Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Sed haec uarietas scriptorum utique fallacia est; fallaciae autem causa profecto adulatio est, dum uictoris laudes accumulare uirtutemque patriae extollere uel praesentibus uel posteris student: alioquin, si inquisitus non fuisset numerus, nec qualiscumque fuisset expressus.

quodsi gloriosum est duci et patriae plurimos hostium peremisse, quanto magis laetum patriae et duci beatum potest uideri suorum uel nullos uel paucissimos perdidisse.

ita lucidissime patet, quia simili impudentia mentiendi, qua occisorum hostium numero adiicitur, sociorum quoque amissorum damna minuuntur uel etiam omnino reticentur.

Igitur Sempronius Tuditanus in Hispania citeriore bello oppressus cum omni exercitu Romano interfectus est;

consul Marcellus in Etruria a Bois oppressus magnam partem exercitus perdidit; cui postea Furius alter consul auxilio accessit: [*]( AVCTORES § 10 Liuius 33, 25 (cf. Periocha) excepto omni, quod Orosius more suo addidit § 11 Liuius 33, 36 et 37 ) [*]( EXPLILATORES 19 consul―p. 262, 2 delenerunt exscripsit Paulus 71 ) [*]( 1 trhacas B || macedonas] LR2 machedonas R1 macedones Dv || yllyrios B illirios D 2 ei] eius D || bello. (er. 8 F) R 8 machedonee R1 || miserunt D || uɪɪɪ·mil· L octo milia D || ostium B 4 u̅. milia L quinque milia D || XL· milia L quadraginta milia D 5 xxxɪɪ (11 simillim. litterae u) milia B XXX · dno mil- L tregenta duo milia D 6 scribtorum L || falacia Da fallatia Ra 7 adcumulare\' RaD 9 si om. D || qualiscumque (s 8. s., m. fort. 1) L 10 quodsit L 12 uel nullos uel] nullospuel sed p deleta L 18 quia] LRD quod v || inpudentia RD 14 haec hostium numero adicitur sociorum om. L || numerus R2D 15 sotiorum R1 || dampna. R1 || haec uel etiam omnino reticentur add. ita mg. m. ut uid. 1 B 16 omnino ex omnium corr. L 17 semproneus D || spania. D1 ispania D\' || ceteriore LD1 19 a bois] RD1К2 a boiia GBv a boizis ut uid. D\' ab ipso L (item AK1Mb) 20 potet D )

262
atque ita uniuersam Boiorum gentem igni ferroque uastantes propemodum usque ad nihilum deleuerunt.

L. Valerio Flacco M. Porcio Catone consulibus Antiochus rex Syriae bellum contra populum Romanum struens in Europam transiit ex Asia.