S. Optati Milevitani libri VII

Optatus, Saint, Bishop of Mileve

Optatus. S Optati Milevitani libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 26). Ziwsa, Karl, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag.

Post traditores ostensos et sanctam ecclesiam demonstratam, post repulsas quas ingerebatis calumnias et post peccata uestra, quae a deo increpari meruerunt, ordine suo et iteratio sacramentorum et praesumptiones uestrae et terrores ostensi sunt. iam responsorum dictorumque nostrorum finis esse debuerat; sed quoniam post inuidiae siluam securibus ueritatis abscisam uideo adhuc uestras uel uestrorum [*]( INCIPIT LIBER SEPTIMVS (rubr.) B fol. 5sb, INCIPIT PFATIO C fol. 7*, Incipit liber septimus B fol. 60* 1, Incipit prefatio G fol. 57* . additur huius libri argumentum, a quo incipit A fol. 4 a cp. primum et secwndum fere totum continens, in ABBG idemque exhibetur in P fol. 244 a: In hoc nouissimo (Septimus [rubrJ nouissimo P, in hoc om. PBB) libro hoc est septimo (hoc e. sept. om. CG) continentur (continetur P, continent. * A, om. BB, sed postea add. post demonstrati) traditores, qui in primo libello (libell* A, libro CG) sub nominibus (• • b nominib [sic] A) suis et locis et confessionibus sunt (confession . * * * . * nt A) demonstrati (dem.. s/trati A, demonstrati continetur BB), non (om. CG) graue (grauem P) peccatum habuisse (i eras. A), qui necessitate, non uoluntate peccauerint (uolumtate pecca • * < < nt A), bono unitatis etiam tales in communione (in com * ... * ne A) recipi potuisse (potuissent A, etiam tales-recipi potuisse interciderunt in CG). EXPLICIT PRAEFATIO FELIC • • E • (i q. feliciter) et uersu sequenti LEGAS (quod verbum cum tribus lineis proximis-ingerebatis calum rubr.) A, INCIPT LIBER VII C, Incipit. Liber. Septimus. Sancti. Optati. (rubr.) G 2 bostensos (h suprasc. m. 2) C demonstrata A, demonstratS (~ m. 2) C 3 ingeratis G calunias B 4 p*ccata.... a do»«crepari A or**ne suo A 5 iteratio] ratione R, ratio Ab, traditione CG, oratione B (corr. Dupin.) *acramentorum A presumptiones (s fin. add. s. I. m. 1) B, »rac»«*»onis (siue rae..) A errores ABBb 6 sunt uel sint A dio«rumque (membr. perforata) A 7 securi/b*» A 8 uideo (o minus clare scr.) A ues/tras A uel uestrorum oni. b )

159
prouocationes pullulare, quas uos audio dicere, ad unam communionem non oportuisse quaeri, cum filios traditorum uos esse constiterit, ad ea pauca respondeam. reuera sufficiebat sibi ecclesia catholica habens innumerabiles populos in prouinciis uniuersis, sufficiebat et in Africa, licet in paucis; sed deo uestra separatio non placebat, quoniam diuulsa fuerant unius corporis membra et contra uoluntatem dei fratres a fratribus errabatis. quamuis domesticum iudicium in parentibus uestris operatum sit, ut ultro recederent, qui pro admissa traditione abici debuerant, nullum iudicium celebratum est, sed sententiae est operatus effectus. pellendi fuerant post traditionem, de qua sibi in concilio Numidiae confessi sunt; sed ne inuidia esset, excusata est iudicandi seueritas, dum maiores uestri ultro inuenerunt de reatu consilium, ut cooperto crimine suo quasi superbi discederent, quibus et dolere et erubescere debebatur. illi namque si illo tempore bono pacis unitatem facere debuerant, etiam et ipsi ab ecclesia non fuerant repellendi, in quibus necessitas excusauerat uoluntatem. non enim aliqui illorum sponte tradiderant aut hoc peccatum cum ceteris delictis poterit coaequari. qurcquid enim deus fieri noluit, ore suo prohibuit, quo modo dixit: non occides, non moechaberis, et cetera. potuit etiam hoc prohibere, [*](21 Exod. 20, 18. 14 ) [*]( 1 prouocatiwones (ti in ras.) C, prOUOCH..nes A pullulare posse quibus potestis dicere RBb (quas—audio om.) 2 uenire non oportuisse (om. quaeri) BB 3 constite*»t A s»ffl/ciebat A 4 #eclesiacatholica (a principale eras.) A catotholica (to ezptmX. m. 2) C, om. b 9 operatum est A re_,cederent A admisso A 10 traditionis culpa BB debuerunt A 11 est om. B 12 con§ilio (c uel a s. Z. m. 1) B 13 ne in inuidia essent G, (in 8. i. m. 2) C, inuidiae essent b est] et BB iudicandicandi G saeneritas (a prim. eras.) A 14 de re (ligat. B) actum BB concilium B 15 doleret B, doleret B 16 illorum temp. A bono pacis unitatem facere debuerant (unitas fieret ARB) et si (e. s. om. CG) ad ecclesiam libri; interciderunt itaque in omnibus libris etiam et ipsi-quamquam etsi illorum (p 163, 26), quae Balduin. in II. edit. (p. 69 *—71h) ex Tiliano quodem codice deprompta hoc loco inseruit, Dupin. in appendicem reiecit spuria plerisque probatas. sed cfr. praefat.. )
160
quod a parentibus uestris admissum est; sed quoniam aliud est, quod facit animus, aliud est, quod operatur euentus, quicquid de uoluntate potest ab homine fieri, hoc meruit prohiberi; quicquid necessitas peccat, non potest magnis uiribus accusari. denique uoluntas habet poenam, necessitas ueniam. homicida, scelus dum nemo cogit, potest et facere, potest et non facere; adulterium moechus, dum de foris nemo conpellit, potest admittere, potest et non admittere, et cetera huiusmodi, in quibus liberum habetur arbitrium. ideo prohibita dum geruntur, iudicio destinantur, non interdicta dum aliqua necessitate fiunt, forte facile dignetur ignoscere, qui noluit prohibere. deniquedelictum, hoc quod quasi capitale potuit obi i parentibus uestris. si illo in tempore nudarentur aut in iudicium uocarentur, possent sibi