S. Optati Milevitani libri VII

Optatus, Saint, Bishop of Mileve

Optatus. S Optati Milevitani libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 26). Ziwsa, Karl, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag.

Hoc tamen inmane facinus a uobis geminatum est, dum fregistis etiam calices, Christi sanguinis portatores, quorum species reuocastis in massas merces nefariis nundinis procurantes — ad quam mercem nec emptores eligere uoluistis — sacrilegi, dum inconsiderate uendidistis, auari, dum uenditis. passi estis etiam conburi manus uestras, quibus ante nos eosdem calices tractabatis. eam rem tamen passim uendi iussistis, emerunt forsitan in usus suos sordidae mulieres, emerunt pagani facturi uasa, in quibus incenderent idolis suis. o scelus nefarium, o facinus inauditum auferre deo, quod idolis praestes, subducere Christo, quod proficiat sacrilegio!

Sed uideo hoc uos loco inuidiam nobis falso conflantes ad Aggaeum prophetam uelle confugere, ubi scriptum est: quae tetigerit pollutus, polluta sunt. liuore interueniente facile est iratis iactare conuicium; sed semper dum intenditur crimen, necessaria est manifesta probatio. quis enim nostrum intrauit templa? quis uidit sacra sacrilega? pollui homines possunt fumis, nidoribus, sacrilegiis, sacrificiis, sanguine; sed in hac causa quis ingressus est templum? quis incendit idolis? quis inmundis nidoribus maculatus est? quis sanguinem uel pecudis inmundae uel hominis fundi aspexit? [*](14 Aggae. 2, 14 ) [*]( 1 hoc tam C a nobis om. RBvb gemin. est (in ras.) B 2 porti- II tores BB 3 reuocastis (castis in ras.) B reuocatis (s 8. I. d m. 2) C mercedem ... prouocafltes RBv 4 aquam (sic) R, aquam v (corr. Cochl.) mercem om. RBvb 5 sacrilegium admisistis dum CG auari dum uenditis om. RBvb (haec uerba Dup. post eligere noluistis transposuit) 7 tractatibus v (tractabitis Cochl.) tam (~ m. 2) B, tam Gv, cum d passim uendiuis sistere. Emerunt v (Cochl. propos. iam (loco tam) passim uendidistis aere) 8 iussisti B sordid$(t add. m. 2) £ 11 prestet G 12 uos hoc loco CGb 13 aggeum libri e e 16 manifestanda v 18 fumis (e s. I. m. 2) R, fumlis (e s. I. m. 1) B, e fumi sacrilegis Casaub. sacrilegi? (o s. I. m. 2) R, sacrilegos (sic) B, sacrilego v sacrilegis nidoribus sacrificiis b sacrificiis om. RBv * 19 in hoc (a s. I. m. 2) B ingressis est CG 20 intendit v est qui B 21 sanguine CG inmundi (§ s. 1. m. 2) B. inmundi CBG )

147
quem probatis ad aliquod facinus commodasse consilium? in societate alicuius sceleris uel unum episcopum conuincite, si potestis. de nescio quo primate suspicamini, qui eodem tempore ambulasse dicebatur. suspicio non est idoneum crimen. quis eum accusauit? quis eum conuicit? ubi uel erubuit uel confusus est? seruate uobis suspiciones uestras. igitur, sicuti supra diximus, in hac causa quicquid aspere fieri potuit, dum illa res in origine reuocatur, ad principes uestros pertinere monstrauimus; unde est, quod catholicos quasi pollutos appellas? an quia uoluntatem et iussionem dei secuti sumus amando pacem, communicando toto orbi terrarum, sociati orientalibus, ubi secundum hominem suum natus est Christus, ubi eius sancta sunt inpressa uestigia, ubi ambulauerunt adorandi pedes, ubi ab ipso filio dei factae sunt tot et tantae uirtutes, ubi eum sunt tot apostoli comitati, ubi est septiformis ecclesia. a qua uos concisos esse non solum non doletis sed quodammodo gratulamini. quia unitatem deo placitam amauimus, pollutos uocatis; quia Corinthiis, Galatis, Thessalonicensibus adsensum adcommodauimus communionemque coniungimus, pollutos uocatis; quia furtiuas uobiscum non legimus lectiones, pollutos uocatis — aut negate uos alienas lectiones legere, si potestis. ut quid audetis epistulas ad [*]( 1 ad om. CG aliquot B 2 societatem CG 3 de nescio quo e -suspiciorles uestras igitur (u. 6) om. RBvb primato (o exp. et e s. i. scr. m. 1) G 7 sicut G 8 in origene (e prius corr. in i m. 2) C uocatur RBvb 9 monstrabimus RB 11 sociari CBGv, sociati (t corr. ex r) R 14 filio dei om. RBvb totae tantae b (tot ac tantae Oodal.) 