Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Anno ab Vrbe condita DCXLU C. Manlius consul et Q. Caepio proconsule aduersus Cimbros et Teutonas et Tigurinos et Ambronas, Gallorum Germanorum gentes, quae tunc ut imperium Romanum extinguerent conspirauerant, missi prouincias sibi Rhodano flumine medio diuiserunt.

ubi dum inter se grauissima inuidia et contentione disceptant, cum magna ignominia et periculo Romani nominis uicti sunt. siquidem in ea pugna M. Aemilius consularis captus atque interfectus est, duo filii consulis caesi;

LXXX milia Romanorum sociorumque ea tempestate trucidata, XL milia calonum atque lixarum [*]( AVCTORES § 25 Liuius lib. ut. uid. 66 cap. 16 § 1 C. Manlius—§ 7 Liuius 67 (§ 1 cf. Eutrop. 5, 1 et Cassiodor. a. 649 § 2.3.5 cf. Ptriocha ubi corr. secundam ANTIATEM apvo Arausionem) ) [*]( 1 tr- pl- L tribano plebis P2R2D || **die P 2 Coepio B || procoñš. R; immo consul 3 tolose R1 holosseD || c PB || ponderis LPB pondere D 4 argentum D || cx milia PR centam milia D || e] est D || apollonis (app- B) BD 5 populo r̅. L populum romanum D || praeBidiis **** (3 uel 4 litt. er.) R 6 interfectus R1 8 questio B\'D 10 sescentesimo•XL•secundo L escentissimo quadragissimo secundo D || C. Manlius] itempro Cn. Mallius Cassiod. a. 649; cn. marias Periochae codex Nas. || g- L gaius PRD || colis B ||, quintus PRD 11 caepius D coepio R || procons R || aduersum. D || teotonas D || tugurinos B* tegurinos D 12 ambranus D || germanorum] LDP1R1 etlgermaniarum P1 et germanioram (sic) R2 germanorumque G (ubi que 8. s. m. 2a glossa potius quam emendatio), h || ut om. PB 13 extinguere.. (nt ut uid. er.) B || conspirauerunt G coniurauerunt L 14 rhodanio La rotano D 15 discertant LPR1D 17 marcus PBD || aemilius] LPB2 aemelius DBl; Aurelius eorr. fsh || adque P1R1 18 octoginta L octuagenta D || -que om. L 19 •XL• milia L quadragenta milia D || colonum R1 || adque P || elixarum L )

315
interfecta Antias scribit.

ita ex omni penitus exercitu decem tantummodo homines, qui miserum nuntium ad augendas miserias reportarent, superfuisse referuntur.

hostes binis castris atque ingenti praeda potiti noua quadam atque insolita exsecratione cuncta quae ceperant pessum dederunt;