Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

dehinc sacerdotum Aegyptiorum fallax malitia confutanda est, qui uel astu, quod manifestius est, euidentem iram misericordiamque ueri Dei memoriae subtrahere conati sunt, particulatim expositione confusa, ne in contumeliam idolorum suorum eum colendum merito ostenderent, cuius consilio adnuntiata haec mala et auxilio euitata docuissent; uel forte, ut indulgentius accipiamus, obliti sunt.

illius enim nostri Ioseph, qui fuit ueri Dei seruus et pro creatura domini sui pie intenteque sollicitus, prouisione ipsi abundabant frugibus quasi sacerdotes; sed, quia falsi sacerdotes erant, cum ceteris esurientibus non dolebant. enimuero cui placet, obliuiscitur: cui dolet, meminit.

quamquam huius temporis argumentum historiis fastisque reticentibus ipsa sibi [*]( AVCTORES 1 Moyses] § 6—9 secundum Genes. 41—47 15 cui placet-meminit Cicero pro Murena 20 § 42 ) [*]( 1 moyses om. B || scientemquae D 2 attestantor (prima t in ras.) R testantnr B || uiriusquae D 3 conscribsit B || adque P\'B 4 iBti om. B || probat f || hic uersus supplenda est - dehinc L egipt. f. malitia om. sed inferius add. m. 1 R || ignorantiam D || supplendam D supplenda est B (uide supra), v 5 egiptiorum R || malicia D || confudanda D || astu] ast B 6 manefestius D N -que] qui R1\' quae D n aeri om. B uiri D 7 particolatim D| || siexposione (corr. m. 1) R expossitione B exposicione D 8 contuniiliam BD || colendo D || merito ex meritũ m. 1R 9 adnunciata D || haee (c ai. m.) R 10 docueasent D || ui** (er. in; ut m. 1) R 11 ueri] uiri D 12 pi.e (a eras.) PR piae D || intent.eque (a eras.) P intentęquae (, et a eras.) R || sollicetus D || culusprouiaione (euius al. m.) R 13 ipee D || habundabant RBD (h eras. in R) || sacerdotis D U caeteris B || enimuiro D énuero |(eiusmodi apex hic et aliquotiens alibi quid gibi uelit non liqvet) B 15 placit D || obliuesoitur B- obliniscetur D || quaqui (n m. 1) R quanquam D 16 hutoriis (ii ex corr. et s fin. in ras. al. m.) R hystoriis B || factisque PaR || retenentibus D ) [*]( 4; )

52
terra Aegypti testis pronuntiat: quae tunc redacta in potestatem regiam restitutaque cultoribus suis, ex omni fructu suo usque ad nunc quintae partis incessabile uectigal exsoluit.

fuit itaque haec fames magna sub rege Aegyptiorum Diopolita, cui nomen erat Amosis, quo tempore Baleus Assyrios, Argiuos Apis regebat.