15 ubi cum eum sunt CG (cum lineal. subscr. not. in G) eum ş-ą\\lţ toti sunt ap. (sic) R, eum tote (ultim. e uel i eras.) sunt B 16 aqua uos BG conciosos B 18 amauimus] habemus RBv i hi 18, 20, 21 uocas RBvb qui v corinthis (i s. I. m. 2) R, corintis h (hi 8. Z. m. 2) C galatis (h 8. I. m. 2) C. galathis B, gallathis G b c 19 tessalonic. (b s. I. m. 2) C, thesalon. B adcommodauimus (c s. I. m. 2) R, adcommodamus (sic) B communionemquae (sic) R 20 et quia CG uobiscum furtiuas CG 21 pollutos uocatis om. CGb uos non CG ) [*](10* )
148
Corinthios scriptas legere, qui Corinthiis communicare noluistis? ut quid ad Galatas, ad Thessalonicenses scripta recitatis, in quorum communione non estis? cum haec omnia ita esse constet, intellegite uos ab ecclesia sancta esse concisos et nos non esse pollutos. ubi est ergo, quod tibi putas Aggaeum prophetam posse succurrere? igitur altaria et uasa supra memorata et in manibus uestris iamdudum fuerant et in nostris: si infamatis manus nostras, quare illic damnatis et uestras? sed dicitis lectum esse: quod tetigerit pollutus, pollutum est. fac aliquem pollutum esse, ut possint ab eo tacta uideri polluta. esto, si solus sit tactus et non interueniat inuocatio nominis dei, quae et tetigerit pollutus, [polluta erunt] inquinari possunt, si de deo taceatur. nam si sit inuocatio nominis dei, ipsa inuocatio sanctificat, et quod pollutum esse uidebatur. denique cum ducenta et quinquaginta turibula, quae sacrilegorum et peccatorum manibus portabantur, cum eosdem peccatores absorberet terra, remanserunt de manibus eorum excussa turibula. et dum dubitaret Aaron sanctus sacerdos, quidnam de his faceret, audiuit uocem dei dicentis; tolle Aaron haec uasa et fac inde laminas et pone in angulis arcae testamenti domini, quoniam, licet illi peccauerint, qui ea ferebant, tamen uasa illa sancta sunt, quia nomen meum [*]( 9 Aggae. 2, 14 15 cfr. Num. 16 20 Num. 16, 37. 38 ) [*](i 1 scripta B corinthis (cfr. p. 147, 18) R 2 galathas RB (sed cfr. p. 147,18), gallatas G 4 esaepost sanct. om. G 6 aggeum libri succurrere (re fin. add. m. 2) R et uasa] tua RBv 7 iamdudum-nostris si om. BBv R 8 infamatus (a s. I. m. 2) R, infamatas B 9 tetigit CG (sed cf. p. 146,14) * 11 tactu (a s. I. m. 2) B esto] o RB, om. v sit om. RB 12 et non et (sic) R et post quae om. CGb tetigeritj? (is exp. m. 1) B 13 polluta sunt RBb (quae verba tmcinaui glossematis exemplum) 15 esse putabatur CG uidebatur esse B cum C.Cta et L B, cum i CC. et Ia B et om. CG 16 & 18 turabula (i s. I. m. 2) R 18 dum om. Bv 19 de iis d 22 domini om. RBvb peccauerunt RBv qui ea] quia B \'23 et tamen B )
149
illic inuocatum est, dicit deus. et utique plus est portare quam tangere. ergo iam liquido apparet ex inuocatione nominis dei posse aliquid sanctificari, etiam si peccator inuocet deum; non enim tantam uim potest habere tactus, quantam habet diuini nominis inuocatio. nam et uos, qui uobis de uestra sanctitate praesumitis, dicite, si tactus sanctificat aut inuocatio. utique inuocatio, non tactus; aut si de solo tactu praesumitis, tangite tabulam, lapidem, uestem: uideamus, an sancta esse possint, si de deo taceatur.

