Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

protracta est. ducenta milia armatorum in eo bello interfecta sunt, octoginta milia capta, uix tria milia fugisse referuntur; dux quoque eorum Teutobodus occisus est.

mulieres eorum constantiore animo quam si uicissent consuluere consulem, ut, si inuiolata castitate uirginibus sacris ac dis seruiendum esset, uitam sibi reseruarent. itaque cum petita non impetrauissent, paruulis suis ad saxa conlisis cunctae sese ferro ac suspendio peremerunt. haec de Tigurinis et Ambronibus gesta sunt.

Teutones autem et Cimbri integris copiis Alpium niues emensi Italiae plana peruaserant, ibique [*]( 2 enallo (e m. 2 add.) P || adque P\'R\' || aeqaos effunderent P aequorefunderent L equorefunde rent D 3 digressn L 4 cã*po (x m. 2) R 5 exercitui (i 8. s. m. 2) R 6 portandum D || quaerelhBque P quaerulisque (aut -rillie-) R1 querelisque R* 8 damoribus PR 9 compositis PR 11 campo PR || p*ene (er. a) R om. L 12 caliscente D 14 oc PR 15 octogenta D LXXX PR 16 fuisse L || teutobodus] Vai. 1977 8. X; teutodobus PR teutoduobus L teu do bus D; theutoboccb* (priore h del., utobocch* in ras. m. 1, inter o et c litterae d particula superstite) Patauinus s. I-XII; cf. M. Haupt, Opp. 3 p. 571 17 ui*cissent P 18 consulu*ere P || uirginibus (ni s. s. m. 1) B 19 dis] LP\' diis P2R de D 20 inpetrauissent PR1D || paruolis L || collisis R* 21 ferrum D || tugurinis R* tegurinis D 22 teodonis D 23 peruaserunt PR )

317
cum rigidum genus diu blandioribus auris, poculis, cibis ac lauacris emolliretur, Marius v consul et Catulus aduersum eos missi, die ad pugnam et campo dato Hannibalis secuti ingenium in nebula disposuere pugnam, in sole pugnarunt.

prima siquidem perturbatio Gallorum fuit, quod Romanam aciem prius offendere dispositam quam adesse senserunt. cumque ilico uulnerati equites retro in suos cogerentur, totamque multitudinem indisposite ad??uc aduentantem conturbarent, et sol cum uento ortus ex aduerso emicuisset, uisus eorum puluis oppleuit et splendor hebetauit.

ita factum est, ut tanta ac tam terribilis multitudo minima Romanorum clade, sua autem ultima internecione caederetur. centum quadraginta milia eorum tunc in bello caesa, sexaginta milia capta dicuntur.

mulieres grauiorem paene excitauere pugnam, quae plaustris in modum castrorum circumstructis, ipsae autem desuper propugnantes, diu repulere Romanos. sed cum ab his nouo caedis genere terrerentur — abscisis enim cum crine uerticibus inhonesto satis uulnere turpes relinquebantur — ferrum, quod in hostes sumpserant, in se suosque uerterunt.

namque aliae concursu mutuo iugulatae, aliae apprehensis inuicem faucibus strangulatae, aliae funibus per equorum crura consertis ipsisque [*]( EXPILATORES 14 mulieres—p. 318, 4 pependerunt compilauit Paulus 108 sq. \\ ) [*](2 quinto PRD quintus L || catolus D 8 ad diem puguarn (a m. fort. 1 corr.) L 4 naebula P* || disposuerem L* || in sole pugni. In (n statim ex t) sole pugnarunt D 7 *equites R || suo Rl 8 indispositę P* indispositam et D 9 cum uento] conuento (-tu D) R1D || aduerso. P || emicuisset (t add. m. 2) B 10 inplenit L || habitauit D 11 tam om. LD 12 internetione (inter 8. lin. add. m. 1; e cum ras., fort. e in i corr. sed m. 2 restituta) R || cederetur LD || centum quadragenta D CXL PR || mil- P mil̷ R 13 LX PR || mil- P mi! R 14 graoiores L || p*ene B || excitare D || que R1D || plaustris (s pr. add. m. 2) P plustris L 16 rep* pulere P reppulere R repulserunt D || romanes D 17 terrerentur (rentnr s. a.m.1) R || abscisis] LPaRD abscissis Pbv || eum om. L || inhoneste D 18 relinquebatur D 19 sumserant PD || in seruosque LD 20 appraehensu P apraehensis L adpraehensis D 21 stranguilatae PRa n |efunibus D || *equorum R )

318
continuo equis exstimulatis, postquam suas isdem funibus, quibus equorum crura nexuerant, indidere coruices, protractae atque exanimatae sunt, aliae laqueo de subrectis plaustrorum temonibus pependerunt.

inuenta est etiam quaedam, quae duos filios traiectis per colla eorum laqueis ad suos pedes uinxerit et, cum se ipsam suspendio morituram dimisisset, secum traxerit occidendos.

inter haec multa ac miserabilia mortis genera reguli quoque dus strictis in se gladiis concurrisse referuntur. Lugius. et Boiorix reges in acie ceciderunt; Claodicus et Caesoris capti sunt.

ita in his duobus proeliis CCCXL milia Gallorum caesa et CXL milia capta sunt, absque innumera mulierum multitudine, quae se suosque paruulos femineo furore, ui autem uirili necauerunt.

igitur talem Marii triumphum Romanamque uictoriam incredibile facinus et numquam antea Romanis cognitum Romae subito perpetratum uersa.

in horrorem ac maerorem tota Vrbe fuscauit. Publicius siquidem Malleolus seruis adnitentibus matrem suam interfecit; damnatus parricidii insutusque in culleum et in mare proiectus est;

inpleueruntque Romani et facinus et poenam, unde et Solon Atheniensis decernere non ausus fuerat, dum fieri posse [*]( EXPrLATORES 4 quaedam—6 suspendio compilauit Paulus 109 10 ita -13 necauerunt compilauit Paulus 109 ) [*]( 1 ęquis R1 || extimulatis R2D || suas (s fin. del. m. 1) P || hisdem LPRD || finibus R* funeribus (uel -esibus) D 2 ∗equorum R || nexurant R1 || dedere Pa 3 examinatae R1D || alii D || subreptis PR 4 rependerunt D 5 laquaeis P 7 ac] et PRv 9 lugius] PRD lucius L || aciae PaRa || c∗eciderunt (er. a) R 10 claudicus D || caesorixJ LPR cesorix D || in om. B 11 CCCXL. milia L tricenta quadragenta milia D || centum (cento D) quadraginta (-enta D) milia LD || capti L 12 mulierum multitudine] mulititud ιnem (• m. 1) D 13 faeruineo PR || ui al. ut uid. m. in ras. R 15 romae (a in ras. ai. m.) R 16 merorem PRD || tota urbẽ R2 urbem (ur in ras. m. 1) D || publicius] LPR pupiius D 17 aiquidem] quidam PR || alleolus D || annitentibus R2 18 dampnatus R1 || colleum P colleum R1D 19 inpleueruntque et L impleuemntque PRD || paenam R1 20 athiniensis R1 || discernere D )

319
non credit, et Romani, qui se ortos a Romulo scirent, etiam hoc fieri posse intellegentes supplicium singulare sanxerunt.