Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Anno ab Vrbe condita DXL L. Aemilius Paulus et P. Terentius Varro consules contra. Hannibalem missi inpatientia Varronis consulis infelicissime apud Cannas Apuliae uicum omnes paene Romanae spei uires perdiderunt.

nam in ea [*]( AVCTORES § 6 Liuius 22, 7 § 1; 5 § 8; fort. etiam Cicero De diuin. 1, 35 § 78 adhibitus est, sed illa transtulisse (sec. S. S. uelut Iob 9, 5), discidisse rupes Orosio ipsi debentur § 7 \'pugna Cannensis\' Liuius 22, 50 § 1 || Fabii qq.] brouis haec commemoratio corum quae narrantur apud Liuium 22, 9 seqq. prope acoedit ad Periochae et Eutropii 3, 9 uerba; illud cunctando posuit Memor peruulgati illius uersus Enniani Ann. 313 ed. Vahlen cap. 16 § 1—§ 8 III D Eutrop. 3, 10; cf. Orosius 5, 5 § 7 ) [*]( EXPILATORES 12 L. Aemilius ― p. 248, 1 sunt, 4 consul Aem. P., 5 interf., 7 Varro—8 fugit, 9 Нannibal―13 detraxerat compilauit commentator Bernensis Lucani 2, 46 ) [*]( 1 xxu - mil· L uiginti quiaque milia D 2 uɪ mil. L vɪ milia R || exercitu] exercitu nero v || duo mil· L 3 caeciderunt LRa || apud] LRD ad fsh || trasymennum L transsumennum D transimennum (n prima erasa) R 4 maxime Ra maximae D 5 pagnantum] LD pugnantium B || ardor om. L || extiterit] LR eItetiret D 6 tnn (c al. m. s. B.) B 7 discidisse om. D || retrossum D 8 senserunt D || trasymennum LR (t in th mut. L) transsumennum D 9 conensis R canenser D || tabii D 12 cccc · mo . XL · mo (D supra cccc scr. m. rec.) L quingentiBemo quadraginsimo D || lucius RD || p. L publius RbD pulius Ra, item Eutropius; C. corr. fsh 18 terrentius R || uarro―inpatientia om. D || conss· L 15 p∗ene Rb paenae D post uicum aut uires traiectum v || romanę ( fort. al. m. add.) R )

248
pugna XLIIII milia Romanorum interfecta sunt, quamquam et de exercitu Hannibalis magna pars caesa est. nullo tamen Punico bello Romani adeo ad extrema internecionis adducti sunt.

periit enim in eo consul Aemilius Paulus, consulares aut praetorii uiri uiginti interfecti sunt, senatores uel capti uel occisi sunt triginta, nobiles uiri trecenti, pedestrium militum XL milia, equitum tria milia quingenti. Varro consul cum quinquaginta equitibus Venusium fugit.

nec dubium est ultimum illum diem Romani status futurum fuisse, si Hannibal mox post uictoriam ad peruadendam Vrbem contendisset.

Hannibal in testimonium uictoriae suae tres modios anulorum aureorum Carthaginem misit, quos ex manibus interfectorum equitum Romanorum senatorumque detraxerat.