Iam illud quam stultum, quam uanum est, quod ad uoluntatem et quasi ad dignitatem uestram reuocare uoluistis, ut uirgines dei agere paenitentiam discerent, ut iamdudum professae signa uoluntatis capitibus postea uobis iubentibus inmutarent, ut mitellas alias proicerent et alias accepissent. primo dicite nobis, ubi uobis de mitellis aliquid mandatum est. uirginitas enim uoluntatis res est, non necessitatis. denique stabularius ille Paulus apostolus, cui confossus peccatorum uulneribus populus commendatus est, duos denarios, quos erogasset, acceperat, duo scilicet testamenta, haec per doctrinam quasi sumptus inpendit, docuit, quomodo coniugales christiani debeant uiuere: de quo cum quaereretur, quid de [*]( 16 — p. 150, 8 cfr. Fulgent. Rusp. ad. Mohim. 2, 13 (193 Mgn.) 18 cfr. Luc. 10, 34. 35 ) [*]( * O 1 illuc BBv dic. aominus CG 2 iam gliquid (a del. et o suprscr. m. 2) R, aliquid v (corr. CochZ.) 4 possunt habere v quantam (n in ras.) C 7 si (s. I. m. 2) R 9 sed de B 10 illud quod st. B est om. vb 11 uoluistis (in ras.) B 12 nirgi (sic) B agerent... discentes (dicentes m. 1 B) RBv agerent (om. discentes) b 13 postea] imposita Casaub. accepissent postea uero nobis v uobis] uero RB nobis iubentibus om. C 14 m. alias] m. aurea? BBv et om. BBvb acciperent d 15 dicite nobis om. RBv, dicite ubi b aliquid de mitella MBvb 16 uirginitas enim-aut cogit (p. 150, 8) Optati uerbis usus adfert Fulgentius l. I. non necessitatis om. B 17 illl apostolus Paulus sic apud Fulgentium conf$ssus (o s. Z. m. 2) (J peccatoribus in uulneribus B 18 est om. BBvb 21 debent v a quo edd. (praeter FuZgent.) de quo ipse cum CG )

150
uirginibus praeciperet, respondit de uirginibus nihil esse mandatum. confessus est se duo testamenta, hoc est duos denarios erogasse: expliciti erant quodammodo sumptus, sed quia, qui saucium commendauerat, promiserat se redditurum, quicquid in curam amplius erogasset, post inpensos duos denarios non praecepta, sed consilium erogat Paulus ad uirginitatem; nec inpedimento est uolentibus nec nolentes inpellit aut cogit: qui dederit uirginem suam, bene facit, et qui non dederit, melius facit. haec sunt uerba consilii nec ulla sunt praecepta coniuncta, uel de qua lana mitella fieret uel de qua purpura pingeretur. non enim hoc panno potest uirginitas adiuuari, non inde conpescuntur aestus animi, quos interdum aetas accendit, non inde subleuatur mens, quae nonnumquam desideriorum ponderibus premitur. nam si ita esset, non una sed plurimae uirginis capiti inponerentur, ut, quotienscumque animum carnis desideria pungerent, contra inpugnationem mentis mitellarum numerus dimicaret. res inuenta est ad signum capitis, non ad remedium castitatis. denique talis pannus ueterari et rodi et perire potest; et tamen uirginitas. si inlaesa sit, sine mitella tuta esse potest. spiritale nubendi hoc genus est. in nuptias sponsi iam [*](2 cfr. I Cor. 7, 25 8 ibd. 38 ) [*]( 1 praeciperet respondit om. BBv respondit sibi b sibi de uirg. Fulgent l. I. de uirgin. om. BBv 2 mandatum confessus est. Sed duo v se (s. I. m. 1) C, sed BB 3 quodadmodo R 4 quia om. CG et Fulgent. I. I. sanctum saucium v (sancto uel sano coni. Cockl.) 