Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus, Historiae Adversum Paganos

Anno ab Vrbe condita DCXLV post Cimbricum et Teutonicum bellum et quintum Marii consulatum, quo status imperii Romani iure conseruatus iudicatur, sexto consulatu eiusdem C. Marii ita labefactatus est, ut paene usque ad extremum intestina clade conciderit.

euoluere ac percurrere mihi discordiarum ambages et inextricabiles seditionum causas incommodum simul ac longum uidetur;

sane breuiter strinxisse sufficiat, quia primus L. Apuleius Saturninus excitati tumultus auctor exstiterit, Q. Metello Numidico uiro sane primario acerrimus inimicus, qui eum censorem creatum protractum domo atque in Capitolium confugientem armata multitudine obsedit, unde equitum Romanorum indignatione deiectus est, plurima ante Capitolium caede facta. A. Nunium deinde, conpetitorem suum, Saturninus et Glaucia fraude C. Marii consulis occiderunt.

subsequente anno Marius sexto consul et Glaucia praetor et Saturninus tribunus plebi conspirauerunt Metellum Numidicum in exilium quacumque ui agere. die dicta a suppositis eiusdem factionis iudicibus per scelus [*]( AVCTORES § 1 post Cimbricum - § 11 Liuius 69 (§ 3—5.8—11 cf. Periocha; § 5 uir acer idem dicitur etiam ab Sallustio Iug. 27 § 2) ) [*]( 1 credit] LbPRD credet La credidit v || a] ad D || rumulo L 2 fieri] quiere (uiere in ras. m. 1, sub ie litterae r reliquiae dignoscuntur) D || sanxeryt (y in v corr.) P 3 DC • XL • quinto L sexcenti*ssimo quadragissimo quinto D || teuconicum R 4 quin | tu~̣ (tu~̣ m. 1 add.) D || consul∗atum (atum m. 1 ex ulu) D || romani imperii D 6 g- L gai PRD || labefactus D || paene ut D || pene LRb || exeremum D 7 mini D 8 inextribcabiles (sed b prior del.) L instrigabilee D || caussas D 9 uideritur D || strin∗xisse (er. c) B stinsisset (e statim ex i) D 10 quod v || lucius PBD || apuleius] LD apoleius PB || exercitati L || tumultis PaR1 11 extiterit BD || quinto PRD || numidio L* nomidico D 12 acermimus (er. m) D 13 adque PR1 || capitolium] ea capituliam D 14 *equitum B || defectus La 15 capitolioum (sed o altera del.) L capitulium D || A. Nunium] anunium LPRD (ni in ras. P); anunnio Ptriocihae codex Nas. || ∗deinde B 16 comp- R2 conpeditorem D || g - L gai PR gaii D || mari PR1 17 sexto] LPRD 18 plebis R2D 19 ui in ras. ampliore P ui . (ui in ras. al. m., punctum m. 1) B )

320
innocens Metellus damnatus in exilium cum totius Vrbis dolore discessit.

idem Saturninus Memmium, uirum acrem et integrum, fieri consulem timens, orta subito seditione fugientem per P. Mettium satellitem informi stipite conminutum interfecit.

fremente pro tantis reipublicae malis senatu populoque Romano, Marius consul accommodato ad tempus ingenio consensui bonorum sese inmiscuit commotamque plebem leni oratione sedauit. Saturninus infamibus ausis contionem domi suae habuit ibique ab aliis rex, ab aliis imperator est appellatus.

Marius manipulatim plebe descripta alterum consulem cum praesidiis in colle disposuit, ipse portas communiuit. in foro proelium commissum est; Saturninus a Marianis foro pulsus in Capitolium confugit; Marius fistulas, quibus eo aqua deducebatur, incidit.

bellum deinde in aditu Capitolii horridum satis actum est, multi circa Saufeium et Saturninum caesi. Saturninus palam clamitans, Marium auctorem esse omnium molitionum suarum, contestatus est;

cum autem ipse Saturninus et Saufeius et Labienus cogente Mario in curiam confugissent, per equites Romanos effractis foribus occisi sunt. C. Glaucia extractus e domo Claudii trucidatus est.

Furius, tribunus plebi, bona omnium publicanda decreuit. Cn. Dolabella, Saturnini frater, per forum holitorium fugiens, cum L. [*]( 1 dampnatus Ra 2 idem] is idem R || memium B ni emium D mammium L 3 orat subitus D 4 publium PRD || metium PbR meum P* II satallitem R2 || comminutum PRD 5 reip. L reipublice PR II populoq̄. r (sic) L 6 adcommodato PR1D 7 immiscuit R2 8 orationes (uel -is) |edauit L1 (corr. m. rec.) || se̢dauit R* || ausibus PR || con∗∗∗∗tionem (er. posi F) B 10 manipulatim (im w ras.) P || describta PD 11 conminuit L comminnit D 12 cũmissũ R1 13 capitalium D II aquam ducibatur D 14 deinde (d pr. in ras. m. 2, ea: D ?) R II capitulii PR1 capitulio D || horrendum (dum in ras. ampliore P, n s. s. m. 1 R) PR 15 sanfeum PR 17 m.alitiarum (ar ex on m. 2) B || ipsi D 18 fugissent D 19 ∗equites R || g- L gaius PRD || claucia D 20 e] est D || claudis L || trucidatus est] occisus est D || furus Da || trib. L 21 plebis PbR2D || gn- L gneus PRD 22 foram D || hiliturium D U lamo PD lutio B )

321
Giganio interfeotus est. itaque auctoribus tantae seditionis occisis quies populo fuit.

tunc Cato atque Pompeius rogationem de reditu Metelli Numidici totius Vrbis gaudio promulgarunt: quae ne perficeretur, Marii consulis et Furii tribuni plebi factionibus intercessum est.

Butilius quoque air integerrimus adeo fidei atque innocentiae constantia usus est, ut die sibi ab accusatoribus dicta, usque ad cognitionem neque capillum barbamue promiserit neque sordida ueste humiliue habitu suffragatores conciliarit, inimicos permulserit, indices temperarit, orationem quoque a praetore concessam nihilo summissiorem quam animum habuerit.

cum euidenti oppugnaretur calumnia et opinione bonorum omnium iure absoluendus putaretur, peiurio iudioum condemnatus est. qui Zmyrnam conmigrans litterarum studiis intentus consenuit.