Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus, Historiae Adversum Paganos

primum agmen mulierum satis miserabile, post uirorum magis deforme descendit. nam fuisse mulierum xxv milia, uirorum xxx milia memoriae traditum est. rex Hasdrubal se ultro dedit.

transfugae qui Aesculapii templum occupauerant, uoluntario praecipitio dati igne consumpti sunt, uxor Нasdrubalis se duosque filios secum uirili dolore et furore femineo in medium iecit incendium, eundem nunc mortis exitum faciens nouissima regina Carthaginis, quem quondam prima fecisset.

ipsa autem ciuitas decem et septem continuis diebus arsit miserumque spectaculum de uarietate condicionis humanae uictoribus suis praebuit.

diruta est autem Carthago omni murali lapide in puluerem [*]( AVCTORES § 4 uxor Hasdrubalis—§ 5 arait Florus 2, 15 6 17 et 18 (cf. Per. 51) § 6 et § 7 Liuius 51 et Eutropius 4, 12 (ad § 7 cf. Flor. 2, 15 § 1 et ad illud quarto etiam Perioch. 49 princ.); § 6 DCC cf. 7, 2 § 9 et 5, 1 § 5 ) [*]( EXPILATORES 1 Scipio .. 14 XVII.. diebus arsit .. 16 Carthago- 17 erat compilauit Seuerus Charon. p. 453, qui male 17 DCCXXXVII, ubi uoluit fort. DCLXIVIII (LXXII Oros. 4, 6 et DCVI 4,23) 2 dum-12 incendium (om. 6 magia deforme, 8 memoriae, 11 uirili dol. et) et 13 ipsap. 274, 4 terminatum est (om. 15 de—humanae et p. 274, 1 septing.— erat) insertis Orosianis aliis Eutropianisque exscripsit Paulus 81 et 82 ) [*]( 1 conss. L consolebus (-libus 2) D1 || publius RD || karth- R 2 sort∗e∗∗molituss (e ex a in ras.) R 8 continuis sex D || noctibusque] noctibusL || karth- B 5 reliquias D2 || saltim R1D 6 mirabile Ra|| post uirorum] LRDB uirorum post fsh 7 xxumilia L uiginti quinque milia D || . xxx. mil. L triginta milia D 8 memoria R1 || dedidit DUaB9 esculapi B || uoluntario (u alt. in ras. al. m.) B 10 dati] dadi D1 cladi D\' || igneque D\' || haatrubalis D\' 11 uirili] uiri D || femenio D\' 18 karth- B || condam D1 14 sedecim B|| miserumq. (q. om. m.1 s. s m. 2) L 15 conditionis R 16 est autem] autem R1 autem est R2 || karth- B || murabili U n lapide in] lapidem D1 ) [*]( V. ) [*]( 18 )

274
conminuto septingentensimo post anno quam condita erat.

multitudo omnis captiuorum exceptis paucis principibus uenundata est. ita quarto quam coeptum fuit anno bellum Punicum tertium terminatum est.

Sed mihi quamlibet studiose quaerenti uernmtamen homini tardioris ingenii nusquam omnino causa tertii belli Punici, quam in tantum Carthago accenderit, ut iuste euerti decerneretur, eluxit, illudque me uel maxime mouet, quod, si ita ut in superioribus bellis euidens in adsurgentem causa et dolor accendebat, consultatione non opus erat.

at uero, cum alii Romanorum propter perpetuam Romae securitatem delendam esse decernerent, alii uero propter perpetuam Romanae uirtutis curam, quam sibi semper ex suspicione aemulae urbis inpenderent, ne uigor Romanus bellis semper exercitus in languidam segnitiem securitate atque otio solueretur, incolumem Carthaginem statui suo permittendam esse censerent: causam non ex iniuria lacessentum Carthaginiensium sed ex inconstantia torpescentium Romanorum ortam inuenio.

quod cum ita sit, cur Christianis temporibus imputant hebetationem ac robiginem suam, qua foris crassi, intus exesi sunt? qui porro ante [*]( AVOTORES § 8-§ 11 Orosius adhibitis ad § 9 Augustino C. D. 2, 18 et 3, 21 ac fort. Liuio (cf, Periocha 49), illisque § 10 Christianis temporibus imputant repetitis ex Augustino C. D. 1, 33 ) [*]( 1 comminuto (-ta D2) RD1 || septin∗gentesimo (er. q̊) D aco R || post, anno quam (i. e. anno post quam, corr. m. 2) D 2 paucis (c ex 8 m. 1) R || uenundata] LRDB 3 coeptum] LDB cęptum (ę radendo in e) R inceptum v 6 bolli Punici tertii v 7 karthago R || ut] tuci D1 8 illudque∗uel (eras. 1 et tertiae u lin: prior in ras. m. 1) D 9 ut in] ut D1 ut a D2 || assurgentem (s pro in ras.) R 10 accedebat D1 ||at add. m. 2 ante u. in L ad RaD 13 quam] LD q; al. m. in que mut. R quae v || suspitione R || impenderent D, Grubitz inpenderet LDv 14 semper om. L || exercitatus R2D2 15 ucio (ocio 2) D1 || incolumen D || karth- R 16 statui (i er.) B 17 iniuria (iniu in ras. m. 1) D || lacessentum] LD lacessentium Rv ||karth- R carthaginiencium D || ex om. B 18 sit om. D 19 cum D || inpntant RD || hebitationem Ra habetacionem (heb- 2) D1 || rubiginem D1R 20 exęsi R2 || sexcentos D2 -∂c- B )

