Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus, Historiae Adversum Paganos

Isdem consulibus Viriatus in Hispania genere Lusitanus, homo pastoralis et latro, primum infestando uias deinde uastando prouincias postremo exercitus praetorum et consulum Romanorum uincendo fugando subigendo maximo terrori Romanis omnibus fuit.

siquidem Hiberum et Tagum, maxima et diuersissimorum locorum flumina, late transgredienti et peruaganti C. Vecilius praetor occurrit: qui continuo caeso usque ad internecionem paene omni exercitu suo uix ipse [*]( AVCTORES § 1—6 Liuius 52 (ad § 1—4 cf. Periocha, Florus 2, 17 § 15 et 16, Eutropius 4, 16) ) [*]( EXPILAТORES 21 C. Vecilius—p. 284, 8 cum compilauit Paulus 86 not. ) [*]( 1 commune asiae atque cnropae om. D || europe R 8 completa R 4 al picem B 5 flammisque (f ex q corr. m. 1) L 6 deruti L 10 adque RaD || metella D 18 corynthium L || et om. L || corynthia L 15 hisdem LRD || uiriatus] LRD 18 subigendo (littera G lunula eius inferiore ut saepius euanida cum c esse uideretur, i m. 9 s. scripsit) L subigendo (i in ras. et g 8. s. al. m., ex g ut uid. B 19 fuit omnibus h 21 g. L gaius RD; sextus B || Vetilius (Vetulius in textu ed. 1582 f) fh || occurrit L || qui (i ex e ?) B 22 ad 8. 8. al. m. in R || internitionem (i alt. in e al, m.) R internecionem (in et i m. 2) D || pene LaRb )

284
praetor cum paucis fuga lapsus euasit.

deinde C. Plautium praetorem idem Viriatus multis proeliis fractum fugauit. pos etiam Claudius Vnimammus cum magno instructu belli contra Viriatum missus quasi pro abolenda superiore macula turpiorem ipse sunt infamiam.

nam congressus cum Viriato uniuersas quas secum deduxerat copias maximasque uires Romani amisit exercitus. Viriatus trabeas fasces ceteraque insignia Romana in montibus suis tropaea praefixit.

Eodem tempore ccc Lusitani cum mille Romanis in quodam saltu contraxere pugnam, in qua LXX Lusitanos, Romanos autem cccxx cecidisse Claudius refert;

et cum uictores Lusitani sparsi ac securi abirent, unus ex his longe a ceteris segregatus cum, circumfusis equitibus pedes ipse deprehensus unius eorum equo lancea perfosso ipsius equitis ad unum gladii ictum caput desecuisset, ita omnes metu perculit, ut prospectantibus cunctis ipse contemptim atque otiosus abscederet.

Appio Claudio Q. Caecilio Metello consulibus Appius Claudius aduersus Salassos Gallos congressus et uictus quinque milia militum perdidit. reparata pugna, quinque milia hostium [*]( AVCТORES § 7-9 Liuius53 (cf. Periocha et ad § 8 Obseq. 2, qui omRomae sd Lunaandogynum esse refert) ) [*]( 1 c̄. L gaium RDB 2 idem∗ B II uiriatus] LRDB II post haec claudium unimammium cum omni exercitu superauit B 3 unimammus] B unima~̇mus| et in marg. m. 1 Ν̊ ~̊ I L (qui m notat sic ~̊nec nisi u. extremo) unimamus D Vnimanus fh || instructo L 4 uiariatum D II superiore∗∗∗ B 5 hausit L 6 exercitus amisit v || amisi R2 7 uiariatus D || ce̢teraq; Ra II romana romana L 8 tropea DR1 trophea R2 9 trecenti LD 10 septuaginta D LXX mil. L II lusitanosaromanos L 11 trecentos (-tus1) uiginti D2 || caecidisse (a er.) B II ∗clavdius (c in ras. al.) R 12 abierent D II iis h 18 circumfusis] a circumfusis L II ∗equitibus R || depraehensus (-hin- D\') LD deprehensus sit B || unius om. L 14 ęquo R2 || lacia (c in nc m. 1, i in e m. 2) B II ∗equitis R 15 ∗ictum B 16 cuntis D || contentim R1 contemtim D\' || ad que adque (posterius del. m. 2) D || otiosus (o alt. in ras. al. m.) B 17 laudio R1 || q. L quinto D quinto et R II cecilio ex cilicio al. m. R || conss . L 18 salassos (o al. m., ax u fort.) B || quinq. mil. L )