exemplo non uno succurrere, ubi primis temporibus aut tabulae legis fractae aut libri traditi esse leguntur uel incisi et incensi, et nemo damnatus est. si, ut supra dixi, parentes uestri illo tempore nudarentur, si accusari potuissent, sine dubio dicerent se nihil amplius fecisse a Moyse legislatore. quamuis non sibi similent sed inter se repugnent necessitas et uoluntas, cum eodem nomine legis parentum uestrorum et Moysi una fuerit causa. possent dicere parentes uestri illud se de necessitate fecisse, quod Moyses prior fecerit de uoluntate. qui cum populo indignaretur, non considerauit, quia deus digito suo scripserat — et plus est, quod scriptum est in caelo, quam quod in terra, et non est unum, quod fecit dei digitus et quod scripsit calamus humana manu conpositus. Moyses ferebat, quod per nubem acceperat, et parentes uestri tradiderunt, quod data mercede confecerant. recte se parentes uestri defenderent docentes capitale crimen non esse, si id fecisset so unusquisque eorum magno metu perterritus, quod Moyses fecisset iratus. et non legimus dominum indignatum esse Moysi nec uindicasse confractas tabulas, quas manu sua perscripserat, nec peccator appellatus est nec punitus. sic lex [*]( ■ 15 & 23 sq. cfr. Exod. 32, 19; Deut. 9, 17 )
161
a deo profecta est, ut aqua de fonte dilabitur aut poma, quae de arbore salua radice carpuntur. non perit, quod erogatum est, si in origine sua saluum est. denique Moyses post tabulas sparsas legis et comminutas non damnari meruit et Sina postea montem reuocatus ascendit et loqui cum deo iterum meruit et secundum legem innouatam accepit, quam prodiit titulus libri, qui Graeco uocabulo deuteronomos scribitur. ecce non perit in lege, quod saluum fuerat in origine. sed ne cui uideatur Moyses habuisse meritum, ut de conloquio quandam apud deum fiduciam et ideo deum non iratum esse, et hoc si ita esset, semper amicitia meritum suum et fructum exigere debebat: quare in eum postea uindicatum est, quod offendit? nonne ut ostenderetur leue fuisse illud, quod iratus admiserat? lex in deo sana fuit, et postquam ab homine cum tabulis lapideis fracta est; deuotio quae ab homine debebatur, ubi exhibita non est, Moyses illam poenam meruit, ut medio itinere moreretur, ne terram promissionis intraret, unde constat non magnum peccatum posse conputari, quod in praesenti exemplo potuit inpune committi. haec si a parentibus uestris dicerentur, quis eis communionem negare potuisset? quid? si et illa consequentia exempla proponerent, in quibus legitur, innouata lex cum haberetur in arca et populus Israhel in proelio uinceretur. lex quae in arca consilio populorum in hostes adlata est, quae ab ipsis presbyteris et ceteris filiis Israhel defendi non potuit, et inimicis est tradita, dum minus est reportata: tradita lege qui adferendam dixerant, fugerunt timidi et non leguntur postea in uindicta aliquid passi. si a parentibus uestris haec ratio redderetur, quis eos a commu- nione sua repellere potuisset? quid? si nec illa exempla [*](5 cfr. Exod. 34, 2; Dent. 10, 1 16 efr. Num. 20,12; Dent. 1, 37 22 sq. cfr. I Reg. 4, 3-11. ) [*]( 1 perfecta b 4 cum non damn. scr. Casaub. meruisset (om. et) b 6 prodidit coni. Casaub. 13 non ut b 14 sana] malint sancta cfr. Rom. 7, 12 15 facta b facta est deuotio qua coni. Casaub. 16 illa poena b 18 praesenti] praeceptis b 19 patuit b, ) [*]( XXVI. ) [*]( 11 )
162
tacuissent principes uestri, quibus legitur Baruch librum legis, quem ex ore Hieremiae prophetae exceperat, tradidisse scribae Iudin et a principibus regis iussum esse, ut et ipse Baruch, qui exceperat, et Hieremias, per quem deus locutus erat, fugerent et laterent. Hieremias dictabat, Baruch tradidit, fugerant ambo; ad Ioachim regem liber adlatus est, qui rex cum ante se pro qualitate temporis frigidi arulam habuisset . ardentem et librum a Iudin scriba recitatum non libenter audiuisset, subinde concisum minutatim ignibus inponebat. et non iratus est deus uel Hieremiae, qui fugerat, uel Baruch, qui cum eo fugiens tradiderat; quibus si deus iratus esset, ad prophetam aliquem alterum loqueretur; non ad alterum, sed ad ipsum Hieremiam locutus est. sic enim legitur: et factus est sermo domini ad Hieremiam, postquam conbussit rex capitulum libri et sermones, quos scripsit Baruch ex ore Hieremiae. dixit deus ad Hieremiam: accipe tibi chartam alteram et scribe omnes sermones tuos, qui tunc erant scripti in libro, quem conbussit Ioachim rex Iudae., ecce nec deus iratus est, nec qui arserat perit, nec Baruch punitus est, nec Hieremias a deo contemptus est; unde apparet, quod in hac re grauis numquam fuerit culpa, quam numquam potuit sequi uindicta. , si haec parentes uestri adlegarent, quis illos a communione reuocare potuisset? denique cum uideret deus et a Moyse legis tabulas fractas et arcam hostibus derelictam et post traditionem Baruch librum legis et incisum esse et conbustum. indicauit prouidentiam suam et promisit se legem iam non in tabulis scribere nec in libris, sed in ipso interiori homine, hoc est in mente et in corde uniuscuiusque credentis, quomodo scripserat in corde Noe, Abrahae, Isaac et Iacob et ceterorum patriarcharum, quos constat legitime sine lege uixisse. quam rem probat et beatus apostolus Paulus dicens: scripta non atramento, sed spiritu dei uiui, non in [*]( 13 Hier. 36, 27 & 28 33 n Cor. 3, 3 ) [*]( 7 arulam] aridam b 28 non immutabilia scribere b )
163
tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. post legem a Moyse fractam et a filiis Israhel hostibus derelictam et offerente Baruch ad Ioachim regem et concisam et incensam ante tempora christiana, ubi postea melius scripturus erat, legem indicauit deus per prophetam dicens: quoniam hoc est testamentum meum, quod disponam domui Israhel et domui Iudae, et post dies illos, dicit dominus, dans leges meas in corde eorum et in mentibus eorum scribam eas. promisit hoc iamdudum et proxime reddidit temporibus christianis. ergo iam secundo loco est charta, secundo loco membranae. si a deo lex ibi scripta est, unde tradi non possit, ut parentes uestri, qui iam in trinitate crediderant, quamuis libros tradiderint, nec corda nec mentes tradiderint suas, in quibus deus legem suam scripsit, sicuti se scripturum esse promiserat: ubi est ergo, frater Parmeniane, quod dixisti penitus exustam a traditoribus legem? ecce nec penitus exusta est nec ex toto sublata, dum et in cordibus credentium manet et librorum milia ubique recitantur; unde apparet te parentes tuos, quamuis per ignorantiam, frustra accusare uoluisse. igitur si parentes uestri ad tempora unitatis occurrerent tot exemplis rationabiliter redditis et ipsi a communione repelli non possent, quanto. uos, quos constat traditores non esse sed filios traditorum, cum patrum et filiorum et personae discernantur et nomina, inter quas personas si non sit communis culpa, non potest una esse sententia? quamquam et si illorum unitas fieret et si ad ecclesiam catholicam sponte uenissent — non sicut uos, quos non sine uoluntate dei adductos esse constat, ut rediretis, unde erraueratis, quamuis adhuc erretis — si ad catholicam, ut dixi, sponte uenissent, quia traditores fuerant, [*]( 5 Hier. 31, 33 (cfr. Hebr. 10, 16) ) [*]( 8 corda b 23 non traditores b 26 et ad (om. si) eccl. Casaub. etwsi (ligat.) A 27 eclesiam (a eras.) atholicam A uenircnt CGb (sed cfr. I. 30) 28 dei ad-ctos Å, adiutos CGb 30 fuerunt CGb ) [*]( H* )
164
de talibus recipiendis dubitarent forsitan nostri maiores; sed nobis laetandum est, quod tales usque ad nostra tempora minime durauerunt. ergo hodie negotium nouum est, dum uobiscum res, non cum illis agenda est. quamuis ab ipsis ad uos uideatur hereditaria macula esse transmissa, tamen in hoc titulo non potestis rei esse cum patribus uestris secundum iudicium dei, qui locutus est per Ezechielem prophetam dicens: anima patris mea est et anima filii mea est; anima quae peccat, sola punietur. quae res iam et antiquis saeculis, in ipsis natalibus mundi probata est, dum non pertinuit ad Seth filium Adae, patris admissum. sed ne quis dicat alio loco scriptum esse dicente domino: mala patrum usque in quartam progeniem redditurum. illius sunt procul dubio ambae uoces, sed non ad unum populum sonat utraque. prima est per Moysen ad certum genus hominum, u secunda per Ezechielem ad alterum genus hominum. cum sciret deus Iudaeos apud Pontium Pilatum professuros, ut dicerent: sanguis huius super nos et super filios nostros, de praescientia deus uidit pro magnitudine culpae parum fuisse, quod dicturi erant, et ut conpetentibus poenis lueretur offensio, ipsis Iudaeis comminatus est dicens se mala patrum usque in quartam progeniem redditurum. ergo haec uox ad solos Iudaeos specialiter pertinet, ceterum illa ad christianos, qua dignatus est promittere non uindicare in [*]( 8 Ez. 18, 4 12 & 21 Exod. 20, 6 18 Matth. 27, 25 ) [*]( 1 forsan BB 2 letandum (a add. m. 2) A 3 negotium om. BB 4 agendo BB 7 & 16 ezechielum ACG 8 fili A 9 anima (i wert. m. 2) quae C queres iam B 10 in om. CG dum] nam b b 11 set (h s. l. m. 2).R filium de patris (sic) BB admissurp (sic) 22 ne qui ABB 12 dicente deo A 13 in quarta A redditurum (urum in ras. corr. ut uidetur m. 2) A 14 duuio (u alt. corr. in b m. 2 ?) A sonat (n suprascr. m. I) A, sonant una quae BB 15 per] ad BB 16 cum] dum 22B, sed cum CGb 18 nos et filios B ei 19 presentia BG (sed cfr. p. 172, 25), praesentia (ci add. m. 1) A uiderat magnitudinem RB 21 se om. BB 28 illam A )
165
filios, si quid peccetur a patribus, nec in patribus si quid a filiis forsitan delinquatur. cum et temporibus Moysi sine cuiusquam poena lex iterata sit At arca testamenti ab hostibus ultro sit reddita et ab Hieremia deo praecipiente charta sit altera scripta: quare putatur apud maiores uestros solos capitale fuisse peccatum, in quo per tot exempla nemo damnatus est? nam si lex ideo data est, ut homines docerentur, non ut ipsa lex quasi pro deo coleretur, post factum patrum uestrorum nullum damnum passa est turba credentium; unusquisque eorum sub metu codices suos perdidit. nam lex, quae necessaria fuerat, ualet apud doctores populorum et cultores dei. bibliothecae refertae sunt libris; nihil deest ecclesiae; per loca singula diuinum sonat ubique praeconium; non silent ora lectorum; manus omnium codicibus plenae sunt; nihil deest populis doceri cupientibus, quamuis lex non magis pro doctrina quam pro futuro iudicio scripta esse uideatur, ut sciat peccator, quid pati possit, si minus iuste uixerit. denique scriptum est et legitur: quod iustis lex data non sit, quia unusquisque iustus ipse sibi lex est; et alio loco idem beatus apostolus Paulus dicit, quia lex non facit iustos, sed ipsa amat iustitiam. semper in omnibus rebus efficientibus effecta quaeruntur: uacat lex, quae efficit, si per conpendium paratum est, quod efficitur. denique Abrahae non dictum est: crede, sed ultro credidit, in quo sine lege legis effectus inpletus est. non legitur: audiuit Abraham legem et credidit, sed legitur: credidit Abraham deo et reputatum est illi ad iustitiam. et primis temporibus Noe patriarcha nihil egit, unde iustus fieret, et iustus electus est, qui fabricata [*]( 2—5 cfr. Eiod. 34, 28; I Reg. 6, 2 sq. Hier. 36, 27 sq. 18 I Tim. 1, 9 19 dr. Rom. 2, 14 20 cfr. Rom. 3, 20; GaL 2. 16 (?) 26 Gen. 15, 6 (cfr. Rom. 4, 3; Gal. 3, 6; Iac. 2, 23) ) [*]( 1 si quid (inter q et a lacun.) Å peccatur C in patres A 2 forsan (cfr. p. 164, 1) RB delinquatur] sequitur alterum additamentum ex cod. Tiliano in II. Baldmna p. 72* —74*<um et temporibus -necessitas non uoluntas (p. 167, 33), quod omtssum in libris Dupinius in appendicem reiecit; sed cfr. praefat. )
