Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

a quibus deportatus in Aegyptum, cum magicas ibi artes sollerti ingenio percepisset, breui ipsi regi percarus fuit. nam et prodigiorum sagacissimus erat et somniorum primus intellegentiam condidit, nihilque diuini iuris humanique ei incognitum uidebatur:

adeo ut etiam agrorum sterilitatem futuram ante multos annos prospiciens fruges congregasset: tantaque experimenta eius fuerunt, ut non ab homine, sed a Deo responsa uiderentur.

filius Ioseph Moyses fuit, quem praeter paternae scientiae hereditatem etiam formae pulchritudo commendabat. Sed Aegyptii cum scabiem et uitiliginem paterentur, responso moniti eum cum aegris, ne pestis ad plures serperet, terminis Aegypti pellunt.

haec Iustinus.

sed quoniam [*]( AVCTORES Pompeius historicas eiusque breuiator Iustinus] § 2—5 ex Iust. 36, 2 § 6-12 || § 4 prospiciene fr. congr. plura Iustinus ) [*]( 1 |insoletam D || bertatem R 2 adque PaB || intollerabilem PRD (pr. 1 erasa in R) intulerabilem B 3 subuenerint P subuinerit D || istori∗| cus (i et c al. m., c inras.; uid. istor|icus fuisse) R || breuiatur D 4 citera D b etate D || fuit Ioseph B 6 peregrinationis B 7 nendedirunt D 8 magnificae PaR || ibi cm. BD || artis D || solerti PR 9 breui R || carns BD 10 prodigiorum (or in ras.) P 11 condedit D 12 -que] quę D || ei om. PRa 13 sterelitatem RaD || mnltus D 14 congregasset] conges congregasset B || tatan*que (corr. ex tamque P\'Bb) PR 16 responsa] responsa dari cum Iustino v 17 paterna D || haereditatem D 18 set P* 19 scapiS D || patirentur B 20 pestes Bt U gespexet D 21 hae R1 )

51
haec idem Moyses, quem isti sapientem scientemque fuisse adtestantur, plenius ueriusque tamquam per se suosque gesta conscripsit, primum fide eius atque auctoritate quam etiam isti probant horum ignorantia supplenda,