Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

in utraque Hispania per Flaminium Fuluiumque praetores bella multum horrida cruentaque utrisque populis gesta sunt.

P. Cornelio Soipione M. Acilio Glabrione consulibus Antiochus quamuis Thermopylas occupasset, quarum munimine tutior propter dubios belli euentus fieret, tamen commisso bello a consule Glabrione superatus uix cum paucis fugit e proelio Ephesumque peruenit.

is habuisse fertur armatorum LX milia, ex quibus XL milia caesa, capta plus quam v milia fuisse referuntur. alter consui Scipio cum Boiorum gente conflixit, in quo proelio xx milia hostium interfecit. [*]( AVCTORES § 16 M. Fnluius sqq. Liuius 34, 54 § 2; 35, 7 § 8 § 17 Liuius 35, 9 et 11 § 18 Liuius 35, 13 § 6; 14.17 § 2 § 19 Liuius 34, 54; 85, 22 § 5―§ 8 § 20 et § 21 usque ad referuntur Liuius 36, 1.14―19.21 § 21 alter consul sqq. Liuius 36, 38 ) [*]( EXPILATORES 3 Minucius — 5 liberatus est exscripsit Paulus 73 ) [*]( 1 pene Rb poenae D || marcus R 2 caeltiberos Ra cheltiberus D1 || uincit Ra || caepit (a in ras.) R 3 ligoribus D2 || adductus] adductus est D 4 numidarum (nu in ras.) R numidiarum D || ∗equitum R 5 est om. L || affricanus D || legatus L || anthiocum L anthiochum R 6 colloquium Rb 7 interfecto L || anthioco L anthiocho R 8 flaminium] LD flamminum (n in ni corr.) R; Flamininum h || fuluiumque (ul corr. ex lu) R 9 multa ̣̇m̤—) (: 1 fort. m., .. et — 2) D || utriusque D 10 publio RD || corniliuslcipione D1 cornilios―|cipione D2 || m· (i. e. marco) L marco RD; item Liuii codices et Cossiodorius; M\' h || conss . L consuł R || antiochus] LD anthiocus (c in ch corr.) R 11 thermopilas D || munimine] RbD munimen L munime Ra 12 fierit Ra 13 e al. m. in ras. R 14 ʟx· milia L sexsaginta milia D 15 uerba ex quibus ― quinque milia om. D || XL mil· L || ũ. milia L 11 xx· milia L uiginti milia D )

264

Sequenti anno Scipio Africanus, habens in auxilio Eumenem Attali filium, aduersus Hannibalem, qui tunc Antiochi classi praeerat, bellum nauale gessit; Antiochus uicto Hannibale atque in fugam acto simulque omni exercitu amisso pacem rogauit filiumque Africani, quem utrum explorantem an in proelio cepisset inoertum est, ultro remisit.

in Hispania ulteriore L. Aemilius proconsule a Lusitanis cum uniuerso exercitu caesus interiit.

L. Baebius in Hispaniam proficiscens, a Liguribus circumuentus cum uniuerso exercitu occisus est; unde adeo ne nuntium quidem superfuisse constat, ut internecionem ipsam Romae Massilienses nuntiare curauerint.