Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

uestis discissa et proiecta est, aurum argentumque in flumen abiectum, loricae uirorum concisae, phalerae equorum disperditae, equi ipsi gurgitibus inmersi, homines laqueis collo inditis ex arboribus suspensi sunt, ita ut nihil praedae uictor, nihil misericordiae uictus adgnosceret.

maximus tunc Romae non solum luctus, uerum etiam metus fuit, ne confestim Cimbri Alpes transgrederentur Italiamque delerent.

Isdem temporibus Q. Fabius Maximus filium suum adulescentem, rus relegatum, cum duobus seruis parricidii ministris interfecit ipsosque continuo seruos in pretium sceleris manumisit. die dicta Cn. Pompeio accusante damnatus est.

Igitur Marius quarto consul cum iuxta Isarae Rhodanique flumina, ubi in sese confluunt, castra posuisset, Teutones Cimbri et Tigurini et Ambrones postquam continuo triduo [*]( AVCTORES § 8 Liuius 67 ut uicE. § 9—§ 24 Liuius 68 (§ 9.12.16.22.23 cf. Periocha, § 12 et 14 cf. Eutrop. 5, 1) sed § 9 excuterent—effunderent ex Vergilio Aen. 9, 68, illa § 13 haec—gesta sunt temere ex Eutropio 5, 1 et 2 inserta sunt ) [*]( 1 Authias LPRD || paenitus. LPD p*enitus R || exercitũ Ra || decim D 2 tantummodo] tamen tomodo (putacto m m n corr. aut m a seqq. disiuncta est) D || miserunt D 4 adque PR1 || quedam D || adque PR1 || execratione PR exe*gracione (er. r ut uid.) D 5 coeperant R1 6 argentumque] argentum D 7 conscissae L || palerae P falere (-rę 2) R1 fallere D || *equorum R || dispertitae R || ęqui R* 8 immersi R2D 9 haec p̃dę uictos (sic) nihil om. ipsa m. 1 add. P || praede R1 10 adgnosceret] L agnosceret PR agnusceret D || luctus] uictus L tluc*us P 11 sedetiam L 13 hisdem LPRD || quintus PRD || aduliscentem PR1D 14 religatum L selegatum D || parricidi D 15 ipsusque continuos sernos in m D || praetium PR 16 dicta] data (a et ic inter se sunt simill.) D || gn- L gneo PRD || accussante PRa || dampnatus Ra 17 quartum fsh || hisarae LPRD || rodanique (h post r s. s. m. 1) D 18 confluuant D 19 tugurini R )

316
circa Romanorum castra pugnarunt, si quo pacto eos excuterent uallo atque in aequor effunderent, tribus agminibus Italiam petere destinarunt.

Marius, post digressum hostium castra mouit et collem occupauit, qui campo et fluuio, ubi hostes sese diffuderant, imminebat. cumque exercitui eius aqua ad potandum deesset, querellisque omnium coargueretur, aquam quidem in conspectu esse respondit, sed eam ferro uindicandam. primis itaque calonibus cum clamore in pugnam ruentibus subsecutus exercitus, mox iusto certamine conpositis ordinibus bellum gestum et uicere Romani.