Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Seruio Fuluio Flacco Q. Calpurnio Pisone consulibus Romae puer ex ancilla natus quadripes quadrimanus, oculis quattuor. auribus totidem, natura uirili duplex. in Sicilia.

mons Aetna uastos ignes eructauit ac fudit, qui torrentum modo per prona praecipites proxima quaeque corripientibus exussere flammis, longinquiora autem fauillis calidis cum uapore graui late uolitantibus torruerunt: quod Siciliae semper uernaculum genus monstri non portendere malum adsolet sed inferre. in Bononiensi agro fruges in arboribus enatae sunt.

igitur in Sicilia bellum seruile ortum est, quod adeo graue et atrox multitudine seruorum, instructu copiarum, magnitudine uirium fuit, ut.

non dicam praetores Romanos, quos penitus profligauit, sed consules quoque terruerit. nam LXX milia seruorum tunc in arma conspirantium fuisse referuntur, excepta urbe Messana, quae seruos liberaliter habitos in pace continuit. [*]( AVCTORES § 1 Liuius Ubro ut uid. 56 (cf. Obseq. 25 qui ad annum praeced.); Romae Orosius temere § 2 Liuius libro ut uid. 56 (cf. Obseq. 26) et fort. Augustinus C. D. 4, 2 § 8 et 4 Liuius 56 (ct. Periocha) ) [*]( EXPILATORES 4 romae—6 duplex et 11 in Bon.-12 sunt exscripnt Paulus 87 (quibus quae in Pauli nescio quo exemplari addi Bauchius Ueber die Hist. Rom. des Paul. Diac. 1873 p. 17 testatur Orosio uindi- eaturus mense ianuarii, glossatoris sunt inepti; cf. Plin. n. h. 18 § 166) ) [*]( 1 dulcia (c in ras. ex t m. 3) B II otia sna doloia v 2 impndentins (m ex n m. 3) B || alieni D II quieti∗sése (eras. I, ea in ras. m. 1, B pr. et e fin. in ras. m. 2) B 3 se D 4 quinto BD || caspornio D || pisonae B || conss∙ L consul (1 ex 1 2) B || romae (a eraea sed m. 3 restit.) B 5 natos est v II quadripes] LR2D uadripes R1, om. h 6 nirili] AG(B)v nirilis D uiri LB H aethna LBD 7 uaeto D || ∗eructauit (er. s) D 9 longinquiorautem L II fau∗llis (er. i) D fabillis L || latę a. ras. B 10 uolutatibus (\' forU ex corr. add.; eo compendio alibi non utitur) D 11 genns] gens D II mon*stri (er. a ?) B || protendere D II assolet R3 12 bononensi LDB U ∗enatae B natae (-te B) B 14 magnitudinem D et magnitudine v n uirum B* 15 paenitus R1D 16 ∙LXX∙ milia L septnagenta milia D ) [*](19* )

292

ceterum Sicilia in hoc quoque miserior, quia insula et numquam erga statum suum iuris idonei nunc tyrannis subiecta nunc seruis, uel illis dominatu improbo exigentibus seruitutem uel istis praesumptione peruersa conmutantibus libertatem, maxime quia clausa undique mari egerere foras non facile potest intestinum malum.

uiperinam quippe conoeptionem perditioni suae aluit sua libidine auctam, sua morte uicturam. in hoc autem seruilis tumultus excitatio quanto rarior ceteris tanto truculentior est, quia intentione commouetur libera multitudo ut patriam augeat, seruilis ut perdat.

Anno ab Vrbe condita DCXX oum maior paene infamia de foedere apud Numantiam pacto quam apud Caudinas quondam furculas pudorem Romanae frontis oneraret, Scipio Africanus consensu omnium tribuum consul creatus atque ad expugnandam Numantiam cum exercitu missus est.

Numantia autem citerioris Hispaniae, haud procul a Vaccaeis et Cantabris in capite Gallaeciae sita, ultima Celtiberorum fuit.