166
area feliciter in diluuio nauigaret. longum est ire per singulos, qui sine lege inuenti sunt iusti. haec si a uestris parentibus suo tempore dicerentur, quis eos a communione sua repelleret? quid? si dicerent non debere silentio praeteriri, quod apostolus de extralegalibus ait: gentes, quae legem nesciunt, ea quae legis sunt, faciunt; habent enim legem scriptam in cordibus suis. nam et multi probantur in lege peccasse et multi bene sine lege uixisse. lex et homo duae res sunt, sed pares esse non possunt: non enim homo factus est propter legem, sed lex data est propter homines. nusquam uideo damnum inlatum deo, dum et origo legis apud eum manet. et postquam scriptura uestris parentibus tradita esse dicitur, nihil deest, omnia membra legis sana sunt, salua sunt, recitantur: nihil minus est de lege et docere et doceri cupientibus. an illud erat magis necessarium, ut occideretur homo, ne scriptura aliqua traderetur? quid? quod nec homines occisi sunt et omnes scripturae non desunt. non est unum lex et deus. si pro deo moriendum fuerat, qui et resuscitare mortuos et reddere praemium potest, liber non traditus de duobus his nec alterum potest. inpedit igitur necessitas uires suas. non minus uidemus neglegentiam frequenter operari, quam necessitas operata est. nam si membranae aut libri, quibus scriptura legitima continetur, in totum debent inlaesa seruari, quasi non damnantur aliqui neglegentes, non est longe tradere a male ponere aut male ferre. alter in domo librum posuit, quae domus incendio concremata est: damnetur, qui neglegenter posuit, si damnandus est, qui postulandum librum territus dedit. damnentur etiam illi, qui neglectas membranas aut libros ita posuerunt, ut eos domesticae bestiolae, hoc est mures ita corroserint, ut legi non possint. damnetur et ille, qui ita in domo posuit, ut nimietate pluuiarum sic tecta aliqua stillicidia deliquarent, ut omnia humore oblitterata legi non. [*]( 1 cfr. Gen. 6 5 Rom. 2, 14 ) [*]( 4 qui si. b 14 docere cup..b 20 impendit Casattb. 23 debet b 24 qaasij quare Casaub. 30 damnatur b )
167
possint. damnentur et illi, qui ferentes libros legis temerarii se rapacibus undis fluminum crediderunt et se liberari cupientes scripturas in undis e suis manibus dimiserunt. ergo si scriptura una est, et hanc qui seruare non potuit, reus est; alter undis tradidit, alter rosoribus bestiis dereliquit, alius stillicidio corrumpenda neglexit, alter metu mortis territus homo homini dedit; si unum est, quod ab omnibus admittitur, quare eligitur, qui damnetur, cum leuior culpa sit traditoris quam neglegentis? qui ante mures posuit aut sub stillicidio reliquit, uoluntate neglegens fuit, et qui in fluuio. perdidit, de temeritate peccauit; qui metu mortis aliquid tradidit, homo homini dedit; integrum erat apud dantem, integrum apud accipientem. si, qui accipit, flammis tradidit, peccatum magis accendentis est, non tradentis. haec si a maioribus uestris dicerentur, quando illos repellere a nostra communione possemus ? si etiam Antiochi regis tempora commemorare uoluissent, quibus omnes Iudaei coacti sunt, ut libros in incendium darent, et ita uniuersa scriptura data est, ut apex unus in aliquo libro minime remansisset? de Iudaeis illo tempore nemo damnatus est nec a deo uel ab aliquo angelo in quemquam Iudaeum est ulla dicta sententia, quia peccatum fuerat imperantis et minantis, non populi cum tremore et dolore tradentis. qui Antiochus ne aliquid primitiuo populo nocuisse uideretur, statim prouidit deus, ut per unum hominem Esdram, qui lector eodem tempore dicebatur, tota lex, sicut antea fuerat, ad apicem dictaretur. sic tyrannus Antiochus fructum malignitatis suae habere non potuit, dum praeter septem fratres et unum seniorem carnem suillam manducare detrectantes nullum Iudaeum occidit et lex perire non potuit. sic et parentes uestri tempore suo nec ipsi occisi sunt et libri legis -dominicae toti ubique recitantur. si parentes uestri, ut supra dixi, haec dicerent, quis illos in suam communionem non intrepide accepisset, ubi, ut dictum est, peccauerat necessitas, non uoluntas? [*]( 16 cfr. I Machab. 1, 59 24 cfr. I Esdr. 7 28 cfr. II Hachab. 7 13 si quis b 24 Hesdam (sic) b, i )
168
temporibus unitatis principes uestri, qui probantur ista fecisse, iam e uiuis excesserant uobis quasi hereditariam maculam relinquentes, quam prius deus a uobis prouidentia sua sic diluit, dum inter patres et filios, sicut supra diximus, separauit. igitur quia tradere peccatum est, uideant parentes uestri, quid in iudicio dei respondeant; uestrum tamen, qui ab aliis temporibus estis, peccatum esse non potest.