285
occidit. sed cum iuxta legem, qua constitutum erat, ut quisque quinque milia hostium peremisset triumphandi haberet potestatem, iste quoque triumphum expetisset, propter superiora uero damna non impetrauisset, -infami impudentia atque ambitione usus priuatis sumptibus triumphauit.

L. Caecilio Metello Q. Fabio Maximo Seruiliano conaulibus inter cetera prodigia androgynus Romae uisus iussu haruspicum in mare mersus est. sed nihil impiae expiationis procuratio profecit; nam tanta subito pestilentia exorta est, ut ministri quoque faciendorum funerum primum non sufficerent deinde non essent; iamque etiam magnae domus uacuae uiuis plenae mortuis remanserunt: largissimae introrsum hereditates et nulli penitus heredes.

denique iam non solum in Vrbe uiuendi sed etiam adpropinquandi ad Vrbem negabatur facultas, tam saeui per totam Vrbem tabescentium sub tectis atque in stratis suis cadauerum putores exhalabantur.

Expiatio illa crudelis et uiam mortibus hominum morte hominis struens tandem Romanis inter miserias suas [*]( AVCTORES 110 et 11 adhibitus uidetur Augustinus C. D. (uelut 8,17) ) [*]( EXPILATORES 7 androgynus—8 mersus est exscripsit Paulus 86, 8 sq. ) [*]( 1 lege D2 || constitum D1 || quisque] LRD quisquis v; cf. 1, 10 § 18; 7, 41 § 4 2 quinque om. D || peremis∗∗set (er. is ut uid.) B 3 eũ post quoque s. s. m. fort. 1 in B 4 dampna R || inpetrauisset L || imfami L om. D || inpudentia DR 5 sumtibus L1D1 6 lucio caecilio D lutio oaelio R || quinto RD || fanio L || conS- L 7 androginus D1U androgenus D2 androginus uir et mulier simul B || romae (a in ras. al. m.) R || aruspicum B 8 missus D 11 iamque] LRD itaque v || uacι̌ae (val. m.) B || uibiis (n supra bi a rec. m. posita sed mox deleta) L || plenae (e pr. ex a) R 12 lagirsimae R1 || inrettorsum L || nullli∗ R 13 paenitus LRa || heredes denique] heredediinique (e test. non plane certa) D1 here∗̇∗̇dίίnιque (de et supra litterae ipaius ut uid. m.2 erasae) D2 14 appropinquandi (p pr. in ras. al. m.) B 15 orbem L || stra∗tis (er. c̉) D 16 ex∗halabantur (er. 1 litt. duar. lin.) D 17 mortẽ B 18 struens] LD instruens RAG v || tandem romania om. D )

286
erubescentibus quam misera et uana esset, innotuit. ante enim in suffragium praeueniendae cladis est habita et sic pestilentia, consusecutaconsecuta est; quae tamen sine ullis sacrificiorum satisfactionibus tantummodo secundum. mensuram arcani iudicii expleta correptione sedata est.

quam si artifices illi circumuentionum haruspices sub ipsa ut adsolent declinatione morborum forte celebrassent, procul dubio sibi dis et ritibus suis reductae sanitatis gloriam uindicassent. ita misera et ad sacrilegia male religiosa ciuitas mendaciis, quibus liberari non poterat, ludebatur.

Igitur Fabius consul contra Lusitanos et Viriatum dimicans Bucciam oppidum, quod Viriatus obsidebat, depulsis hostibus liberauit et in deditionem cum plurimis aliis castellis recepit. fecit facinus etiam ultimis barbaris Scythiae, non dicam Romanae fidei et moderationi, exsecrabile. quingentis enim principibus eorum, quos societate inuitatos deditionis iure susceperat, manus praecidit.