275
sescentos fere annos, sicut sui prudentes timentesque praedixerant, cotem illam magnam splendoris et acuminis sui Carthaginem perdiderunt.

Itaque finem uolumini faciam, ne forsitan conlidendo uehementius discussa ad tempus robigine ubi necessarium acumen elicere non possum, superuacuam asperitatem inueniam. quamquam obuiantem asperitatem nequaquam expauescerem, si interioris spem acuminis inuenirem. [*](1 fere om. L 2 karth- R 4 collidendo Rb 5 robigine] D1 rubigine LD2R 6 quaquam RbD quaquam Ra 7 oboiante D1 8 innenirem] sub hoc u. a correctore adnotatum est: contuli (litteris prope cursiuis) L ) [*]( |pauli | orosii-lib- | IIII- explic- | inc-lib- v t | liege in xpo| | iste quaternio quinq. folia habet L fol. 101 (in quo post huc folium deest folium unum, cf. p. 278, 2) ) [*](explicit liber quartus. Incipit | pauli horosi aduersu paganos histo|riarum. liber (numerus deest; uersus pars reliqua ornamento expleta est) litteris uncialibus rubris R ) [*](Explicit liber quartus (nigr.) | incipit orosii histori (rubr.) | arum liber quintus (nigr.) litteris maiusculis D ) [*]( 18* )

276

Scio aliquantos post haec deinceps permoueri posse, quod uictoriae Romanae multarum gentium et ciuitatum strage crebrescunt. quamquam , si diligenter appendant, plus damni inuenient accidisse quam commodi. neque enim parui pendenda sunt tot bella seruilia, socialia, ciuilia, fugitiuorum, nullorum utique fructuum et magnarum tamen miseriarum.

sed coniueo, ut quemadmodum uolunt ita fuisse uideatur; unde arbitror esse dicturos: ecquid his temporibus beatius, quibus continui triumphi, celebres uictoriae, diuites praedae, nobiles pompae, magni ante currum reges et longo ordine uictae gentes agebantur ?

quibus breuiter respondebitur et ipsos de temporibus solere causari et nos pro isdem temporibus instituisse sermonem, quae tempora non uni tantum urbi adtributa sed Orbi uniuerso constat esse communia. ecce quam feliciter Roma [*]( AVCTORES § 1 bella—ciuilia cf. Augustinus C. D. 3, 23 ) [*]( 2 rome aut romę R1 8 creuerunt X2 || quanquam DII || si] et si Π || appendant] DAVTOX, ed.1542 in contextu adpendant K1M attendant (tt al. m. in ras., fuisse potest pp B) RΠ ed. 1542 in mg., fs adtendant GK2h || dampni Ra 4 inueniant T || accidisse (c pr. ex d ?) R 5 socialia] scio alia D 6 coniueo] Tb (u ex b?) conhibeo RΠDAGς chonibeo X2 cohibeo M1; cf. 4 pro § 6 7 uolunt ita] uoluntati D2 || uediatur (corr. m. 2) D || arbitrer D2 8 dicturos R2D2 dicturua R1D1 || et quid RDAGς 9 celebres (e pr. in ras. al. m.) B caelebres (-is D1) D1Π 10 currus G2 12 isdem] G hisdem BD 18 non in tantum (nni supra in scr, m. 2) B || attributa RbΠ 14 constat (at ex ant) X2 )

277
uincit tam infeliciter quidquid extra Romam eat uincitur.

quanti igitur pendenda est gutta haec laboriosae felicitatis, cui adscribitur unius urbis beatitudo in tanta mole infelicitatis, per quam agitur totius Orbis euersio? aut si ideo felicia putantur, quia unius ciuitatis opes auctae sunt, cur non potius infelicissima iudicentur, quibus miserabili uastatione multarum ac bene institutarum gentium potentissima regna ceciderunt?

an forte aliud tunc Carthagini uidebatur, cum post annos centum uiginti, quibus modo bellorum clades modo pacis condiciones perhorrescens, nunc rebelli intentione nunc supplici, bellis pacem, pace bella mutabat, nouissime miseris ciuibus passim se in ignem ultima desperatione iacientibus unus rogus tota ciuitas fuit? cui etiam nunc, situ paruae, moenibus destitutae, pars miseriarum est audire quid fuerit.

