Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus, Historiae Adversum Paganos

Lucius quoque Piso uir consularis, legatus Cassii consulis, interfectus. C. Publius alter legatus, ne residua exercitus portio, quae in castra confugerat, deleretur, obsides et dimidiam partem rerum omnium Tigurinis turpissimo foedere dedit: qui Romam [*]( AVCTORES § 22 Liuius 63 (cf Periocha et Obseq. 37) § 23 et § 24 Liuius 65 (cf. Periocha) ) [*]( 1 o<m>|nib; S || sines cersnra D || sine** (i in ras.) P || ademtis P adeptig Sa || ac pectoris] accep toris D 2 dissolutis om. e || anu*lisque P 3 discuse(is) S discursis D || inleso (pro e fuisse poteat ę) B 4 nuda om. L || panlolom D || exer(ta)I(a) j desinit S || *equus R quos D 5 stratoris D; stratoriis R* (sec. Vulg. Reg. 2, 17, 28) 7 haoc (a del.) L || intercersn D || lucius PRD || ueturius] LPRD; cf. Fabricius ad. I. et M. Haupt, Opp. 1 p. 156 || ęques R* 8 aemeliam D || ust*pro P 9 aemelia D 11 ac] 6 D || inditio R 12 snmtils (s fin. del.) P 13 isdem P hiBdem LRD || ingnrtini L || lucius PRD 14 tibnrinas D *tign*rinos (ante r er. r) P tigurionis igurin| .. R1 tnguriones igurinos|** R2 || ocianum D 15 hisdem LPRD || l. L 16 cassii (ii in ras. ampliore) P cassii* radendo m. 2, ex -ui ? R || consul P1R1 om. L || g. L gaius PR gains ex jaoios m. 1 D; Q. fs 17 publius] LPRDfs; Popillius h || que DR1 19 tIgurinis (v et i tert., q. est in ras., m. 2) R )

314
reuersus, a Caelio tribuno plebi die dicta eo quod Tigurinis obsides dederat, in exilium profugit.

Caepio proconsule capta urbe Gallorum, cui nomen est Tolosae, centum milia pondo auri et argenti centum decem milia e templo Apollinis sustulit: quod cum ad Massiliam, amicam populo Romano urbem, cum praesidiis misisset, interfectis clam — sicut quidam contestantur — quibus ea custodienda et peruehenda commiserat, cuncta per scelus furatus fuisse narratur. unde etiam magna quaestio post Romae acta est.

Anno ab Vrbe condita DCXLU C. Manlius consul et Q. Caepio proconsule aduersus Cimbros et Teutonas et Tigurinos et Ambronas, Gallorum Germanorum gentes, quae tunc ut imperium Romanum extinguerent conspirauerant, missi prouincias sibi Rhodano flumine medio diuiserunt.

ubi dum inter se grauissima inuidia et contentione disceptant, cum magna ignominia et periculo Romani nominis uicti sunt. siquidem in ea pugna M. Aemilius consularis captus atque interfectus est, duo filii consulis caesi;

LXXX milia Romanorum sociorumque ea tempestate trucidata, XL milia calonum atque lixarum [*]( AVCTORES § 25 Liuius lib. ut. uid. 66 cap. 16 § 1 C. Manlius—§ 7 Liuius 67 (§ 1 cf. Eutrop. 5, 1 et Cassiodor. a. 649 § 2.3.5 cf. Ptriocha ubi corr. secundam ANTIATEM apvo Arausionem) ) [*]( 1 tr- pl- L tribano plebis P2R2D || **die P 2 Coepio B || procoñš. R; immo consul 3 tolose R1 holosseD || c PB || ponderis LPB pondere D 4 argentum D || cx milia PR centam milia D || e] est D || apollonis (app- B) BD 5 populo r̅. L populum romanum D || praeBidiis **** (3 uel 4 litt. er.) R 6 interfectus R1 8 questio B\'D 10 sescentesimo•XL•secundo L escentissimo quadragissimo secundo D || C. Manlius] itempro Cn. Mallius Cassiod. a. 649; cn. marias Periochae codex Nas. || g- L gaius PRD || colis B ||, quintus PRD 11 caepius D coepio R || procons R || aduersum. D || teotonas D || tugurinos B* tegurinos D 12 ambranus D || germanorum] LDP1R1 etlgermaniarum P1 et germanioram (sic) R2 germanorumque G (ubi que 8. s. m. 2a glossa potius quam emendatio), h || ut om. PB 13 extinguere.. (nt ut uid. er.) B || conspirauerunt G coniurauerunt L 14 rhodanio La rotano D 15 discertant LPR1D 17 marcus PBD || aemilius] LPB2 aemelius DBl; Aurelius eorr. fsh || adque P1R1 18 octoginta L octuagenta D || -que om. L 19 •XL• milia L quadragenta milia D || colonum R1 || adque P || elixarum L )

