Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

quarto die rursus productae utrimque in campum acies usque ad meridiem paene pari pugnauere discrimine. post ubi incalescente sole fluxa Gallorum. corpora in modum niuium distabuerunt, usque in noctem caedes potius quam pugna.

protracta est. ducenta milia armatorum in eo bello interfecta sunt, octoginta milia capta, uix tria milia fugisse referuntur; dux quoque eorum Teutobodus occisus est.

mulieres eorum constantiore animo quam si uicissent consuluere consulem, ut, si inuiolata castitate uirginibus sacris ac dis seruiendum esset, uitam sibi reseruarent. itaque cum petita non impetrauissent, paruulis suis ad saxa conlisis cunctae sese ferro ac suspendio peremerunt. haec de Tigurinis et Ambronibus gesta sunt.

Teutones autem et Cimbri integris copiis Alpium niues emensi Italiae plana peruaserant, ibique [*]( 2 enallo (e m. 2 add.) P || adque P\'R\' || aeqaos effunderent P aequorefunderent L equorefunde rent D 3 digressn L 4 cã*po (x m. 2) R 5 exercitui (i 8. s. m. 2) R 6 portandum D || quaerelhBque P quaerulisque (aut -rillie-) R1 querelisque R* 8 damoribus PR 9 compositis PR 11 campo PR || p*ene (er. a) R om. L 12 caliscente D 14 oc PR 15 octogenta D LXXX PR 16 fuisse L || teutobodus] Vai. 1977 8. X; teutodobus PR teutoduobus L teu do bus D; theutoboccb* (priore h del., utobocch* in ras. m. 1, inter o et c litterae d particula superstite) Patauinus s. I-XII; cf. M. Haupt, Opp. 3 p. 571 17 ui*cissent P 18 consulu*ere P || uirginibus (ni s. s. m. 1) B 19 dis] LP\' diis P2R de D 20 inpetrauissent PR1D || paruolis L || collisis R* 21 ferrum D || tugurinis R* tegurinis D 22 teodonis D 23 peruaserunt PR )

317
cum rigidum genus diu blandioribus auris, poculis, cibis ac lauacris emolliretur, Marius v consul et Catulus aduersum eos missi, die ad pugnam et campo dato Hannibalis secuti ingenium in nebula disposuere pugnam, in sole pugnarunt.

prima siquidem perturbatio Gallorum fuit, quod Romanam aciem prius offendere dispositam quam adesse senserunt. cumque ilico uulnerati equites retro in suos cogerentur, totamque multitudinem indisposite ad??uc aduentantem conturbarent, et sol cum uento ortus ex aduerso emicuisset, uisus eorum puluis oppleuit et splendor hebetauit.