Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Indutiomarus Treuerorum princeps, magnas armatorum copias habens, postquam de consensu totius Galliae certior redditus est, Labieni castra legionemque cui is praeerat, quod facile factu arbitrabatur, delere statuit ac deinde Eburonibus Neruiisque coniunctus ad opprimendum Caesarem pergere.

Labienus quibus potest artibus simulat timorem atque ita Indutiomarum neglegentiorem cum insultantibus copiis pro uallo oberrantem, repentina eruptione prostrauit.

hac uictoria Labieni reliqui Gallorum conatus repressi sunt et Caesar paulo quietior reliqua parte hiemis fuit.

sed intellegens sibi maiora belli superesse negotia, maxime quia plurima parte exercitus amissa aliisque grauiter sauciis ne ad sustinendum quidem sibi idoneus, non dicam ad conprimendum Gallorum impetum uideretur, a Cn. Pompeio proconsule conscribi legiones sibique mitti in auxilium petit: itaque ante exactam hiemem tres ad eum legiones in castra uenerunt.

igitur Caesar, priusquam in unum hostium copiae coirent, ineunte uere adgredi trepidos et opprimere sparsos in suis finibus parat. primum itaque Neruiorum fines diripit, praedam uero, quae copiosissima erat, exercitui permittit. [*]( AVCTORES § 10-§ 12 Caesar B. G. 5, 56—68 § 18 Caesar B. G. 6, 1 § 14 Caesar B. G. 6, 2 et 3 ) [*]( 1 inuias (s in ras. s deletae) B inuia D || indutiomare (e m us corr.) P inditio marus I ∗∗∗∗∗ (indi in Indu corr. m. 2; mams u. extr. m. 2 add., princ. u. seq. tantundem rasurae) B || treuerorum] SPR triuerorum D treuirorum (sic) L 3 Galliae totius v || lauieni PR 4 cni in] iscuiụṣ (corr. m. 2) P cui∗∗ (er. us) R cai D || factum PRa || arbitrauatur 8 5 neruisque PR1D || coniunctis R1 6 lauienus PR 7 adque SPa || negligentiorem R1 8 insultibus D 9 eruptione] LSPRD irruptione v (improbante Fabricio) || hac] ac SD n lauieni PR labeni D 10 repraessi (prior s M. 2 add.) B 11 maiora belli sibi L sibi maiora D || supresse D || negocia R1 D maxime 8 18 ad sustinendum (sus in ras. ang. m. 1) D assistendum (a pro m. 3 ex d) B || ut non P 14 compr- R3 conpraemendum D || a] LP2 ut 8 om. P1RD || gn̄. L con. S gneo PRD 15 proscribi L 18 cohirent P et a. r. B coierent D || uere] LD nemo SPR || aggredi (g pro ex d m. 3) R )

382

deinde Menapios, qui sibi propter inmensas palndes atque inpeditissimas siluas munitissimi uidebantur, tribus agminibus inuadit nimiaque caede uulgo agitata residuos sapplices in deditionem recepit.

Labienus sequenti proelio omnes Тreuerorum copias interfecit arte in bellum prouocatas, priusquam Germanis aduentantibus iungerentur, et continuo ipsam ciuitatem capit.

Caesar ulcisci mortem Sabini et Cottae legatorum nolens, Ambiorigem et Eburones deletae legionis auctores

postquam in Arduennam siluam refagisse conperit — quae silua totius Galliae maxima est atque a ripis Rheni finibusque Treuerorum ad Neruios usque pertingit et in longitudine plus