Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Exim Caesar a Britannis reuersus in Galliam postquam legiones in hiberna misit, repentinis bellorum tumultibus undique circumuentus et conflictatus est. namque Ambiorix cum Eburonibus et Aduatucis conspirans, animatus Treuerorum consilio Cottam et Sabinum legatos apud Eburonas cum tota funditus legione insidiis circumuentos interfecit.

Ambiorix hac uictoria elatus Aduatucos et Neruios plurimosque alios raptim ad arma contrahit atque ad Ciceronem legatum, qui similiter tunc legioni in hibernis praeerat, contendit.

multitudo hostium ex hoc colligi potuit, quia cum in obsidione castrorum uallum circumdandum esse a captiuis Romanis docerentur et instrumenta ruralia non haberent, gladiis concidendo terram et sagulis exportando uix tribus horis uallum pedum decem et fossam pedum quindecim per milia passuum quindecim in [*]( AVCTORES § 1 Caesar B. G. 5, 23.24.26-37 § 2 Caes. B. G. 5, 38 et 39 § 8 Caes. B. G. 5, 42 et (inde a praeterea) 5, 40 et 42 ) [*]( EXPILATORES 5 Exim—7 confiictatus est execripsit Beda Hist. eccl. 1, 2 extr. ) [*]( 1 urbes (ur in ras. m. 1) D ||complures R2 ||hisdemque (-ę D) LPRD 2 cassouellauni] LPbR1 cassobellauni PaR2D 3 obtintum D || monitum Pa 4 confortissimum R1D 5 exin B p. ras., c ||a om. D || brittanis PBD 6 hibernam D hibernia PbR 7 circumuentus∗et (s∗e ex m iiico corr.) D ||ambiorix (o ex corr. add.) P ambior ex D 8 eburonatibus LPBD itemque ceteri || atuatucis LPBD aduaticis Gυ ||conspiratus PR (s fin. m. 2 in ras. B) ||trenerorum] LPR trirorum D 9 consilio om. R1 ||eburonas] LPRD Eburones fsh 10 circumuentus LPaR1D ||ambior, ex D || hac (c in ras. m. 2) B ac D 11 ∗elatus (e M. 2; fuisse uid. uictoriae latus) R; sublatus Caesar ||atuatucos LPRD adnaticos Gυ || plurimosquae Pa 12 ad] L in PRDυ; ad arma concurrunt Caesar n adque Pa 13 legioni om. D || ostium R1 14 collegi PR1 ||in P ||sidione R1 15circumdantur D 17 saculis D ||x ..PR 18 fossa (-ã 2) P1R1 ||xv PR (xu h, l. B) || xv PB )

380
circuitu perfecerunt. praeterea centum uiginti turres mirae altitudinis extruxerunt.

et cum iam septem dies noctesque succidui hostium cunei pugnarent ac uentus subito plurimus exortus esset, testas feruentes intorsere fundis flammataque focis tela ac mox concepto igne rutilantia intra castra iecerunt.

quo facto per culmea culmina raptim uentus insistens, sparsum animauit incendium. sed ne sic quidem Romani, cum undique obruerentur, uulneribus laboribus uigiliis ieiuniis incendiisue cesserunt.

tandem Caesari nuntiatum est unam deletam esse legionem, alteram iam paene confectam.

aduentante cum duabus legionibus Caesare, deserunt hostes obsidionem atque in eum cuncti raptis copiis ruunt. Caesar paruissimis se. castris consulto condidit equitibusque praemissis, ut fugam fingerent, imperauit, ut ad transitum uallis, quae media erat sibique periculosa uidebatur, hostes contemptu sui inuitaret.

quibus aduentantibus insuper obstrui portas praecepit. quo uiso Galli, quasi iam uicissent, ad obducendum extrinsecus uallum conuersi sunt. Caesar totis repente portis paratum effudit exercitum uersosque in fugam Gallos uastissima caede confecit.

nam sexaginta milia tunc fuisse referuntur, e quibus [*]( AVCTORES § 4 et § 5 Caesar B. G. 5, 43 § 6 Caesar B. G. 6, 45 et 47 (I) § 7 et § 8 Caesar B. G. 5, 48-51 § 9 Caesar B. G. 5, 49 et 52 princ. ) [*]( 1 CXX PR 2 extruxerunt] LPBD || iam om. D 3 hostium (s ilico ex n 9 corr.) D castra ante hostium s. m. 2 B ||conei D cai P1 im in ras. m. 3 ex ∗in ut uid. pro quo fort. cui fuerat B || uentus (8 in ras.) R || plurimus subitu D 5 focis tela] tela focis PR ||intra] T2G2 intro LPRD; in casas Caesar 6 culmea culmina] LPRD culmea om. υ ||insestens Pa 7 ne] nec PRD || sic] si B 8 ab obruerentur incipit 8 || obraentur Pa obuerentur D || incendiisque sh 9 caesa∗∗ri (erar. ũ aut IТ) 8 10 aduentan∗te (n radendo corr. ex m) 8 11 deferunt L diserunt D H adque PR1 〈a〉dq: 8 18 castris ( prior litterae a pars ex r ut uid. m. 1) D || ęquitib; q: 8 || praemisis L 14 figerent Da || ad om. D 15 contemtu∗ (eras. a) 8 contemtu PD 17 enrin- ∗secus B 18 rep〈e〉nte 8 19 fet fudit (corr. m. 2) P ∗∗effudit (er. & ut uid.) R 20 nam∗ P || sexagenta D LX ex XL m. 1 ut uid. P LX SR || ∗equibus B )

381
pauci per paludes inuias euaserunt.