Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus, Historiae Adversum Paganos

inquietudo enim bellorum, qua illi attriti sunt, nobis ignota est. in otio autem, quod illi post imperium Caesaris natiuitatemque Christi tenuiter gustauerunt, nos nascimur et senescimus;

quod illis erat debita pensio seruitutis nobis est libera conlatio defensionis, tantumque interest inter praeterita praesentiaque tempora, ut quod Roma in usum luxuriae suae ferro extorquebat a nostris, nunc in usum communis reipublicae conferat ipsa nobiscum. aut si ab aliquo dicitur tolerabiliores parentibus nostris Romanos hostes fuisse, quam nobis Gothos esse, audiat et intellegat, quanto aliter quam circa se ipsum agitur sibi esse uideatur.

Olim cum bella toto Orbe feruebant, quaeque prouincia suis regibus suis legibus suisque moribus utebatur, nec erat societas adfectionum, ubi dissidebat diuersitas potestatum; postremo solutas et barbaras gentes quid tandem ad societatem adduceret, quas diuersis sacrorum ritibus institutas etiam religio separabat?

si quia igitur tunc acerbitate malorum uictus patriam cum hoste deseruit, quem tandem ignotum locum ignotus adiit? quam gentem generaliter hostem hostis orauit? cui se congressu primo credidit, non societate nominis inuitatus, non communione iuris adductus, non religionis unitate securus ?

an parum exempli dederunt Busiris in Aegypto peregrinorum infeliciter incurrentium impiissimus immolator, crudelissima circa aduenas Dianae Tauricae litora sed magis sacra crudelia, Thracia cum Polymestore suo usque ad propinquos hospites [*]( AVCTORES § 16 Busiris-immolator cf.1, 11 § 2 || crudelissimascelerata ignotus ) [*]( 1 possedemus LaD1 || qu*a (er. i) R || adtriti D 6\' preterita R || usu D 7 a om. L 9 tolerabilius L1 10 quando D\' 12 bella toto orbe] toto orbe bella R || quaeque] unaquaeque D2 || suis legibus suis regibus L 13 suis legibus om. DA 14 affectionum R affeccionum D || dissidebat (si in ras. m. 2) R || aduersitaadpotestatum (d alteram del. m. 1) L || postremũ D\' 15 quid] qui D || deduceret L (cf. 14 adnersitas) 16 institutis B 17 aceruitate L 20 congressui R2 21 addictus (i radendo ex u) R || relegionis R1 || unitatẽ D\' 22 busiriss D1 busiridi D2 || aegipto D 23 inpiissimus R1 || immolatar LDRa 25 polymestore] Rς polimestore D5 polymnestore L (Н) v )

280
scelerata? et ne antiquitatibus uidear immorari, testis est Roma de Pompeio interfecto, testis Aegyptus de interfectore Ptolemaeo.

Мihi autem prima qualiscumque motus perturbatione fugienti, quia de confugiendi statione securo, ubique patria, ubique lex et religio mea est.

nunc me Africa tam libenter excepit quam confidenter accessi; nunc me, inquam, ista Africa excepit pace simplici, sinu proprio, iure communi, de qua aliquando dictum et uere dictum est hospitio prohibemur harenae, Bella cient primaque uetant consistere terra; nunc ultro ad suscipiendos socios religionis et pacis suae beniuolum late gremium pandit atque ultro fessos, quos foueat, inuitat.

latitudo orientis, septentrionis copiositas, meridiana duffusiodiffusio, magnarum insularum largissimae tutissimaeque sedes mei iuris et nominis sunt quia ad Christianos et Romanos Romanus et Christianus accedo.