Pompeius sequentis anni consul fines Numantinorum ingressus accepta maxima clade discessit, non solum exercitu paene omni profligato uerum etiam plurimis nobilium, qui ei militiae aderant, interemptis.

Viriatus autem cum per quattuordecim annos Romanos duces atque exercitus protriuisset, insidiis suorum interfectus est, in hoc solo Romanis circa eum fortiter agentibus, quod percussores eius indiguos praemio iudicarunt.

At ego non modo nunc, uerum etiam saepe intertexere Orientis illa inextricabilia bella poteram, quae raro umquam [*]( AVCTORES § 12 Liuius 53 aut 54 § 13 Liuius 54 § 14 Liuius 54 cf. Periocha, Florus 2, 17 i 17, Eutropius 4, 16) ) [*]( 2 praeueniendi L 4 archani R 6 aruspices R || assolent R2 || . forte, (er. r ?) D 7 caelebrassent RaD || diis Rb 9 relegiosa Ra 12 bucciam] LDAGc bacciam Rv bocciam T || obsedebat R 14 bcytiae B cythiae D 15 ex#ecrabile (erasa s) R || • d •tia (tis al. m. ) R 20 pene Rb 22 periuat tuor dioim D || xɪɪɪɪ B 26 at] & B 27 illam D || ineztricabilia bella om. D || ineztrabilia R1 H bella in mg. add. m. fort. 1 in B )

287
nisi sceleribus aut incipiunt aut terminantur ; sed Romanorum, cum quibus nobis actio est, tanta sunt, ut iure fastidiantur aliena.

Mithridates tunc siquidem, rex Parthorum sextus ab Arsace, uicto Demetrii praefecto Babylonam urbem finesque eius uniuersos uictor inuasit. omnes praeterea gentes, quae inter Hydaspen fluuium et Indum iacent, subegit. ad Indiam quoque cruentum extendit imperium.

Demetrium ipsum secundo sibi bello occurrentem uicit et cepit: quo capto Diodotus quidam cum Alexandro filio regnum eius et regium nomen usurpauit.

qui postea ipsum Alexandrum filium, quem participem periculi in peruadendo regno habuerat, ne in obtinendo consortem haberet, occidit.

M. Aemilio Lepido C. Hostilio Mancino consulibus prodigia apparuere diuersa et, quantum in ipsis fuit, ex more curata sunt. sed non semper aucupatoribus euentuum et structoribus fallaciarum haruspicibus opportuni casus suffragantur.

namque Mancinus consul postquam a Popilio apud Numantiam suscepit exercitum, adeo infeliciter proelia cuncta gessit atque in id suprema desperatione perductus est, ut turpissimum foedus [*]( ATCTORES § 16 et 17 Liuius 52 § 18 Liuius 55 § 19- § 21 Liutus 55 et 56 (ad § 19 cf. Obseq. 23, § 20 turpissimum foedus Augustin. C. D. 3, 21), § 19 sed non semper et q. s. Orosiana uidentur esse, ad illa § 21 Pompeius—pepigisset adhibitus fort. Liuius 54 (cf. Periocha) .§ 20 turp. foedus cf. 5, 7 § 1 ) [*]( 2 iuraelefastidiantar D 4 mitritates D || tnnc om. D 5 demetrii] RbD demetri LRa Demetrio v || prae∗fecto R || babylonam] LR babilonam D 7 i∗daspen (er. s ut uid.) D || subegit (egi in ras. m. 1) B 8 seoundum D 9 bellum D || cępit R coepit D || diodothus LRb diu thus D 10 regnum om. L 12 uadendo La || regnum D 14 m̅ • L m R Marco D || aem elio D || Lepido C.] gaio lepido D || g- L gaio B || conss• L cο̃ns B 15 uerba curata sunt sed nou semper aucupatoribus om. D 16 euentum L 17 ∗aruspicibus R || oportuni R opurtuni D || suffragabantur D 18 a Popiliu] appiljo (o radendo ex p) D || nunantia D 19 praelia D || adque Ra 20 suprema (a in ras. al. m.) R || perductus (uc in ras. m. 1) D )

288
cum Numantinis faceré cogeretur.