5 in cura CG et Fulgent. l. l. amplius (ius in rQl.) C 6 erogabat... ad uirgines CG 7 est uoluntatis BB, est uoluntati nolentes v (Cochl. i. mg. addo neque) 8 dederit inquit CGb uirginitatem RB 11 fieret aut RB edd. de purpura G panno hoc RBvb 12 non enim inde b concupescuntur CG 13 quos (s corr. ex d) B aestas Rv, estas B, (corr. m. 2 i. mg.) G 14 pr,emitur (sic) R 15 uirginali capiti CG capitum (mitellae add. Cochl.y ponerentur v 16 an/mum (sic) B desideria carnis CG 17 mentis Onl. v 18 capiti v 19 ueterari] et errare libri d, deturbari vb, usu ueterascere coni. Zycha, ueterari scripsi (cfr. Bonsch Ital. p. 169) 20 tamen] 999 (sic) R, om. B 21 uenerat RB )
151
uenerant uoluntate et professione sua; et Ut saecularibus nuptiis se renuntiasse monstrarent et iunctas spiritali sponso, soluerant crinem: iam caelestes celebrauerant nuptias. quid est, quod eas iterum crines soluere coegistis? quid, inquam, quod ab ipsis per uos exacta est secunda professio? quis est alter spiritalis sponsus, cui iterum nuberent? quando mortuus est, cui nupserant, ut iterum nubant? nudastis denuo capita iam uelata, de quibus professionis detraxistis indicia, quae contra raptores aut petitores uidentur inuenta. in mitella indicium est uoluntatis, non castitatis auxilium: ut rem iam deo deuotam nec, qui sponsabat, perseueret petere aut ne raptor audeat uiolare. signum est ergo, non sacramentum. inuenistis igitur huius modi uirgines, quae iam spiritaliter nupserant, quas secundas coegistis ad nuptias, et ut crines iterum soluerent, imperastis. hoc nec mulieres patiuntur, quae carnaliter nubunt. ex quibus si alicui maritum post matrimonii orbitatem mutare contigerit, non repetitur temporalis illa festiuitas, non in altum tollitur, non populi frequentia procuratur. detraxistis igitur non capitis ornamenta, sed, ut supra diximus, melioris uoluntatis indicia. [*]( 1 iam uoluntate B ex professione v tua (s 8. I. m. 2) R 2 monstraret R, monstrare B et iunctam (sic) B, i. mg. adp. m. 2 R, n m om. CGvb, et iunctas d 3 crimen (corr. m. 2) R crinem] temere v • (corr. Cochl. crines) nuptias celebr. CG 4 & 14 cogistis (e s. l. m. 1) B 5 professio secunda vb est post quis om. G 6 est om. B 7 nudatis CG 9 mitellam (sic) R, mitellam B est om. CG uoluntatis (n in ras.) C 10 auxilium est CG utrtpp rem (sic) B, om. B ; ec iam dipp (õ s. I. m. 1) B deuotam an quis (ec s. I. et puncto a del. m. 2) B ut cum iam dum deuotam an quis v (Cochl. coniec. ut eam iam dum Ideuotam ne qui) nec quis B, ne qui b 11 sponsabat repeteret aut CG uiolare auderet CG 12 non sacramentum inuen. igitur om. G sacramentum uirginitatis. Igitur coni. Dup. ergo huiusmodi C 13 quasi secundas (que si sec. B) libri, quas scripsi secundo v 14 in nuptias CG et om. BBvb 16 maritum marittl marit (sic) B, post m. orbitatem om. BBvb orbitate G 17 illa temporalis vb 19 melioris CG (cfr. supra I Cor. 7, 38), bonae uoluntatis RBvb )