Inde est, quod uos iamdudum in communionem nostram uoluimus recipere, quia uos illo tempore non peccastis, sed principes uestri. nam peccator talis, quales fuerunt uestri maiores, si ad ecclesiam ueniat et necessitatis suae rationem ostendat, primo recipiendus est, deinde sustinendus pio sinu matris ecclesiae. nec quasi ex toto sanctus debet quis de altero iudicare, quia scriptum est in euangelio Christo dicente: nolite iudicare, ne iudicetur de uobis, maxime cum nemo ex toto sanctus poterit inueniri. nam si sunt, qui possint non habere peccata, mentiuntur in oratione dominica, si sine causa indulgentiam postulant dicentes deo patri: dimitte nobis peccata, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, cum Iohannes apostolus et omnium conscientias prodat et suam resignet his uerbis: si dixerimus, inquit, [*](15 Matth. 7,1; Luc. 6,37 18 Matth. 6,12; Luc. 11, 4 21 I Ioh. 1,8 ) [*](em 1 adde temporibus R, (a ultra mg. scr.) A unitatis (em s. I. m. 2) B, addS/tera prioribus unitatem B nam principes ARB 2 iam eui excess. R, iam euveniexcess. (sic) B, excesserunt CGb quasi om. CGb a 4 deluit C, (e del. et i corr. i. mg. m. 2) G, diluendum (a s. l. m. 2) . a inter B, diluendam inter B supra dictum est ABB separabit (u m. 2) B, separabtlt B 6 uerumptamen B quia ab BB, ab om. d alis (add. m. 2) A 8 ad uos B in (s. Z. m. 1) B nostram om. G 9 nolumus B 10 uestri] addita sunt in II. Balduina p. 74* ex codice Tiliano nam peccator—sinu matris ecclesiae (l. 13), quae desiderantur inlibris; sed cfr. praefat. 13 nec (c s. I. m. 1) B sanctus) actu RB 14 euuangelio dicente christo (add. transpos. sign.) B dicentem A 16 poter- A 17 peccatum b 18 indulgent»am A 19 deuitoribus (u corr. in b m. 2) A 20 apostolus om. ABB (rasurae t uestigium in A) 21 designet CGb inquid (t m. 2) B )

169
quoniam peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est. cuius dicti rationem in quarto libro manifestius explanauimus. sed fac et aliquos esse tota sanctitate perfectos: non licet, ut sint sine fratribus, qui ne repellantur, euangelica praecepta reclamant, quibus describitur ager, qui est totus orbis, in quo est ecclesia et seminator Christus, qui praecepta dat salutaria. e contrario homo est malus, id est diabolus, qui non in luce, sed per tenebras seminat inportuna peccata; et in uno agro nascuntur diuersa semina, sicut in ecclesia non est similis turba animarum. ager suscipit semina bona uel mala, est diuersitas seminum; sed creator unus omnium est animarum, unus dominus agri; ubi nata sunt zizania, duo sunt auctores seminum, sed ager unum dominum habet, ipsum deum dominum. illius est terra, illius sunt bona semina, illius est et pluuia. ideo uos adductos recipere in unitate consensimus, quia nobis non licet uel separare uel repellere, quamuis peccatores in uno agro nobiscum natos una pluuia, hoc est uno baptismate nutritos, quomodo non licuit apostolis de tritico zizania separare, quia separatio sine exterminio fieri non potest, ne dum euellitur, quod opus non est, conculcetur, quod opus est. pariter iussit [*]( 19 cfr. Matth. 13, 29 ) [*]( 1 quia peccatum RB diciplmQs (sic) R, decipi mus (lacuna 4 n * litt.) A 3 explanatimus (corr. m. 2) R fac aliquos A tot (a s. I. m. 2) A 4 qui nec (c del. m. 1) C, quin B 6 de clamantes scriptura muniuntur ager CGb 6 est enim totus (om. qui) CGb 6 & 10 eclesia (a eras.) d 7 saluatoria B 8 est om. ABB 10 sui similis A, similis sibi b 11 suscipicit uel suscipiat B semina (8. I. m. 1) B, dupliciter pos. B uel bona A 12 animarum i est RB domi ager (i s. I. m. 2) A, domini ager CG 14 ipsum dominum deum B 15 sunt illius CG et om. ACGb uos ad. uos rec. B 18 nouiscum (u prius corr. in b m. 2) d natos quia in una b una (bis pos.) B baptis/ma tae (inter ma et tae lacuna 4 litt., membran. perforat. hic et uersibus sequentibus) A, baptismatis (corr. m. 2) R, est in baptismate b 19 licui (sic, lacuna 10 litt., iuxta membr. foramen lacuna 5-6 litt. capit) A zizaniam RB se parare (aemlw. perfor.) A 20 du m (membr. perfor.) A )
170
Christus in agro suo per totum orbem terrarum, in quo est una ecclesia, et sua semina crescere et aliena. post crementa communia uenturus est iudicii dies, qui messis est animarum, sedebit iudex filius dei, qui agnoscit, quid est suum et quid alienum. illius erit eligere, quid condat in horreo et quid tradat incendio, quos ad interminata tormenta destinet et quibus promissa praemia repraesentet. agnoscamus nos omnes. homines esse: nemo sibi usurpet diuini iudicii potestatem. nam si sibi totum uindicet quiuis episcopus, dicatur, quid in iudicio acturus est Christus. satis sit homini, si de peccato suo reus non sit, quam ut de alieno iudex esse desideret. professio denique nostra est non solum uos non repellere, sed etiam parentes uestros, si eorum , temporibus contingeret et unitas fieret, bono pacis non repellere. nefas est enim, ut episcopi faciamus, quod apostoli non fecerunt, qui permissi non sunt uel semina separare uel de tritico zizania euellere.