haec [*]( AVCTORES cap. 7 Liuius 56.57.59 (ad § 1 cf. Per. 56 et Flor. 2, 18 § 7, ad § 3 Flor. 2; 18 § 2, qui h. I. fort. ipse adhibitus est, ad § 4—6.8 Per. 57, ad § 7 Florus 2, 18 § 11 et 13, ad § 10 Flor. 2, 18 § 2, ad % 12 Periocha 57 et Flor. 2, 18 § 13, ad § 13 Flor. 8, 18 § 12, ad § 16-18 Flor. 2, 18 § 14.15.17) ) [*]( ,.1 cQterum a. ras. B || et] est et R2 2 idonea R || subnecta L 3 a∗seruis (er. d) D || dominatu improbo] dominatur| pro hoc D || inprobi (improbi 3) B || uerba seruitutem—conmutantibus om. D .4 commutantibus R || libertate D 5 maximQ a. ras. B || clauso fsh || egerereferas (refe in rae. m. 1; re ligatae) D 6 uiperinam (ui al. m., ex in ?) B uiperina| D || conoeptione D 7 perditionis RD H suam mortem D 8 seruolis D || excitatior B* || rariore D || citeris D 9 est om. D 11 inter capitis numerum XI- ru- brica scriptum et anno erasum est U[n]decimo D in euius arehetypo iam capitum numeros scriptos nec uero alio colore distinctoe fuisse apparet || A& in ras, m. 2 B || ∙DC∙mo-uicensimo L sexcentissimo-uicentissimo (tis alt. eras.) D || p*ene (er. a) B 12 numantia D || furculas quondam caudinas L || caudenas R2 || quandam Ra 13 romae B || onoraret R1 onorarit (-it in -et m. 1) D 14 tribunum B || adque L || expugnandam] L obp- (b in p 2 R) Bfh oppugnanda D 16 aut R1D || uacceis LD gallię uacceis B 17 callaciae (prima litt. fortasse g fuit) L galleciae B gallatiae D || celteberiorum D)

293
per annos quattuordecim cum solis quattuor milibus suorum quadraginta milia Romanorum non solum sustinuit sed etiam uicit pudendisque foederibus adfecit.

igitur Scipio Afrioanus Hispaniam ingressus non se ilico ingessit hostibus, ut quasi incautos circumueniret, sciens numquam hoc genus hominum adeo in otium corpore atque animo resolui, ut non ipsa qualitate habitudinis suae apparatus aliorum praecelleret, sed aliquamdiu militem suum in castris uelut in scholis exercuit.

et cum partem aestatis totamque hiemem ne adtemptata quidem pugna transegisset, sic quoque parum propemodum hac profecit industria.

namque ubi copia pugnandi faota est, exercitus Romanus oppressus impetu Numantinorum terga conuertit; sed increpatione et minis obiectantis sese consulis manuque retinentis tandem indignatus in hostem rediit et quem fugiebat fugere conpulit. difficilis tunc in relatu fides: Numantinos et fugauere et fugientes uidere Romani.

linde quamuis Scipio, quia praeter spem acciderat, laetatus et gloriatus esset, tamen ultra bello aduersum eos audendum non esse professus est.

itaque Scipio insistendum inopinatis prouentibus censuit, urbem ipsam obsidione conclusit, fossa etiam circumdedit, cuius latitudo pedibus decem, altitudo uiginti fuit.

ipsum deinde uallum sudibus praestructum crebris turribus conmuniuit, ut, si qua ab erumpente hoste in eum [*]( EXPILATORES 1 per—3 uicit compilauit Paulus 87 11 namque—15 conpulit et 16 unde-21 circumdedit excerpsit Paulus 90 not. lin. 5-91 not. Un. 2 ) [*]( 1 haec quattuordecim — suorum in ras. m. 1 D || XIIII B; item B, n Florus 9, 18, 8 || milib:∗∗∗∗∗∗∗ (eras. fort. manorum) R 2 quadragesta D XL R 8 affecit BD || afriganus D 4 spaniam D H ilico se v || nt om. B 5 hoc] LD id Rv || hominum om. D 6 otio D || adque B* || anima D 7 aliquandin DR2 8 militum D || acolis B 9 aetatis D 10 propemodo D || haac D 18 inde a -patione denuo superstes P || obiectantisese L || obietantis R1 15 fagere] fngise D || cο̃∗pulit (5 ex o, eras. n) B 16 fngauere] fugixe D 17 occi-derat R1 18 bello] LDB probante h bellum PRfsh 19 ino∗pinatis B 20 concludet P* concludit (t s. 8. m. 1) B 21 decim D 22 xx. D || sudibus (s m. 2, ex p ?) B || crebria] areby D 23 communhiit PB commonuit D || eo D )

294
temptaretur inruptio, iam non quasi obsessor cum obsesso sed uersa uice obsessus cum obsessore pugnaret.

Numantia autem in tumulo sita haud procul a flumine Durio tria milia passuum ambitu muri amplexabatur; quamuis aliqui adserant eam et paruo situ et sine muro fuisse: