Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

tunc etiam Hannibal propter excitandi belli rumores, qui de eo apud Romanos serebantur, exhiberi Romam a senatu iussus, clam ex Africa. profectus ad Antiochum migrauit: quem cum apud Ephesum inuenisset cunctantem, mox in bellum inpulit.

tunc etiam lex, quae ab Oppio tribuno plebi lata fuerat, ne qua mulier plus quam semunciam auri haberet neue uersicolori uestimento nec uehiculo per Vrbem uteretur, post uiginti annos abrogata est.

P. Soipione Africano iterum T. Sempronio Longo consulibus, apud Mediolanium decem milia Gallorum caesa, sequenti autem proelio undecim milia Gallorum, Romanorum uero quinque milia occisa sunt.

Publius Digitius praetor in Hispania [*]( AVCTORES § 12 Liuius 33, (42-)44 § 13 Liuius 33, 47 et 49 § 14 Liuius 34, 1 et 8 § 15 Liuius 34, 43.46.47 § 16 P. (immo Sextus) Digitius―exercitum Liuius 36, 1 ) [*]( EXPILATORES 18 P. Sciptone—16 occisa sunt exscripsit Paulus 79 ) [*]( 1 adque RaD || boziorum D1 boiziorum D2 3 lucio D lutio B || marco D || portio R || conss· L consułs R || anthiocus L anthyocus R 4 siriae D || pr. L || instruens D 5 transiuit RD 6 ferebantur D2Z, a et in uno ex meis exempl. ed. 1738 h 7 affrica D frica Ra || anthiocum L anthiochum R 10 oppio] RbT1 oppido RaGKMOE appio LDT2 oppo H || plebi] LB plebis D 11 semunciã ( ̃m. 2 ut uid. D) DA semuncia L semiunciam Rv || Dene uersi|colori D1v neuersicolori (-ris La) LbA ne diuersi coloris Ra nene diuersi coloris RbD2 || uestimenti (· m. 2 ut uid.) D || nec] ne D1 - 12 hiculo R1|| xx B 13 publio RD || t- L tito RDB; item Liuii codices (B utrobique, Mog. certe semel) et Cassiodorius; ti Ufsh || semproneo D1 || long∗o (er. i) R || conss· L consuł B 14 apud∗ (er. m ?) B || mediolanium] LB mediolanum RD || x R || uerba gallorum caesa s. a. p. u. milia om. D 15 xɪ milia B || u̅· milia L v milia R 16 publius] p L || digius D || spania D1 ispania D2 || ceteriore L )

263
citeriore paene omnem amisit exercitum. M. Fuluius praetor Celtiberos cum proximis gentibus uioit regemque eorum cepit.

Minucius a Liguribus in extremum periculi adductus et insidiis hostium circumuentus uix Numidarum equitum industria liberatus est.

Scipio Africanus inter ceteros legatos ad Antiochum missus, etiam cum Hannibale conloquium familiare habuit. sed infecto pacis negotio ab Antiocho discessit.