Quodsi de recipiendis uobis catholica dubitaret, nonne uos debuistis unitatis adsequi formam? sed exempla in euangelio lecta proponere noluistis, ut est lectio de persona beatissimi Petri, ex qua forma unitatis retinendae uel faciendae descripta recitatur. equidem malum est contra interdictum aliquid facere; sed peius est unitatem non habere, cum possis. quam unitatem ipsum Christum uidemus praeposuisse uindictae suae, qui magis omnes discipulos suos, uoluit in uno esse, [*]( 1 aq. cfr. Matth. 13, 24 sq. 16 ibid. 13, 29 ) [*]( 2 eclesia (a eras.) A semina (n in ras.) Cf (i corr. ex e ut t 11 uitktwr; G, semina sua b 3 iudici .(i add. m. 1) B 4 sum (u add. m. 1) R 5 illius est A 8 & 9 sini (n corr. in b mj 2) A 8 iudicii (i fin. add. m. 2) R 9 dicat, R, dicat B 10 satis est BB , si de pec] his uerbis finitur Optati fragmentum inAfol. 6b 11 quam] quanto RB de alieno om. RB 12 non solum uos-unitas fieret om. libri, exhibet II. Dupin. p. 75. ; sed cfr, praef. 14 bono (um add. m. 2) C, bonum Gb n uos non BB 16 detrico (corr. m. 1) B zizaniam BB 17 euellere] pellere B 25 magis uoluit (om. noluit post suos) RB )

171
quam, quod offensus fuerat, uindicare; dum nollet se negari, promisit se apud patrem negaturum esse, qui se negaret apud homines — et tamen non se promisit puniturum, scripturam aliquam qui tradidisset: grauius est enim negare eum, qui locutus sit, quam tradidisse uerba, quae locutus sit — et cum haec ita scripta sint, tamen bono unitatis beatus Petrus, cui satis erat, si, post quod negauit, solam ueniam consequeretur, et praeferri apostolis omnibus meruit et claues regni caelorum communicandas ceteris solus accepit. bono unitatis sepelienda esse peccata hinc intellegi datur, quod beatissimus Paulus apostolus dicat caritatem posse obstruere multitudinem peccatorum: onera, inquit, uestra inuicem sustinete, et alio loco ait: caritas magnanimis est, caritas benigna est, caritas non zelatur, caritas non inflatur, non quaerit, quae sua sunt. et bene dixit. haec enim omnia uiderat in apostolis ceteris, qui bono unitatis per caritatem noluerunt a communione Petri recedere, eius scilicet, qui negauerat Christum. quodsi maior esset amor innocentiae quam utilitas pacis et unitatis, dicerent se non debere communicare Petro, qui negauerat magistrum et dei filium dominum. possent non communicare, ut supra dictum est, beatissimo Petro; possent contra illum recitare uerba Christi, qui promiserat negaturum se esse apud patrem eum, qui se [*]( 2 & 23 cfr. Matth. 10, 33; Lac. 12, 9 12 Gal. 6, 2 13 I Cor. 13,4.5 ) [*]( n 1 offensos (corr. m. 1) R, offenaus dicit fuerat B nolet G. se negare CGb 3 apud homines-quae locutus sit (l. 5) omissa in libris habentur in II, Balduina p. 75 h; sed cfr. praef. 5 et] sed RB 6 ita om. G sunt CGb 7 negabit (corr. m. 1) R b ueniam mereretur RB 11 apostolus Paulus R caritatem (h s. I. t m. 1 ?) C 12 inquid (corr. m. 2) R, onera uestra inquit b sustincntes RB et] ecce CGb 13 cantu inquit RBb magnanima RB 15 iQomnia B 20 Petro-communicare om. G (lacunam m. 3 cruce rubr. indicauit)x b 23 patrem suum qui RB. )
172
coram hominibus negasset. ad quam formam debet diligenter adtendi; de qua dum pauca commemoro, ipsius sancti Petri beatitudo ueniam tribuat, si illud commemorare uideor, quod factum constat et legitur. dubito dicere peccasse tantam sanctitatem, sed ipse hoc factum probat, qui et doluit amare et fleuit ubertim, qui nec doleret nec fleret, si nulla interuenisset offensio. potuit utique caput apostolorum ita se gubernare, ut nihil incurreret, quod doleret; sed ideo in uno titulo eius multa uidentur errata, ut posset ostendi bono unitatis omnia debere deo seruari. et nescio an in altero hoc genus peccati tanti ponderis esse possit, quanto in beato Petro fuisse manifestum est. quisquis enim forte in aliqua persecutione negauit filium dei, in conparatione beati Petri uidebitur leuius deliquisse, si negauit, quem non uidit, si negauit, quem non agnouit, si negauit, cui nihil promisit, si semel negauit. nam in beato Petro hoc genus peccati dilatatum est: primo quod cum interrogaret Christus omnes, quem se homines dicerent, unus dixit Heliam, alter dixit. prophetam; tunc Christus dixisse legitur: uos quem me dicitis esse? et ait illi Petrus: tu es filius dei uiui. pro qua agnitione laudari ab eo meruit, quod instinctu dei patris hoc dixerit. ecce ceteris non agnoscentibus filium dei solus Petrus agnouit. deinde sub die passionis cum diceret Christus: ecce teneor et fugietis omnes, tacentibus ceteris solus se promisit non recessurum. de praescientia filius dei ait: [*]( 19 Matth. 16, 15. 16 21 cfr. Matth. 16, 17 24 Ioh. 26, 32; Matth. 26, 31 t ) [*]( 1 denegasset CGb 2 adtendi (t m. 2) B dum] cum RB cummemoro B 4 constet B 7 et potuit RB 8 & 15 nil B 9 possit CG 10 obseruari B 11 quantum BB 14 uidetur leuiter BB, uidetur b deliuquisse (sic) R si negauit quem non nidit orn. RB 15 quem npn agnonit (8. l. m. 1) B 17 dilatum (ta s. l. m. 1) R 18 helian BB 19 legitur tu petre quem me dicis RB 20 esse om. R et ait ille tu RB -21 meruit] addunt edd. quod instinctn dei patris hoc dixerit quae respiciunt ad Matth. l. c; sed cfr. praef. 22 ecce] et CGb 23 die om. B 24 fugitis R, fugiti B 25 presentia B (cfr. p. 164, 19) )
173
Petre, antequam gallus cantet, ter me negabis. additum est aliud ad pondus peccati, promissum scilicet, quod non erat inpleturus. postea quam in domum Caiphae ductus est Christus, ad mensuram delicti conplendam de tanto numero nullus alius interrogatur praeter beatum Petrum. interrogatus primo negat, interrogatus iterum negat, tertio dixit se Christum omnino non nosse; et cantauit gallus, non ut tempora cantu suo distingueret, sed ut peccasse se beatus Petrus agnosceret. denique doluit amare et fleuit ubertim. ecce ut supra dictum est, ceteris non agnoscentibus solus agnouit, ceteris non promittentibus solus promisit, ceteris nec semel negantibus ter solus negauit et tamen bono unitatis de numero apostolorum separari non meruit. unde intellegitur omnia ordinata esse prouidentia saluatoris, ut ipse acciperet claues, interclusa est malitiae uia, ne apostoli animo licentiam iudicandi conciperent et genera contemnerent eum, qui negauerat Christum. stant tot innocentes et peccator accipit claues, ut unitatis negotium formaretur. prouisum est, ut peccator aperiret innocentibus, ne innocentes clauderent contra peccatores et, quae necessaria est unitas, esse non posset. haec si commemoraretis communicare cupientes, quando uos catholica pio sinu suscipere dubitaret ecclesia, cum constet uos non traditores esse, sed filios traditorum?