usque adeo autem ultima desperatio reipublicae apud residuos Romanos fuit, ut senatores de relinquenda Italia sedibusque quaerendis consilium ineundum putarint. quod auctore Caecilio Metello confirmatum. fuisset, nisi Cornelius Scipio tribunus tunc [*]( AVCTORES § 3 Varro―fugit Liuius 22, 49 § 14 (cf. 50 § 3; 23, 11 § 9) § 4 Florus 2, 6 § 19 (cf. Liuius 22, 51 et 26, 7 § 3) § 5 Eutrop. 3, 11 (ad interfectorum cf. Valer. Max. 7, 2 ext. 16 et Periocha 23) § 6 Liuius 22, 53 (ct. Periocha) ) [*]( EXPILATORES 7 Varro―10 contendisset exscripsit Paulus 57 sq. 15 senatores — p. 249, 8 ab inferis axpressit Paulus 63, 26 - 64 not. lin. 2 ) [*]( 1 xʟ · ɪɪɪɪ · milia · L xʟɪɪɪɪ (un pro ɪɪɪɪ legi potest) milia B quadraginta quattuor milia D || romanorum 1| (1 linea deletum) L || quaDquam Rb 3 extrema (a in ae al. m.) R || intenaetionis (ae in e) B internicionis D || adducti (n in i) R 4 perˡiit (ii ex ui) D || eo] eo bello R || haec consul aemiIius paulus om. D 5 aut] et R2 || praeturii (r, fort. ae quoque, in ras. m. 1) D || xx R 6 trigenta D xxx R || ccc R 7 xʟ· milia L quadraginta milia D || ∗equitum B || quingeoti] δ R 8 quioq; ginta (na supra q; scr. al. m.) B || ∗equitibus R || uenusium] LRDB (uenesium B); Venuaiam corr. fsh II fuigit D || nec R 9 ultimũl (corr. m. 1, ex―us ?) B 10 poet om. L .11 uictuae D || anolorum D 12 karth- R 13 ∗equitum B 14 reip- L 15 reliquenda Ra || sedibua Ra 16 pntarent D 17 cornilius D )

249
militum, idem qui post Africanus, destricto gladio deterruisset ac potius pro patriae defensione in sua uerba iurare coegisset.

Romani ad spem uitae quasi ab inferis respirare ausi dictatorum Decimum Iunium creant: qui dilectu habito ab annis decem et septem immaturae inordinataeque militiae quattuor legiones undecumque contraxit.

tunc etiam seruos spectati roboris ac uoluntatis uel oblatos uel, si ita opus fuit, publico pretio emptos sub titulo libertatis sacramento militiae adegit. arma, quae deerant, templis detraxerunt, egenti aerario priuatae opes refusae sunt. ita equester ordo, ita plebs trepida oblita studiorum in commune consuluit.

Iunius quoque dictator antiquum Romanae miseriae factum recolens, pro supplemento exercitus edicto uelut asylo patefacto homines quicumque sceleribus ac debitis obnoxii essent impunitate promissa militiae mancipauit; quorum numerus ad sex milia uirorum fuit.

Campania uero uel potius omnis Italia ad Hannibalem desperata penitus Romani status reparatione defecit. post hoc L.

Postumius praetor aduersus Gallos pugnare missus cum exercitu caesus est.

Deinde Sempronio Graccho Q. Fabio Мaximo consulibus [*]( AVCТORES § 7 et § 8 Florus 2, 6 6 23—25; Liuius 22, 57; cf. Augustin. C. D. 3, 19 § 9 Liuius 23, 14; cf. Augustin. I. c. § 10 Liuius 22, 61; 23, 1—10; 11 § 11 § 11 Liuius23, 24 § 6; cf. Periocha § 12 Liuius 23, 30 6 18; 31 § 15; 30 6 19; 23, 44—46 (cf. Per.) ) [*]( EXPILATORES 20 Deinde-p. 250, 3 superari exscripsit Paulus 69 ) [*]( 1 post] LD postea Rv || districto RDv 4 decemum D; immo Marcum || dilecto L delectu B delecto D || habito R 5 inmaturae RD || IIII∙ R 6 spectatio D 8 praetio Ra || emtos D 9 aegenti B 10 aIt.ęa quaester (ter in ras.) B || plebi L 11 consiluit R1 12 factum] statum (ata in ras.; s. s. factũ) R || colens L || suplemento R 14 esse L || inpunitate BD 15 campania∗ B 16 potius om. L 17 paenitus sed a erasa B || post] sic ps R || lucius (lu in ras. m. 1 D) LRD || psumus (ps in post mut. et m in mi corr. al. m.) B 18 aduersumD || pignare Ra 20 semphronio B simpronio D || gracco Ra || quinto RD || faboo (sed prior 0 expuncta m. 1) D || coMa- L )

250
Claudius Marcellus expraetore proconsule designatus Hannibalis exercitum proelio fudit primusque post tantas reipublicae ruinas spem fecit Hannibalem posse superari.