edat Hispania sententiam suam: cum per annos ducentos ubique agros suos sanguine suo rigabat inportunumque hostem ultro ostiatim inquietantem nec repellere poterat nec sustinere, cum se suis diuersis urbibus ac locis, fracti caede bellorum, obsidionum fame exinaniti, interfectis coniugibus ac liberis suis ob remedia miseriarum concursu misero ac mutua caede iugulabant, — quid tunc de [*]( AVCTORES § 6 annos ducentos cf. 6, 21 § 1 et 7, 41 § 2 ) [*]( 1 uincit (linea er. m. 2) D || quicquid RD2 7 cęciderunt (ę in e) R 8 an] an ac V || karthago (o in ini m. 2) B kartagini II cartagini GV || uidebatur] debibatur (e a. s. m. 2) D || cum] quum A ut plerumque 9 centum uiginti] DAX2 cxx RΠG || condicionis (corr. m. 2; punctum q. e. sub i [sic] statim deletum est) D conditiones R 10 supplici] D1AGVX2 supplicii R1 suppliciis R2D1Πh supplicis D2 || bellis] DAGVX2KMFNTO et ut uid. Ra belli (belli∗ B) RΠ bello h 11 pacem om. RΠ || pace bella mutabat] ΒΠΑΧ2KMNTO (motabat 0) pace bellum mutabant D bella pace mutabat 0 p. m. b. h || nouissimę (ę in e) R 12 desperaclonem ( .. m. 2) D || iacentibus D 14 quae GX2 || edat] Etdat D.. 15 suã ( ̃ fort. ex corr. add.) D || ducentos] D cc RG || vbiq\' in ras. m. 1 G 16 rigabant D || osciatim D\' hostiatim ReΠΑΧ2 17 poterant D 18 ac om. A || fracti] DAv (locis fracti, v) fractis ΒΠGVX2 cf. 4, 9 §1 || obsidiorum D; cf. obsidionis fame 6, 21 §5 20 qui Ra )

278
suis temporibus sentiebat?

ipsa postremo dicat Italia: cur per annos quadringentos Romanis utique suis contradixit obstitit repugnauit, si eorum felicitas sua infelicitas non erat Romanosque fieri rerum dominos bonis communibus non obstabat?

non requiro de innumeris diuersarum gentium populis diu ante liberis, tunc bello uictis, patria abductis, pretio uenditis, seruitute dispersis, quid tunc sibi maluerint, quid de Romanis opinati sint, quid de temporibus iudicarint.

omitto de regibus \'magnarum opum, magnarum uirium, magnae gloriae, diu potentissimis, aliquando captis, seruiliter catenatis, sub iugum missis, ante currum actis, in carcere trucidatis: quorum tam stultum est exquirere sententiam, quam durum non dolere miseriam.

nos, nos inquam ipsos uitaeque nostrae electionem, cui adquieuimus, consulamus. maiores nostri bella gesserunt, bellis fatigati pacem petentes tributa obtulerunt: tributum pretium pacis est.

nos tributa dependimus, ne bella patiamur, ac per hoc in portu, ad quem illi tandem pro euadendis malorum tempestatibus confugerunt, nos consistimus et manemus. igitur nostra tempora uiderim utrum felicia; certe feliciora illis ducimus, qui quod illi ultime delegerunt nos [*](1 haec ipsa-Italia male cum praecedentibus coniungebantur || cur] D2G1R2ς itemque haud dubie R1 cor D1 cũ R2G3 2 cccc RG || inde a romanis denuo superstes L 3 si horum R3 4 dominos (o alt. m. 3 redintegrata) R 5 innumeris (nume in ras. aut fortuita macula m. 3) R 6 ante} LR antea DA (a fin. cum liberis coni. D\') v || praetio LRa praecio D 7 q R1 (id 8. s. m. 2) || maluerunt D 8 opinati∗ R || tempore|rebus D1 || iudica|∗∗rint (ue ut uid. er.) R iudicarent LD 9 magnarũ∗opum R || magnarum uirium om. D 10 seruiliter catenatis om. D || cathenatis L 11 carcerem R || trusis (sis in ras. ex cidatis ut uid. m. 2) R || tam] tamen D 12 non om. L || dolere (e pro ex 0 al. m.) R 13 nos nos] nos D || inlquantum ipsos L 14 consola∗mus (er. n) D || gesserant L 15 optnlernnt L 16 praetium LRa praecium D || patiarum D1 17 portam R portũ ( ̃ fort. m. 2 add.) D || qm• (pro correctura non habendum) L quẽ∗ ( ̃ al. m.) R 19 nostra] Rv nos LDA. || uiderim] LR uidirem D1 uidirem\' (i alteram in e correxerat sed sta- tim hanc e deleuit) D2 uiderimus v || certae (a er.) R 20 qui] quia Rbv || ultimo v optime D2 )

279
continue possidemus.