Nam aliqui ex uobis uolentes nos populis suis contemnendos-. ostendere etiam illud miscent tractatibus suis, quod a Salomone propheta dictum est: muscae moriturae [*]( 1 Matth. 26, 34 26 Eccl. 10, 1 ) [*]( 3 caiphe R, caifae C, cayphe B, caife G Caiphae sacerdotis b 4 detento (sic) numero B 6 tercio dicit G Christum se CG 7 tempora (a corr. ex e m. I) G 8 agnoscentibus c filium BB 11 nec] ut (corr. m. 1 ?) B 14 inclusa RB, intercUusa (a exp. m. 1 ?) G 16 se uere B 17 toti CGb 19 cluderent libri (cfr. Bonsch, Ital. p. 466) peccatorem RB 20 commemoretis RB n 22 ecclesia um. BB 24 uos (corr. m. 2) C suis om. RB 25 etiam aliud opponunt tract. RB 26 prophete (sic) G )

174
exterminant olei suauitatem, et muscas morituras nos appellant et oleum nominant, illum scilicet liquorem, qui ex nomine Christi conditur, quod chrisma, postquam conditum est, nominatur. antequam fiat, adhuc oleum est natura simplex; fit suaue, dum de nomine Christi conditur. ergo tres res sunt, quas Salomon propheta nominauit: oleum, suauitatem et muscas morituras exterminantes suauitatem. istae tres res loca sua habent in ordine: primo loco est oleum, secundo suauitas de confectione, tertio muscae morientes exterminantes suauitatem. quisquis est talis tractator ex uobis, probet, quomodo nos muscas morituras appellat. si apud uos putatis esse confectionem, quae det oleo suauitatem, apud uos est oleum et suauitas. numquid nos exterminamus oleum uestrum, ut merito nos muscas morituras appelletis? quod uestrum est, apud uos est. et si a uobis ad nos aliquis transitum u fecerit, sic a nobis seruatur, quomodo a uobis dimittitur. quomodo dicitis, quia nos sumus muscae moriturae suauitatem olei corrumpentes, cum post uos nihil tale facimus? aut si a nobis dicitis suauitatem olei corrumpi posse, aut possumus aliquid et damus oleo suauitatem; aut si nos, ut uultis, nihil possumus, remansit oleum tale esse, quale et natum est; quomodo dicitis, quia nos sumus muscae moriturae corrumpentes suauitatem olei? igitur oleum antequam a nobis conficiatur, tale est, quale et natum est; confectum suauitatem ex nomine Christi accipere potest. quomodo possumus uno facto et conficere et cori-umpere? restat, ut, si oleum de se [*]( 1 suauitatem olei BB et quasi muscas CGb 3 post quod conditum BB 4 adhuc om. RB simplex est fit et suaue est CGr simplex fit et su. est b fiet BB o sunt quod B 6 suauitas BB 7 res om. COb 9 muscae om. B 10 quis est RB 11 apud nos B 12 det (add. m. 1) G est apud uos oleuni CGb •IB 15 aliqui (s m. 2) C, aliquid RB 18 & 21 nil B facigus (m 8. l. m. 2) C 19 aut si possumus BB 20 aut si non ut Cb nos om. BB 22 moriturae om. BB 24 quale natum Gb suauitatem accipere ex nomine Ch. p. BB 25 uno momento et confic. BB 26 restat etsi B )
175
suaue sit, uacet, quod agitur ab hominibus, si ab homine in nomine Christi conficitur. non potest idem operarius duas res repugnantes et contrarias simul facere. uobis absentibus si conficimus, non corrumpimus. si corrumpimus, quis ante nos confecerat, quod corrumperemus ? quare ne uacet dictio prophetae, si ita est, intellegite, quia uos estis muscae moriturae. uos enim exterminastis, non quod natum est, sed quod confectum est; suauitas enim legitur non natura posse corrumpi. oleum enim simplex est et nomen suum unum et proprium habet; confectum iam chrisma uocatur, in quo est . suauitas, quae cutem conscientiae mollit exclusa duritia peccatorum, quae animum innouat lenem, quae sedem spiritui sancto parat, ut inuitatus illic asperitate fugata libenter inhabitare dignetur. haec est suauitas olei, quam possunt muscae moriturae corrumpere. si nos exterminaremus a uobis confectum oleum, merito nos muscas morituras appellare possetis. sed dum, quod a uobis unctum est, tale seruamus, quale suscipimus, muscae moriturae esse non possumus. sed dum uos inuidiae tempestatibus inpulsi quasi in oleum caditis, uos exterminatis in rebaptizatione suauitatem olei illius, quod in nomine Christi confectum est, unde condirentur mores, unde accenderetur lumen mentis ad salutarem et ueram intellegentiam. uos exterminatis rem, ubi oleum fuit et suauitas. nos quomodo potuimus corrumpere suauitatem, quae ante nos a nullo confecta est? seduxistis homines, rebaptizastis, iterum unxistis. pro dolor! non sine morte uestra exterminastis, quod [*](1 etsi ab h. B 2 conficiatur CGb 4 confeciiuus non corrupimus RB si corrupimus R, om. B 7 exterminatis B quod q.onatum (sic) est B 10 iam om. RB in quo erit RB 12 lenem B 13 ut unitatus B T* libenter habitare RB 16 exterminabimus (re 8. I. m. 2) B 16 nos om. B 11 quod de uobis B 20 & 23 exterminastis CGb 20 re- S baptidiatione (z s. I. m. 2) R 22 accenderegtur B, incenderetur CGb ad salutares partes et RB 25 seduxisti (s adp. m. 1 ut uidetur) B rebaptiastis (corr. m. 2) B 26 pdolor (lor m. 2, tum lacuna 4-5 litt.) C exterminantes RB )
176
fuerat de nomine Christi confectum, more muscarum, quae pereuntes exterminant. quia mors est peccatum, quod non habet indulgentiam. scriptum est, quia qui peccauerit in spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro. ergo cum et falso nos muscas appelletis et omnia, quae a nobis fiunt, dissoluere properetis et nos contemnendos aut despiciendos esse dicatis uobis solis sanctitatem uindicantes, innocentiam proponitis uestram, ut promittatis uos aliena posse donare peccata. uides igitur non de nobis, ut disputatis, sed de uobis dixisse beatissimum Paulum apostolum: erunt, inquit, homines se ipsos amantes, cupidi, gloriantes sibi, superbi, blasphemi, parentibus non oboedientes, ingrati, scelesti, pacem non custodientes, sine adfectu, detractores, inmites, sine benignitate, et cetera.