Scipiones autem in Hispania Hasdrubalem Poenorum imperatorem ad Italiam exercitum conparantem grauissimo bello oppresserunt; nam xxxv milia militum de exercitu eius uel caede uel captione minuerunt.

Celtiberos milites, quam primam externam manum Romani in castris habere coeperunt, pretio sollicitatos ab hostiam societate in sua castra duxerunt.

Sempronius Gracchus. proconsule ab hospite suo Lucano quodam in insidias inductus occisus est.

Centenius Penula centurio decerni sibi ultro bellum aduersum Hannibalem petiit: a quo cum octo milibus militum, quos in aciem eduxerat, caesus est.

post hunc Cn. Fuluius praetor ab Hannibale uictus amisso exercitu uix euasit.

Pudet recordationis. quid enim dicam improbitatem magis an miseriam Romanorum ? immo uerius uel improbam miseriam uel miseram improbitatem.

quis credat eo tempore, quo aerarium populi Romani egenam stipem priuata conlatione [*]( AVCTORES § 13 Liuius 23, 26 — 29 (cf. Per.) et Eutrop. 3, 11 § 14 Liuius 24, 49 § 7 sq. § 15 Liuius 25, 16 (cf. Per.) § 16 Liuius 25, 19 (cf. Per.) § 17 Liuius 25, 21 (cf. Per.) § 18-§ 21 Orosius in uniuersum duce usus Floro 2, 6 § 31 et 32, ad § 20 autem Eutropio 3, 13 compilato ) [*]( EXPILATORES 11 Centenius—14 euasit exscripsit Paulus 60 ) [*]( 1 metellus L || designatus] dies natus R1 2 pest] p3 in estp3 al. m. mut. R || repi- L II runas Ra 3 pem D || annibalem D || pse B sed s. s. os (o m. 1, s m. 2) B 4 hispanias L || etaliam D 5 comparantem Rb D || XXXu. milia L XXI - V milia B treginta quinque milia D 6 capcionem inuenilrunt D 7 c∗ethiberos (ante t 8. 8. l m. 1) R celthiberus D 8 praetio LRa praecio ut fere ubique D 9 castra sua v || simpronius D 10 quodam om. m. 1 sed 8. u. add. m. 2 L 11 centyrio L 12 petit D || vm mililibus (er. li ut uid.) R || militiil (∼ m. 1; pone ũ rasura) B ,18 in om. Ra || aciae Ra aci∗e Rb || gn- L gneus RD 15 inprobitatem R 16 an] ac D || uel improbam] DR (inpr- B) uelntiprobam L 17 inprobitatem RDb || ę∗rarium R aerrarium D 18 pr- L || ∗egenam R || priuatam D || collatiane Ra conlaciones D || posclbat Ra )

251
poscebat, miles in castris non nisi aut puer aut seruus aut sceleratus aut debitor et ne sic quidem numero idoneus erat, senatus in curia omnis paene nouicius uidebatur, postremo cum ita inminutis fractisque omnibus desperabatur, ut consilium de relinquenda Italia subiretur:

— eo tempore, cum unum domesticum, ut diximus, bellum ferri nullo modo posset, tria insuper transmarina bella fuisse suscepta? unum in Macedonia contra Philippum potentissimum Macedoniae regem, alterum in Hispania contra Hasdrubalem Hannibalis fratrem, tertium in Sardinia contra Sardos et alterum Hasdrubalem Carthaginiensium ducem; extra hoc quartum Hannibalis, quo in Italia premebantur.