315
interfecta Antias scribit.

ita ex omni penitus exercitu decem tantummodo homines, qui miserum nuntium ad augendas miserias reportarent, superfuisse referuntur.

hostes binis castris atque ingenti praeda potiti noua quadam atque insolita exsecratione cuncta quae ceperant pessum dederunt;

uestis discissa et proiecta est, aurum argentumque in flumen abiectum, loricae uirorum concisae, phalerae equorum disperditae, equi ipsi gurgitibus inmersi, homines laqueis collo inditis ex arboribus suspensi sunt, ita ut nihil praedae uictor, nihil misericordiae uictus adgnosceret.

maximus tunc Romae non solum luctus, uerum etiam metus fuit, ne confestim Cimbri Alpes transgrederentur Italiamque delerent.

Isdem temporibus Q. Fabius Maximus filium suum adulescentem, rus relegatum, cum duobus seruis parricidii ministris interfecit ipsosque continuo seruos in pretium sceleris manumisit. die dicta Cn. Pompeio accusante damnatus est.

Igitur Marius quarto consul cum iuxta Isarae Rhodanique flumina, ubi in sese confluunt, castra posuisset, Teutones Cimbri et Tigurini et Ambrones postquam continuo triduo [*]( AVCTORES § 8 Liuius 67 ut uicE. § 9—§ 24 Liuius 68 (§ 9.12.16.22.23 cf. Periocha, § 12 et 14 cf. Eutrop. 5, 1) sed § 9 excuterent—effunderent ex Vergilio Aen. 9, 68, illa § 13 haec—gesta sunt temere ex Eutropio 5, 1 et 2 inserta sunt ) [*]( 1 Authias LPRD || paenitus. LPD p*enitus R || exercitũ Ra || decim D 2 tantummodo] tamen tomodo (putacto m m n corr. aut m a seqq. disiuncta est) D || miserunt D 4 adque PR1 || quedam D || adque PR1 || execratione PR exe*gracione (er. r ut uid.) D 5 coeperant R1 6 argentumque] argentum D 7 conscissae L || palerae P falere (-rę 2) R1 fallere D || *equorum R || dispertitae R || ęqui R* 8 immersi R2D 9 haec p̃dę uictos (sic) nihil om. ipsa m. 1 add. P || praede R1 10 adgnosceret] L agnosceret PR agnusceret D || luctus] uictus L tluc*us P 11 sedetiam L 13 hisdem LPRD || quintus PRD || aduliscentem PR1D 14 religatum L selegatum D || parricidi D 15 ipsusque continuos sernos in m D || praetium PR 16 dicta] data (a et ic inter se sunt simill.) D || gn- L gneo PRD || accussante PRa || dampnatus Ra 17 quartum fsh || hisarae LPRD || rodanique (h post r s. s. m. 1) D 18 confluuant D 19 tugurini R )

316
circa Romanorum castra pugnarunt, si quo pacto eos excuterent uallo atque in aequor effunderent, tribus agminibus Italiam petere destinarunt.

Marius, post digressum hostium castra mouit et collem occupauit, qui campo et fluuio, ubi hostes sese diffuderant, imminebat. cumque exercitui eius aqua ad potandum deesset, querellisque omnium coargueretur, aquam quidem in conspectu esse respondit, sed eam ferro uindicandam. primis itaque calonibus cum clamore in pugnam ruentibus subsecutus exercitus, mox iusto certamine conpositis ordinibus bellum gestum et uicere Romani.

quarto die rursus productae utrimque in campum acies usque ad meridiem paene pari pugnauere discrimine. post ubi incalescente sole fluxa Gallorum. corpora in modum niuium distabuerunt, usque in noctem caedes potius quam pugna.