152
iam consecratos deo sparsistis inmundis cineribus crines, iussistis etiam salsa aqua perfundi. et utinam uel id, quod tulistis, uelociter reponeretis: produxistis moras, ut retractae in pristino habitu aliquae diutius remanerent, retractis signis, quibus se iamdudum contra petitores et raptores muniuerant. qui cum uiderent praescriptionem. sibi iamdudum obpositam a uobis esse sublatam, de sponsis raptores effecti sunt: nec uisus est sibi unusquisque peccasse, dum talem rapuit, qualem uiderat, quando, ut uxorem acciperet, postulabat.

In hoc genere quanta damna fecistis deo, quanta lucra diabolo procurastis! conflastis inpie calices, crudeliter confregistis et inconsulte rasistis altaria; puellas miseras non sine obprobrio, ut secundam mitellam acciperent, coegistis, cum de prima in lectione recitari non possit. et illud praetermittere nequeo, quod nec deo est placitum nec a uestris cultoribus excusari nec ab aliquo homine defendi potest. per iudicia saecularia et leges publicas diuinae legis instrumenta executione officiorum a plurimis extorquenda esse duxistis, uolentes soli habere, quod pax in commune possederat. non uereor christianus dicere, quod uobis postulantibus gentilis [*]( .. 1 consecratQs (a s. I. m. 2) R, consecratas Bvb aspaersistis (ae tao a corr.) R, aspersistis Bvb inmundis-iussistis om. RBv 2 perfandi] Cochl. coniec. perfudistis id om. CG 3 uelociter reuocare (reuore B) nelletis BBvb produristis] interposuistis BBvb, protraxistis d retroactae CG 4 detractis coniec. Cochl. 5 petitores ni raptoresque CG murauerant CGv (muniuerant Cochl.) muyauerant (ni 8. l. m. 2) R, muniuerant B 7 reptores (a s. I. m. 1) C 8 rapit JDG 9 acciperet(taJdLm. £ )22 postolabat (us. l.m. 2)JR 10 tanta damnaRBvb fecisse RB 11 conflatis (s s. I. m. 1) C ac crudeliter confregistis (om. et) inconsulte CG crud. fregistis RBvb crudeliter om. d 13 obprobrioip (sic) R secunduqi (u fin. corr. in 0 m. 11 R, secundo B secundas mitellas CG 14 cum de prima—non possit om. b in om. RBv de prima lectio (= scriptura) Casaub. 17 diuina elegis (coniunx. m. 2) C 18 eisequtione (sic) ... a\'plurimis (\' m. rec.) C extorq...J eripienda esse dixistis RBvb 19 haberi v in communione edd. e n possiderat (e s. I. m. 2) R 20 nerear G postolantibus (u s..m. 2) R )

153
executio non potuit ignorare: uelamina et instrumenta dominica extorsistis. quae iamdudum fuerant in commune possessa; extorsistis cum codicibus pallas: iudicio superbiae uestrae utraque arbitrati estis esse polluta. nisi fallor, haec omnia purificare properastis- lauistis procul dubio pallas; indicate, quid de codicibus feceritis. in omnibus iudicium prouidentiae uestrae debet esse aequale: aut utrumque lauate aut utrumque dimittite. quodsi aliter facias, corrupisti diligentiam tuam; pallam lauas, codicem non lauas: si in una parte bonum est, in altera malum est. non potes negare offendere te in una, si in altera promereris, et si gaudes, quod in una uidearis religiosus, debes et plangere. quia teueris in altera parte sacrilegus.