non timeo deos hospitis mai, non timeo religionem eius necem meam, non habeo talem quem pertimescam locum, ubi et possessori liceat perpetrare quod uelit et peregrino non liceat adhibere quod conuenit, ubi sit ius hospitis quod meum non sit;

unus Deus, qui temporibus, quibus ipse innotescere uoluit, hanc regni statuit unitatem, ab omnibus et diligitur et timetur; eaedem leges, quae uni [*]( AVCTORES cap. 2 cf. Augustinus C. D. 3, 23 § 2 hospitioterra Vergilius Aen. 1, 540 sq. ) [*]( 2 interfect D\' || testis est D2 || aegiptus D || interfectore] LA interfecto R interfecto rege D 8 ptolemeo L ptolomeo R ptolomaeo D 4 qualescumque R2 6 relegio R1 || affrica D 7 ista (a in ra. m. 2) D || africa D 8 commuuae D1 || qua] quali La 12 suspiciendus D1 || sui B || ben. late] beneuolamtate (e fin. in i mut. m. 2) D || beniuolum] LR 18 ultrol R 14 septemtrionis ante ras. R || ∗∗meridiana (er. & ?) R 15 insularum om. D 18 nece mea B neoemae D1 necimę (sic) D2 || quemJ qualem D 20 peregrino (e altera ex ae ?) R || sit ius] sι̣uus (mut. m.2) D 21 hospitis] LR hospicii D hospitii h || non meum L 28 et timetur2ea.. eadem xlẹgι̣ṣ quae (corr. m. 2, eiusdem sunt hae ; et.. interpunctiones) D || eadem leges (mox s erasa) Rl Hec eaedem leges R2 II qua∗ R )

281
Deo subiectae sunt, ubique dominantur; ubicumque ignotus accessero, repentinam uim tamquam destitutus non pertimesco.

inter Romanos, ut dixi, Romanus, inter Christianos Christianus, inter homines homo legibus inploro rempublicam, religione conscientiam, communione naturam. utor temporarie omni terra quasi patria, quia quae uera est et illa quam amo patria in terra penitus non eat.

nihil perdidi, ubi nihil amani, totumque habeo, quando quem diligo mecum est, maxime quia. et apud omnes idem est, qui me non modo notum omnibus uerum et proximum facit, nec egentem deserit, quia ipsius est terra. et plenitudo eius, ex qua omnibus omnia iussit esse communia.

haec sunt nostrorum temporum bona: quae in totum uel in tranquillitate praesentium uel in spe futurorum uel in perfugio communi non habuere maiores, ac per hoc incessabilia bella gesserunt, quia, mutandarum sedium communione non libera, persistendo in sedibus suis aut infeliciter necati sunt aut turpiter seruierunt. quod clarius promptiusque ipsis ueterum gestis per ordinem explicitis aperietur.

Anno ab Vrbe condita DCVI, hoc eat eodem anno, quot et Carthago deleta est, Cn. Cornelio Lentulo L. Mummio consulibus ruinam Carthaginis euersio Corinthi subsecuta est, duarumque potentissimarum urbium paruo unius temporis interuallo per diuersas mundi partes miserabile conluxit [*]( AVCTORES 10 ipsius—11 eius Psalm. 23, 1 cap. 3, exceptis § 1 anni numero et § 4 Orosiana, Liuius 52 (§ 5 cf. Periocha, § 5 opnlentissimam et § 7 permixta—aeris cf. Florus 2, 16 § 7) ) [*]( 1 subiecta sunt D1R subiectussum D2 ||domenantar (. m. 2) D 2 ad uim ut uid. in mg. f mortẽ al. m. R 5 conscientia R ||natura R || temporarie∗omni (e alt. ex a) R 6 ilIa. R || patriã D 7 paenitus Ra || perdedi (corr. m. ut uid. 2) L 8 et om. L 9 modum D1 12 sic temporm̃ D 13 in spe] spe B ||* sic futurorm ̃ D 14 communi∗ B || ∗ ac R 15 quia] qui D 17 promtiusque R1 promciusque (c in pc m.2) D || ipsi D 18 ∗gestis B gestis (e m. 2) D 19 seacentensimo (-tisemo D) sexto LD || et om. D 20 karthago B || gn. L gneo RD || lucio D lntio B || conss. L cons B consolib . D 21 karthaginis R || corunthi D 22 -que om. B )

