Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus, Historiae Adversum Paganos

et tamen fortis in alterutrum desperatio in meliora profecit, nam in his omnibus desperando pugnarunt, pugnando uicerunt. ex quo euidenter ostenditur non tempora tunc fuisse tranquilliora otiis, sed homines miseriis fortiores.

Anno ab Vrbe condita DXLIII Claudius Maroellus Syracusas opulentissimam urbem Siciliae secunda oppugnatione uix cepit, quam cum iam pridem obsedisset, Archimedis Syracusani ciuis admirabili ingenio praediti machinis repulsus expugnare non potuit.

decimo anno post quam Hannibal in Italiam uenerat, Cn. Fuluio P. Sulpicio consulibus Hannibal de Campania mouit [*]( AVCTORES § 1 Claudius sqq. *Liuius 25, 23—31; 24, 33 et 34 § 2 decuno—consulibus Hannibal Eutrop. 3, 14 § 2 de Campania sqq. et § 3 Liuius26, 7.9-10, a quo tamen illa § 3 matronae sqq. aliena sunt (cf. 26, 9 § 7), fortasse secundum Silium Ital. 12. 593 efficta (cf. pro muris) ) [*]( EXPILATORES 21 Hannibal — p. 252, 2 uia Latina exscripsit Paulus 61, 33-62, 2 ) [*]( 2 nec D || si Ra 3 poenae D pene Rb || nouicius] LRD 4 fractis inminutisque L solus || imminutis D || desperabatur] LD desperaretur B || ut] in Ra 6 bellum ut diximus v 7 machedonia R1 8 phlippum D || machedoniae LR1 9 spania D 11 karth- B 12 premebatur (n pone a 8. S. m. ut uid. 1) L praemebantur (a prior er.) R 16 urbe∗ (er. m?) R || condita (a ex à) B || D ∙ mo∙ xʟ∙ mo ∙ tertio L quingentisemo quadragen∗∗simo tercio (er. te) D || siracusas D 17 caepit (a in ras.) B 18 siracusani D 19 mchinis (sic) D || repulsis R 20 hanibal Ra 21 gn. L gneo, RD || publio R & D || sulpitio B || cow. L consuls. B )

252
exercitum et cum ingenti clade omnium per Sedicinum Suessanumque agrum uia Latina profectus ad Anienem, fluuium tribus milibus ab Vrbe consedit incredibili totius cinitatis

metu, cum senatu populoque diuersis caris trepido matronae quoque amentes pauore per propugnacula currerent et conuehere in muros saxa primaeque pro muris pugnare gestirent.

ipse. autem cum expeditis equitibus usque ad portam Collinam infestus accessit, deinde omnes copias in aciem direxit. sed et consules Fuluiusque proconsule non detrectauere pugnam.

at ubi expositae utrimque acies constiterunt, in conspectu Romae praemium uictoris futurae tantus se subito imber e nubibus grandine mixtus effudit, ut turbata agmina uix armis retentis in sua se castra colligerent.

deinde cum serenitate reddita in campum copiae atque in aciem redissent, rursum uiolentior fusa tempestas maiore metu mortalium audaciam cohercuit territosque exercitus refugere in tentoria coegit.

tunc conuersus in religionem Hannibal dixisse fertur, potiundae sibi Romae modo uoluntatem non dari, modo potestatem.

Respondeant nunc mihi obtrectatores ueri Dei hoc loco: Hannibalem a capessenda subruendaque Roma utrum Romana [*]( AVCTORES § 4—§ 7 Liuius 26, 10 § 3; 11 § 1—§ 4; § 4 cf. Eutrop. 3, 14 (accessit) § 8—§ 11 Orosius, fort. abusus Floro 2, 6 § 45 ) [*]( 1 sedicinum] L sedecinum RB sidicinum Dv || suessanorumque D 3 trib. milib. L 6 muros] muris LGO, humeris T || pro] per L 7 autem (aut m. 1 in ras.) D || *equitibus R 8 dixerit D 9 detractauere R1 10 utrumque D 11 uictores R1 uictorus D || tanto L || se subito] subito se R || imber nubibus L nimbus con coniunctum cum seq. D 14 reidissent rursus D, 15 maiorem metum D 16 cohercuit] L coercuit RD || territusque LD || exercitos R1 17 religione L1 religinem Da || modo sibi romae D 18 non uoluntatem non L || dar*i (er. i) D 20 hannibalem] LR1G1KMN hannibali R2DG2G2v || a] ad MCN (et deinde capessendam -am -am CN) de 0 om. T || roma <utrum roma>na haec utrum roma add. m. 1 in mg. R || abstinuit] scripsi obstitit codices, v; abstulit coni. h )

253
abstinuit fortitudo an diuina miseratio? aut forsitan conseruati isti dedignantur fateri, quod Hannibal et uictor extimuit et cedens probauit ac —

si istam diuinam tutelam per pluuiam de caelo uenisse manifestum est, ipsam autem pluuiam opportunis et necessariis temporibus non nisi per Christum, qui est uerus Deus, ministrari — etiam ab huiusmodi satis certo sciri nec negari posse existimo:

maxime nunc — quando ad documentum potentiae eius, cum siccitate turbante pluuiam poscere adsidue contingit, et alternis uicibus nunc gentiles nunc Christiani rogant nec umquam etiam ipsis testibus factum est, ut optati imbres superueniant nisi in die, quo rogari Christum et Christianis rogare permittitur —

procul dubio constat, urbem Romam per hunc eundem uerum Deum, qui est Christus Iesus, ordinantem secundum placitum ineffabilis iudicii sui, et tunc ad futurae fidei credulitatem seruatam fuisse et nunc pro parte sui incredula castigatam.

