU comm. Lucani altero loco, mira felicitate.. enatauit Florus 4,2 § 59 facilitate LDGKMHNOX,B comm. Lucani priore loco 2 depraessit D n coepit RaB 3 regem petentibus PR || ut magis amicitiam om. D 4 quam arma om. D 5 bellum intnlit sed om. D || toto] omni D 6 xx PB || eo] quo D 7 duodicim D XII PR || septuagenta D LXX PB 8 dedit•anquingenti D || D PR || caecidisse RD 9 adulicens D || scala P (non R) || mu*l*tis (altera litterae u hasta m. 2 in ras., ante t erasa i) B 10 necadusque R1 || inditio R1 (c3) 11 alexandream L alexandria D 12 desperatione (alt. e ex i ?) B || compulit R2 18 peruagatur L 14 farnacem LD 17 c*astra (er. r) D || utriusque (us s. s. m. ut uid. 1) L || sexagenta D LX PB 18 elephanti (h del.) P elephant D || apt Pa n iuba rex (rex s. s. m. 2) B ) [*]( 26* )

404
percussori iugulum pretio dato praebuit, Petreius eodem se gladio perfodit; Scipio in nani, qua ad Hispaniam fugere contendens uento coactus in Africam redierat, semet ipse iugulauit.

in eadem nani etiam T. Torquatus occisus est. Caesar Pompei Magni nepotes filiamque Pompeiam simulque cum his Faustum Sullam et Afranium et Petreium filiam iussit occidi.

inde quattuor triumphis Vrbem ingressus, disposito recuperatae reipublicae statu continuo in Нispanias contra Pompeios Pompei filios profectus, septimo decimo quam egressus ab Vrbe fuerat die Saguntum peruenit statimque aduersus Pompeios duos et Labienum atque Attium Varum multa bella et uaria sorte gessit.

ultimum bellum apud Mundam flumen gestum est, ubi tantis uiribus dimicatum tantaque caedes acta, ut Caesar quoque, ueteranis etiam suis cedere non erubescentibus, cum caedi cogique aciem suam cerneret, praeuenire morte futurum uicti dedecus cogitarit, cum subito uersus in fugam Pompeiorum cessit exercitus. [*]( AVCTORES § 6—§ 9 Liuius 115 (cf. Periocha et ad § 6 et § 7 Eutrop. 6, 24) ) [*]( EXPILATORES 7 hinc quattuor (cum quattuor B) triumphis ingressus Eutropianis inseruit Paulus 159, 19 sq. ) [*]( 1 percussorem D || praetio LPB praecio D; Petreio (pro pretio dato) coniecit Rubenius Elect. 1, 10 male || prebuit L || eodem] eodem die codex Portensis interpolauit 2 hispaniã PBT hispania L spania D hispanias GM(НNO)v, hispaniãs K 4 titus PB titos D || occisvs(v m. 2) P 5 magnine potest D || filiam | muque D || -que om. PB 6 syllam LPRD || afraniam Pa 8 dispositae P2 disperato (om. recuperatae) K dispoaito (om. rec. sed s. s. e recuperatoque) M || recuperatae] R2G1W (-te B2) recuperato LPR1 recuperatoque G2N recuperati D || reip̄. L || hispanias] L hispaniā PB hispania D 9 pompeius R1D || quam P qua B 10 die∗ (s ut uid, eras.) P || sagyntum PB || post peruenit pag. extr. circ. 13 litt. eras. (statim peruenit ?) D || statim D 11 aduersum D n pompeius R1D || adque PaR1 || attiũ (iũ radendo ita ui mut.) B 18 flumen] LPRDς, urbem corr. v, cf. § 9 || tantis est c 14 caedia LD 15 caedere LB\'D || erubiscentibus PR1D || caedi (a linea traiecta sed deinde linea erasa) B cede D 16 dedecus] decuius D || cogitaret D 17 pompeianorum L solus || cessit (e ex a m. 2, pr. s in ras. m. 2) B )

405

equidem eo die hoc bellum actum est, quo Pompeius pater ab Vrbe bellum gesturus aufugerat, quattuorque annis hoc bellum ciuile indesinenter toto Orbe tonuit. T. Labienus et Attius Varus in acie caesi sunt. Gnaeus Pompeius cum centesimo equite aufugit.

frater eius eane Pompeius contracta celeriter non parua Lusitanorum manu, cum Caesonio congressus et uictus fugiensque interfectus est. Munda ciuitas cum immensa hominum caede Caesare oppugnante uix capta est.

Caesar Romam rediit. ubi dum reipublicae statum contra exempla maiorum clementer Înstaurat, auctoribus Bruto et Cassio, conscio etiam plurimo senatu, in curia uiginti et tribus uulneribus confossus interiit.

in qua coniuratione fuisse amplius sexaginta conscios ferunt. duo Bruti et C. Cassius aliique socii strictis pugionibus in Capitolium secesserunt. diu deliberatum est, utrum Capitolium cum auctoribus caedis oporteret incendi.

corpus eius raptum populus dolore instimulatus in foro fragmentis tribunalium ac subselliorum cremauit.

Percensuit latitudinem regni sui Roma oladibus suis atque in suam conuersa caedem singulas quasque gentes ibidem, ubi domuit, uindicauit. Asiae Europae atque Africae, non dico tribus mundi partibus sed totis trium partium angulis edidit gladiatores suos feriatisque inimicis spectaculum miserae [*]( AVCTORESS § 1—§ 8 Liuius 116 (ad § 1 et § 2 cf. Eutrop. 6, 25) ) [*]( 1 equidem] LD et quidem PRv 3 ciulle bollum c || titus PRD || labienus (i ex corr. add. m. 1) D 4 aciae D et a. r. B || gn- L gneus PR genus D, idem praenomen in ς; Ser. corr. Rob. Stephanus fsh || centesimo (es in ras.) P centisaimo D 5 sertus] LRDς Cn. corr. R. Stephanus fsh 7 inmensa PR (im- R3 9 reip- L 10 maiorum exempla PR || instaurata| D 11 curiam L || xx. et tribus LPR 12 confusus D 13 seIagenta D LXPR || ḡ. L gaius PR galus D 14 socia trictis D || capitulium. D 15 capitulium D || autoribus R1 16 incendi (n a. 8. m, 2) P incendii L n stimulatus PR 17 in foro om. L || fracmentisP fragementis D 18 adque PaR1 19 in sua in ras ang.m. 1 D || singulis Pa 20 domnit (o statim corr., fort. ex i) B || uindicauit om. R (non P) || eurupe D || adque PaR1 21 angule P angelos R1 || redidit Pa edid | D 22 expectaculum P ∗s∗peotaculum (8 in ras. m. 2, fort. fuit eK) R )

406
ultionis ingessit.