Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus, Historiae Adversum Paganos

uniuersam reliquam iuuentutem, quam constat nu mille hominum tunc fuisse, in arce Capitolini montis latentem obsidione concludunt, ibique infelices reliquias fame peste desperatione formidine terunt subigunt uendunt:

nam mille libris auri diecessionis pretium paciscuntur, non quo apud Gallos Roma parui nominis fuerit, sed quo illam sic iam ante detriuerint, ut amplius tunc ualere non posset.

exeuntibus Gallis remanserat m illo quondam Vrbis ambitu informium ruinarum obscena congeries, et undique per impedita errantium et inter sua ignotorum offensae uocis imago respondens trepidos suspendebat auditus. horror quatiebat animos, silentia ipsa terrebant : siquidem materia pauoris est raritas in spatiosis.

hinc illis mutare sedes, aliud incolere oppidum, altero etiam censeri nomine cogitatum plaoitum atque temptatum est. [*]( AVCTORES § 7—§ 9 Liu. 6, 40-44.48, insertis § 8 iuuentutemfuisse ex Floro 1, 13 § 13 § 10 offensae-respondens sec. Vergil. Georg. 4, 50 g 11 horror—terrebant sec. Vergil. Aen. 2, 755 § 11 hinc illis-temptatum est Liu. 5, 49 eqq. ) [*]( EXPILATORES 7 haec mille librarum Entropianis inseruit Paulus p. 18, 11 Eyss. ) [*]( 2 simulagrorom (rn in ras., m add. ex corr. m. 1) D || modii P1 || sedilibus] LPB (IB. ewanidae in L) sedibus Dv aedibus ed. Col. 1542 || eosquae P 8 labsub P lapsu* B || sepelliunt LPaRa 5 capitalini .D || latentem] LPB latitantem Dv 6 reliquies Ra 7 subiugant PB 8 praetium LPaRa || quo] LPBD quod h || gallorũ (corr. M. 2) P gallos** (s in ras. al. m.) B 9 quo] LPBD quod ..fh 12 congerie se|cundi-que D || per impedita] LD per indita (pe m. 2) P per inpedita B per om. fh || erantium P 13 ignoto P1 15 raritas in spatiosis] LPb (paritas in sp. Pa) BaD, item GHKMV2NEfs raritas uocis in spatiosis (uocis s. 8. B) Rb, TZ raritas ipsa uocis 00,, ed. Col. 1542 raritas ipsa uocis in spatiosis h 17 adque PaRa || temtatum P timtatum D ) [*]( 9* )

132

En tempora, quomm conparatione praesentia ponderantur; en, de quibus recordatio suspirat; en, quae incutiunt de electa uel potius de neglecta religione paenitentiam.

reuera pares sunt et conferuntur inter se hae duae captiuitates : illa. sex mensibus desaeuiens et tribus diebus ista transcurrens; Galli exstincto populo Vrbe deleta ipsum quoque Romae nomen in extremis cineribus persequentes et Gothi relicta intentione praedandi ad confugia salutis, hoc est sanctorum locorum, agmina ignara cogentes; ibi uix quemquam inuentum senatorem, qui uel absens euaserit, hic uix quemquam requiri,

qui forte ut latens perierit recte sane conpararim, hunc fuisse ibi seruatorum numerum, qui hic fuerit perditorum. plane, quod re proditur, et fatendum est: in hac clade praesenti plus Deum saeuisse, homines minus, cum, peragendo ipse quod illi non inpleuissent, cur eos miserit demonstrauit.