Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Igitur Marius coloniam Ostiensem ui ingressus omnia ibi genera libidinis auaritiae et crudelitatis exercuit.

Pompeius fulmine adflatus interiit; exercitus uero eius pestilentia correptus paene totus absumptus est. nam undecim milia uirorum de castris Pompei mortua, sex milia autem de parte Octauii consulis siderata sunt.

Marius Antium et Arioiam ciuitates hostiliter inrupit cunctosque in his praeter proditores interfecit, bona suis diripienda permisit. post Cinna consul cum legionibus et Marius cum fugitiuis Vrbem ingressi nobilissimos quosque e senatu et plurimos consulares uiros interfecerunt.\'

Sed quota haec portio ostentatae miseriae est? **uno uerbo definisse caedem bonorum, cuius fuit tanta numerositas, tanta diuturnitas, tanta crudelitas tantaque diuersitas?