At uero in Hispania ambo Scipiones a fratre Hasdrubalis interfecti sunt. in Campania Capua capta est a Q. Fuluio proconsule ; principes Campanorum ueneno mortem sibi consciuerunt; senatum omnem Capuae etiam prohibente senatu Romano Fuluius suppliciis necauit.

interfectis in Hispania Scipionibus cum, omnibus incusso pauore cunctantibus, [*]( AVCTORES § 12 in Hispania—interfecti sunt Eutrop. 3, 14 || in Campania Liuius 26, 14—16 (cf. Per.) § 13 Liuius 26, 18 ) [*]( 1 aut] an edd. 1510 et 1542 || forsitam D || conserua*tis** (er. c, in fine ut uid. ti) D 2 annibal Ra 3 caedens Ra || post probauit sententiae finis positus e, quod correxi || ac] L ad in at corr. R at in ac ut wid. corr. m. 1 D at v || tutillam D 4 uenisse de caelo D || oportunis RD 5 et om. u. extr. D 6 huiusmodi] cf. 6, 8 § 9 (Grubits) 8 patientiae L 9 assidue (s prior in ras. ex d) R || nunc ex non corr. R || nunc] sic ñc R 11 obtati Ra || die. (rasura m. 1) R diae D || quo] qua D 13 christus iesus] xpian. L quod explicandum uidetur christianus uel christianorum 15 fideli L 16 pro parte] propati D || credula D 17 spania D || ambos Ra || hasdrubalis] LRD hasdrubale corr. Fabr. sh 18 in eras. D || quinto RD 19 capuanorum (pu in ras.) R 21 suppliciis] sulpicius B || spania D 22 incusso] Rv inculsu D inconcusso L )

254
Scipio se admodum adulescens ultro obtulisset et pudenda

penuria esset aerarii, Claudio Marcello et Valerio Laeuino auctoribus qui tunc consules erant aurum argentumque signatum ad quaestores palam omnes senatores in publicum contulerunt, ita ut nihil praeter anulos singulos bullasque sibi ac filiis et deinde per filias uxoresque suas singulas tantum auri uncias et argenti non amplius quam singulas libras relinquerent.

Scipio annos natus uiginti et quattuor imperium in Hispaniam proconsulare sortitus, ultionem praecipue patris et patrui animo intendens, Pyrenaeum transgressus primo impetu Carthaginem Nonam cepit, ubi stipendia maxima, praesidia ualida, copiae auri argeutique magnae Poenorum habebantur; ibi etiam Magonem fratrem Hannibalis captum cum ceteris Romam misit.

Laeuinus consul ex Macedonia rediens Agrigentum urbem Siciliae expugnauit ibique Hannonem Afrorum ducem cepit, quadraginta ciuitates in deditionem accepit, uiginti et sex expugnauit.

Hannibal in Italia Cn. Fnluium proconsulem, XI praeterea tribunos et XVII milia militum [*]( AVCTORES § 14 Liuius 26, 35 et 86 (cf. Augustin. C. D. 3, 19 extr.) cap. 18 § 1 Eutrop. 3, 15; Liuius 26, 18; Florus 2, 6 § 37 § 2 Eutrop. 3, 14 (cf. Liuius 26, 27 sq. 40) § 3 Eutrop. 3, 14; Liuius 27, 1 § 12 sq. ) [*]( EXPILATORES 17 Cn. Fuluium—p. 255, 4 conpulit exscripsit uer- bis apud Nolam ex Eutropio insertis Paulus 60 ) [*]( 1 *admodum B || aduliscens D || punenda L 2 paenuria B || lenino LRD 3 argentumque signatum] argentum D 4 **ad (1 uel 2 litt. ems.) R || questores R || palam omnes senatores om. L || sanatoris D 5 bullasque] fullasque L 7 non om. D 8 scipio] scipio africanua B || anno D || uiginti et quattuor] D xx et quattuor L XXIIII • B || spania D 9 praecipue (e fin. ex ę) R 10 pyreneum LR pireneum D || impe**tu (er. pe?) R 11 karth- R || caepit (a in ras.) R || magna D || praesidiaque Rb 18 mogonem R1 || cęteris Ra 14 *misit (er. a) D || leuinus LD leuinius R || ex om. D || machedonia LR1 || agrigemtum D 15 *ibique (i pro radendo ex si ut uid.) D 16 caepit (a in ras.) R || XL B 17 XXVI R || italiam (sed m er.) B etalia D || gn. L gneum RD 18 XI: L nndecim RD || et om. fsh || XVII in ras., m. 1 ? R decem et septem LD )

255
interfecit.

Marcellus consul cum Hannibale triduum continuam dimicauit. primo die pari pugna discessum est, sequenti uictus consul, tertio uictor VIII milia hostium interfecit, ipsum Hannibalem cum reliquis fugere in castra conpulit.

Fabius Maximus consul Tarentum, quae a Romanis desciuerat, iterum expugnauit et cepit ibique ingentes copias Hannibalis cum ipso duce ejus Carthalone deleuit, xxx milia hominum captiuorum uendidit, pretia in fiscum rettulit.