Iam illud quale est. quod in multis locis etiam parietes lauare uoluistis et inclusa spatia aqua salsa spargi praecepistis. o aqua quae dulcis a deo creata es, super quam ante ipsos natales mundi sanctus spiritus ferebatur. o aqua, quae ut purum faceres orbem, lauisti terram! o aqua, quae sub Moyse, ut naturalem amaritudinem perderes. indulcata ligno tot populorum pectora suauissimis haustibus satiasti! restabat tibi [*]( 17 cfr. Gen. 1, 2 19 cfr. Exod. 15, 23-25 ) [*]( 1. executio] excusatio RBv uelamina] uolumina coniecit Cochl. et probauit Casaub. strumenta MBv (instrumenta Cochl.), ins/trumenta C (sed cfr. p. 30, 1) 2 extorxistis B quae iamdudum—extorsistis om. CG in communione RBvb (cfr. p. 152, 19) 3 extorcistis B id est cum codic. CG pallas] pallia propos. Casaub. (cfr. Uictor. Utic. 1, 39; 2, 16) 4 omnia om. RBvb 5 lauisti (s add. m. 1) B sine e dubio CG 6 prouidentig, (e s. l. m. 1) B 7 laua... dimitte RBvb 8 facis CG corrup.] concupisti RB, concupisti, diligentia tua p. v 9 codicem non lauas om. RBv 10 est ante in om. vb in alteram B non potest negari offendi v offenderis in una RB 11 in unam G in alter B promereris] praemereris (re del. m. 2) C pre mens G 12 uideris esse CG 14 et parietes v 15 inclusa] in causa RBv (Cochl. coniecit sine causa) aqua om. RBv 16 dulcis quae CG creata est codd. supra quam et ante CG ipsius natalem RBvb 17 spiritus sanctus B 18 lauisti terrarult. rabidam gentem CG moysen RB )

154
post promotionem non leuiter degradari. praesentia Moysi in te amaritudo moritur et a scismaticis hodie cum catholicorum turba dulcedo tua uexatur. pares patimur bellum, pares expectamus uindicem deum. dic, frater Parmeniane, quid uobis fecerat locus, quid ipsi parietes, ut a uobis ista paterentur. an quia illic rogatus est deus? an quia illic laudatus est Christus? an quia illic inuocatus est spiritus sanctus? an quia uobis absentibus illic prophetae et sancta euangelia recitata sunt? an quia illic fratrum iamdudum litigantium concordauerant mentes? an quia unitas deo placita in qua habitaret, inuenerat domum? indicate, quid illic lauare potuistis. si catholicorum uestigia et in uico et in platea calcauimus, quare non omnia emendatis? nam et fouendorum corporum causa eadem nos et uos lauacra pariter abluerunt et ante uos frequenter nostrorum loti sunt multi. si post nos purificanda putatis omnia, lauate et aquam, si potestis; aut si uestigia, ut supra diximus, nostra uobis uidentur esse polluta; sufficeret terra; ut quid et parietes lauare uoluistis, in quibus humana non possunt poni uestigia? parietes non calcare, sed tantum uidere potuimus. si et quod tangit aspectus, lauandum esse censetis, cur cetera dimisistis inlota? uidemus tectum, uidemus et caelum, haec a uobis lauari non possunt. illa lauando promeriti estis deum, ista non lauando inexpiabile uidemini incurrisse peccatum. cum igitur alibi quasi diligentes uideri uultis, alibi neglegentes estis inuenti — si tamen [*]( 1 praesentia] prece antea coni. Oasaub. Exod. 15, 25 adferens 2 et ab CG scimaticis (s. I. m. 1 s) B 4 