282
incendium.

nam cum Metellus praetor Achaeos Boeotiosque coninnctos duobus bellis, hoc est primum apud Thermopylas,

iterum in Phocide uicisset — quorum priore bello occisa esse xx\' milia, secundo VII milia caesa Claudius historicus refert, Valerius et Antias in Achaia pugnatum et xx milia Achaeorum cum duce suo Diaeo cecidisse confirmant, Polybius Achiuus quamuis tunc in Africa cum Scipione fuerit, tamen, quia domesticam cladem ignorare non potuit, semel in Achaia pugnatum Critolao duce adserit, Diaeum nero adducentem ex Arcadia militem ab eodem Metello praetore oppressum cum exercitu docet;

sed de uarietate disoordantium historicorum aliquanta iam diximus, quorum sufficiat detecta haec et male nota mendaciorum nota, quia parum credendum esse in ceteris euidenter ostendunt qui in his quoque, quae ipsi uidere, diuersi

sunt — igitur post extincta totius Achaiae praesidia destitutarum euersionem urbium Metello praetore meditante consul Mummius repentinus cum paucis uenit in castra. qui dimisso statim Metello Corinthum sine mora expugnauit, urbem toto tunc Orbe longe omnium opulentissimam, quippe quae uelut officina omnium artificum atque artificiorum et emporium [*]( AVCTORES 12 diximus cf. 4, 20 § 7—9 ) [*]( 1 metellus (u al. m. ex 0 ?) R metillus D1 || acheos RD1 achios D2 || boetioBque LR2 byotiosque R1 byociusquae (u in 0 corr., a del. 2) D 2 primum] LD primo Rv || termopylas R 3 inphocideuicisset L cum focis deuicisset R in focis deuicisset D; in Phocaeis deuicisset v || sic quorm̃D 4 XX. milia L uiginti milia D || septem LDR 5 nalerius et] LBD et del. v male || anthias BD || XX. milia L uiginti milia D || acheorum LRD 6 duces uo diae. ocecidisse D\' duces uo/ diae.̊οcecidisse (i. e. ut uid. — diaeoo —) D2 ||diaeo] L1R diaeoun L3 || caecidisse Ra || confirmant] LRD confirmat v || polibius D 7 achibus R || affrica D || scepione D1 8 qui|ad domesticam D 9 critulao D || asserit R 10 conpressum D 11 uariaetate Ra 12 et del. al. m. B 18 mendaciorum (ci al. m. in ras.) R || cęteris Ra 15 totius (t pro in ras. ?) R || praesidia∗ R 16 pretore R 17 repentenus (rop in ras. m. 1, -tinus 2) D 18 urbem] orbe L 19 orbe] urbe D1 20 offici∗na (er. u F) R || arti∗∗ficiorum R || ettemporium L et imptorm (i. e. -rum) D)

283
commune Asiae atque Europae per multa. retro saecula fuit.

permissa crudeliter etiam captiuis praedandi licentia sic omnia caedibus ignibusque conpleta sunt, ut- de murorum ambitu quasi e camino in unum apicem coartatum exundaret incendium. itaque plurima parte populi ferro flammisque consumpta reliqua sub corona uendita est; urbe incensa muri funditus diruti sunt; muralis lapis in puluerem redactus, praeda ingens erepta est.

sane cum propter multitudinem et uarietatem statuarum simulacrorumque in illo ciuitatis incendio permixta in unum auri argenti atque aeris omniaque simul metalla fluxissent, nouum genus metalli factum est, unde usque in hodiernum diem siue ex ipso siue ex imitatione eius aes Corinthium, sicut memoriae traditum est, et Corinthia uasa dicuntur.