Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

itaque uictor uicto infelicior, ubi et fratris corpus agnouit et parricidium suum, exsecratus bella ciuilia ilico pectus suum gladio transuerberans simulque lacrimas et sanguinem fundens super fraternum sese cadauer abiecit.

Et quid hoc profuit ad confusionem crudelis incepti, quod in primo statim bellorum ciuilium exordio infamis fama percrebruit, concurrisse ignaros quidem fratres sed conscios ciues, petisse fratrem scelere uictorem spolia fratris occisi ac mox tantae immanitatis reum eodem gladio atque eadem manu per suam necem parricidium, quod admiserat, uindicasse?

numquid intentarum animositates partium tam triste mouit exemplum? numquid apud quemquam periculum sceleris reppulit terror erroris? numquid haec, quae communis est etiam cum beluis, pietas et reuerentis- naturae?. quod unus perimendo ac pereundo commisit, quia in se agi posset intremuit seseque ab huiusmodi incepto conscientia uictus remouit?

quin potius annis fere quadraginta consequentibus in tantum continuata sunt bella ciuilia, ut magnitudo laudis adpendenda ex magnitudine sceleris putaretur. omnes enim post tale documentum [*]( AVCTORES § 14—§ 16 Orosius; insunt fort. quaedam TAuiana ) [*]( 1 galese R2 || furorque P 3 scisse] niscisse D || uicto infelicior] uictoran filicior D || infelitior R1 4 et (posterius) ex D 5 ex.ecratus (er. s) B etaecretua D 6 lacrimans (n det. m. 1 aut 2) L 9 ciuilium belloram PB || percrebuit Ra percrepuit D 10 concursisse D || consocios PB consorcius D 12 inmanitatis PB || eodem] etdem D || gladium D || adque PR1 adquae D 14 intentarum] LRD (-om D) intantarum (eed an ligatis et fort. ex corr. m. 3) P; aliquem (ex cod. Peris.) in tantarum h || animositates] LD animositas (as m.1 corr. ex e?) B animositate Ph 15 periculMum B 16 tenor erroris] terroris D U numquis coni. h || quae om. T 17 biluis D || pietar L* || post naturae lacunam indicGui; excidisse uelut num (uel ... ? num) quisquam hoc, uidetur 19 hniusmodin cepto D ||incoepto P incQpto a. ras. B || uicta cod. Peris. || pontius D 20 anni L || XL PB || in tantum om. D || continuata (pr. a ex corr. add.) P 21 ciuile aut D || adpendenda] appetenda PBD || ex magnitudine) PRD (-done coniunct. cum s seq. D) ad magnitudine (sic) L 22 post (t m. 2) B )

331
in tali militia parricidiorum pericula refugissent, nisi parricidia ipsa uoluissent.