uindicem] iudicem CG dicite RBvb 5 a nobis- om. RBvb 7 illuc inuocatus R est X (sic) B 9 illic iamdudum fratrum CG 10 concordauerunt B 11 habitabat vb 12 plateis CG 14 nunc pariter habemus et ante CG 15 si om. Bv I 1 16 ausi (t 8. l. m. 2) C 17 diii BBvb esse uidentur vd, nostra esse nobis uidentur b 18 ut om. BBvb, ut qui CG 21 censeritis B in lota G, in lota B uidimus t. uidimus BB 22 tectum] tecum B 23 si illa (illaip) C,G estis promeriti CG deum] dominum RB ista] illa CG 24 diligentes essetis inuenti (cetera desunt) RBv )
155
diligentia dicenda est stultitia et, ut uero nomine appellem, uanitas uestra: nisi forte quia hoc faciendo in pauorem misistis populos inperitos, ut, quia lota est columna, lauarentur et corpora. si in his rebus consilium latet, miseros subtiliter decepistis; si talis res sine consilio gesta est, manifesta est uestra hebetudo. haec uos stulte fecisse et a uobis seducti cognoscunt nec uos ipsi negare poteritis.

Quid referam etiam illam inpietatem de uestra coniuratione uenientem, quia ad hoc basilicas inuadere uoluistis, ut uobis solis cimiteria uindicetis non permittentes sepeliri corpora catholica? ut terreatis uiuos, male tractatis et mortuos negantes funeribus locum. si inter uiuentes certamen fuerat, odia uestra uel mors aliena conpescat. iam tacet, cum quo paulo ante litigabas; quid insultas funeri? quid inpedis sepulturae? quid cum mortuis litigas? perdidisti malitiae fructum. et si corpora non uis in unum quiescere, animas tamen in uno apud deum positas non poteris separare.

Omnia denique, quae a uobis geruntur, ex toto narrari non possunt, sed tamen concedantur uobis, qui erroris huius magisterium possidetis. iam et de uestris silere quis posset, de illis scilicet, quos aut factione aut subtilitate, ut uestros faceretis, seducere potuistis, non solum masculi sed etiam feminae: ex ouibus subito facti sunt uulpes, ex fidelibus perfidi, ex patientibus rabidi, ex pacificis litigantes, ex simplicibus seductores, ex uerecundis inpudentes, feroces ex mitibus, ex innocentibus malitiae artifices. post quod ad uos delapsi [*]( 1 dicenda est] dici potest CG appelletur RBvb 2 in pauore libri « • 3 lauarentar (sic) B 4 misericors B 7 poteriti (s add. m. I) B 8 et illam CG 9 qui C inuadere tioluistis (e uo ex correctura m. recent.) Q 11 terreretis RBv tractastis RB 12 fuerat certamen edd. 14 litigebus (corr. m. 1) R imputas sepulturae v 15 sepulturam edd. (cfr. Ronsch Ital. 413) litigabM (sic) R perdis CG 17 tamen in unum Cochl. 19 sed concedatur (om. tamen) RBvb 20 possit C 21 et de illis v 22 faciatis v et non solum CG 23 ex hominibus v factae C, facte G 24 rabidi (b corr. ex u m. 2) C 25 ex mitibus feroces CG 26 post quot B delapsi sunt aut delapsi (sic) v )

156
