Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

igitur ad profligandam uniuersam rempublicam exercitum sibi in quattuor partes diuiserunt. tres siquidem legiones Mario datae, parti copiarum Cn. Carbo praepositus est, partem Sertorius accepit, ille scilicet Sertorius, iam hic ciuilis belli incentor et particeps, qui etiam hoc finito aliud post in Hispania bellum excitauit, quod per multos! annos maximis Romanorum cladibus traxit. cetera nero exercitus portio Cinnam secuta est. porro autem Cn.

Pompeius, qui a senatu cum exercitu arcessitus, ut reipublicae opitularetur, et diu sese nouarum rerum aucupatione suspenderat, contemptus a Mario, uel Cinna ad Octauium alterum consulem sese contulit et mox cum Sertorio conflixit.

infelicem pugnam interuentus noctis diremit; sescenteni ex utrae parte milites trucidati sunt.

postera die cum permixtim corpora ad sepulturam discernerentur, miles Pompeianus fratris sui, quem ipse interfecerat, corpus adgnouit: in concursu enim utrique cognitionem [*]( AVCTORES § 8 Romam — § 13 Liuius. 79 exceptis iwprimis his g 12 quamuis sqq. Orosianis ) [*]( 1 instantia] insania PB II cironmseptus PRD || myntnrnensium L myrtirnensium P myrtyrnensium B 2 abdidit e] abdijte D || E m. 2 in ras., ex e ? R II oblitas loto D II prostratus PB* 3 myrtirnM PB 4 percursorem La 5 afriga D 6 in] Lh is PRDv 7 cinna tunsolu D II cinae R1 || iunctus D 8 remp-L 9 quatuor P 10 gn- L gneus PBD II carpo B om. L 11 serturius D II hic] LPRfs binc Dh 12 aliut P* 14 cętera a. ras. B II uere D || cinam R1 16 gn. L gneus PRD \' 16 aooersitos PB arcersitus D II reip- L || dius es|qrenouarumD 17 contenptus D contemtus P 19 cum] contra D U serturio D 20 dirimit P II sescenteni] P sexcenteni sed x in ras. m. 2 B sexcentem (o ilico ex t) D sescenti L 21 postera antem fah || permixtim] LbPRbD permiztam La permixtum Ra; permixta 0 23 agnouit PBD || in concursu] incursu D )

330
uultus galea, considerationem furor ademerat; quamuis parum sit culpae circa ignorantiam, ut uideatur nescisse de fratre quem non ambigitur scisse de ciue.