Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

uerumtamen aequius est me aliquid utilitatis subtraxisse causae quam tantum horroris ingessisse notitiae, siue peritis haec siue imperitis obiciantur.

de patria siquidem, de ciuibus et de maioribus nostris haec loquimur, qui his exagitati malis tam abominanda gesserunt, de quibus etiam auditis posteri [*]( AVCTORES § 17 Liuius 79 § 18 Liuius 79 aut 80 (cf. Qb- seq. 56) § 19 Liuius 80 (cf. Eutrop. 3, 7) § 20—§ 22 Orosius ) [*]( 1 milia Pa malitia L 3 ostiensem ui (sem in ras.) P ostiensem∗ui (m add. m. 2, fuit fort. -se mui) B 4 auariciae RaD 5 afflatus PRD 6 pene R2 || abanmtiis P || XI PR1 xl R2 7 pompei] LPRD || vi PR || octani PRa 8 siderata] PRlD (cf. Grubitz) desiderata L (sic), v derasa R2 || aritiam R 9 inrumpit L irrupit R2 || pro∗ditores (er. r ut uid.) P proditorem D 10 cina R1 || con D 11 cum] con R1D || fugitiuis urbem (is i in ras. m. 1) D 12 quoque PR quofque (litterarum ⌈q haec ⌈c in ras. m. 1) D 13 lacunam indicaui; excidit uelut an forte sufficit; cf. p. 330, 17 14 caedem (m in ras. m. 2) B || cuius] cui D || tanta nnmerositas] ex tanta crudelitas corr. P 15 tanta crudelitas] crudilitas D 16 naequins P 17 ingressisse (r dd. P) PD || noctiae D || inperitis PRD 18 patriae R2 || siquidem (si in ras.) P || de ciuibus] ciuibus JB || de maioribus] |maioribus D 20 abhominanda a. ras. B )

332
perhorrescant, qui profecto nolunt ista nimis exaggerari aut sufficientis notitiae moderatione, si sciunt, aut misericordis reuerentiae contemplatione, si nesciunt.

Igitur Marius cum interfectorum ciuium capita inlata conuiuiis, oblata Capitoliis, conlata Rostris ad spectaculum ornatumque congereret ac septimum consulatum cum Cinna tertium consule peruasisset, in exordio consularis imperii sera tandem morte praereptus est.

Cinna bonorum neces malorum caede suppleuit. nam cum introducta per Marium fugitiuorum manus insatiabilis praedandi esset nullamque partem auctoribus praedae consulibus ministraret, in forum quasi stipendii causa sollicitata, militibusque circumdata, inermis extincta est. caesa sunt illa die in foro Vrbis octo milia fugitiuorum, idemque Cinna quarto consul ab exercitu suo interfectus est.