sunt aut delapsae, dolent alios ibi esse, ubi nati sunt; bene stantes in lapsus suos inuitant; si scirent se gloriam consecutos, felicitate sua tacite fruerentur. nunc autem perditos transitus suos consolari cupientes, ceteros ut similiter labantur, inuitant et residentes in sinu matris ecclesiae quasi pigros et tardos accusant. his enim uerbis loqui non erubescunt: \'Gai Sei uel Gaia Seia, quamdiu te tenes?\' hoc est dicere: iam meum sequi debes errorem, iam debes deserere ueritatem. [quam diu te tenes? hoc est dicere:] imitare lapsus meos, imitare transitus turpes. quamdiu fidelis uocaris? iam fidem desere, iam paenitentiam disce: uos estis aucupes, et illi aut illae sunt aues. sed quia non est unum aucupum genus: alii sunt, qui arte simplici altis fundatas radicibus in faciem nemoris diffusas arbores petunt, ubi aues simplici uolatu naturalibus ramis insidunt; non illic numerantur fraudes, non artificiosa consilia; ars una est et sola capiendi peritia. illi uos aucupi similes dico, qui post discessum noctis ante lucis aduentum non aliorum more naturales uadit ad arbores. sed ipse arborem portans futurum nemus stringit in fascem aridam arborem nullis radicibus fultam multiplici fraude conponit. cui adulterinos inserit ramos, et quae suas iamdudum succisa. perdidefat, alienas accipit frondes. alias aues clausas portat in cauea, euisceratas alias ad imaginem uiuentium, olim [*]( 3 fruentur B perditi v, perdit b 4 labentur .RB, labantur (b ex u corr. uidetur) C 5 inuitat (corr. m. 2) C in sinum CG xrt quasi (sic) R, ut quasi v 6 enim] etiam C erubescęnt (corr. m. 2) R 7 Gaisei uel Gaiseia (sic) R, gaisei uel gaiaseia CG (*. mg. nonnulla erasa, ex quibus exstat gaiseia G), gasy ul gasya (sic) B 8 iam 6 meum—est dicere om. BBv 9 quam-dicere rmcinaui imitari (corr. m. 2 hic et ante transitus) 22,9 & 10 imitari B 10 transititus B fideli 9^0 w caris (corr. m. 2 uel 3) G noceris RBv 12 aucupium R, aucupii CG 13 altis fundatas—aues simplici om. BBv 16 peritia om. BBvb illius peritia. Uos CG 18 naturalis CG 19 stringit fasce in ar. v 21 cui (i corr. ex m) B adulteri nos G succisas CG 22 accepit BBv portant B, portant B 23 in caueis CG, incaua (corr. m. 1) B eiusceratas G, et nisceratas Bv. uiscerata (sic) b )
157
extinctas fallacibus ramis quasi uiuentes inponit. aliae latent in caueis, aliae quasi uiuentes uidentur in ramis. iungitur una geminata fraude calliditas, et ut decipi uiuarum uolantium simplicitas possit, quas mortuas esse constat, uidentur tendere colla cum uocibus, et quae latent in carcere suo, quasi de gutture cantant alieno. inter alterius imaginem et alterius uocem dolus unus operatur: captiuae liberas capiunt et mortuae uiuentes occidunt. tales sunt, quos aut rebaptizatione aut paenitentia sauciastis, ne soli aut solae perisse uideantur, alios uel alias secum perire magno studio et labore contendunt. [*]( 1 uiuentes (en in ras.) C 3 uiuarum] auium CGb 4 quas morc (vel mori) uas (ligat. m. 2) C, quasi moriuas (i corr. in t m. 1, ut U widetur) G 5 gt (corr. m. 2) R, ut B 6 de gutturae R can- tent RB 9 sociaStis RBb, saciastis v sol§ R, sole B 10 labore et studio vb _ 11 contenduntj EXPLICIT LIBER SEXTVS R fol. 5sb , EXPLICT LIB VItal (inter LIB et VI capitis humani forma ridicule depicta est) C fol. 7* EXPLICIT LIBER SEXTVS B fol. 60* 1, (rubr.) G fol. 57 h, Finis v (haec sunt ultima Optati librorum in v) )
158