Nam illud quale est, quod pro arbitrio tuo Moysi uobis inponere uoluisti personam, contra quem Iamnem et Mambrem obstitisse commemorat apostolus Paulus. si ita est, quae apud uos ueritas inueniri potest, cui catholica uidetur obsistere, aut quod apud nos esse mendacium poteris adprobare? in una communione esse cum toto orbe terrarum numquid poteris adprobare mendacium? symbolum uerum et unicum retinere et defendere numquid poteris adprobare mendacium? cathedram Petri et claues regni caelorum a Christo concessas, [*](3 Matth. 12, 32 11 II Tim. 3, 2 & 3 17 cfr. H Tim. 3, 8; Exod. 7, 11 ) [*]( 1 morę (sic) R 2 perientis R, perientes B ertenmnant om. RB 3 quia scriptum est qui RB scriptum est-in futuro ex margine in textum irrepsisse Casaub. dicit 4 ei] illi RB nec hic nec in futuro s scculo CGb (sed cfr. p. 125, 15) 6 properatis RB 7 despiciendo (8 8. I. m. 2) G 8 uestrum G 9 uides] uidetis edd. igitur om. RB non (in ras.) G 10 disputasti RB beatissimum apost. Paulum BB 11 inquid (corr. m. 2) RC 14 sine adfectione (affectione B) BB 16 nam et illud d pro om. B moysi (y corr. in i m. 2) C 17 iannem B 20 esse om. R B 22 & 23 poteritis G 22 mendacem RB )

177
ubi est nostra societas, numquid poteris adprobare mendacium? in ipsa lectione quae commemorasti inter ipsas personas, considera ordinem rerum [et] qui fuerit prior, adtende. utique Iamnes et Mambres secundo loco sunt, qui contra Moysen et ueritatem falsis artibus militare uoluerunt. et antecesserat Moyses, cuius uirtutes inpugnare frustra conati sunt. ut Moyses prior est, sic et catholica prior est; ut Iamnes et Mambres repugnantes obstiterunt, sic et uos rebelles contra ueram catholicam militatis. quid est ergo, quod nomina et nobis et uobis mutare uoluistis, nisi ut te sociis tuis conparares aequalem? sunt enim aliqui ex uobis, qui obliti aut ignari praeteritorum temporum in nos dicant, quae pertineant ad eos, qui iamdudum de catholica lapsi Maiorinum ordinauerunt, illi scilicet auctores scismatis et traditionis. cum adhuc retinerent pacem, antequam exterminarent deo placitam unitatem, fuerunt lumen mundi et sal terrae merito appellabantur. dum docerent pacem, adhuc pacifici uocabantur; antequam inflati essent, beati erant de paupertate spiritus, pars erant condimenti; beati erant, dum mites, pars fuerant condimenti; beati erant, dum iusti, pars erant condimenti; beati, dum pacifici, totum fuerant condimentum. posteaquam erroris diuitias dederunt spiritui et pulmonibus suis et facientes scisma, inmites inuenti sunt et minus misericordes, dum inpie [*]( 4 cf. Exod. 1, 11 16 sq. cfr. Matth. 5, 13 ) [*](1 poteritis G 3 consideras BB et om.libri 4 & 7 iannesB moysen (y corr. in i m. 2 hic et postea) C 5 ueritatem] aaron RB 7 et ut post sic om. b et (ut s. I. m. 1) B 8 contra neritatem BB 10 et nobis et nobis R conpares RB 12 temporum eos iamdudum qui de cath. libri et b; quae supra sunt, coni. Dupin. Casauboni vestigia secutus (in nos iam dicunt... ad eos iamdudum qui Casaub.) Ii 14 scismatis (h s. l. m. 2) R traditores cum adhuc Casaub. 15 pacem antiquam ex. RB 16 fuerunt] cum erant BB 18 inflati erant B pars U erat (n s. I. m. 2) C, p. erat RB 19 fuerat BB 20 erant ante dum D om. CGb pars erat BB 21 fuerat (n 8. I. m. 2) C, fuerat BB 22 spiritus B suis om. BB et post suis om. Gb faciente B 23 inmites] inmanes R, inmane B impiae (a dei. m. 2) C ) [*]( XXVI. ) [*]( 12 )
178
membra ecclesiae diuiserunt et iniustitiam secuti regnum dei pro fastidio habuerunt et diuidendo ecclesiam noluerunt esse pacifici, ipsi facti sunt sal infatuatum, ex quo nihil condiretur, quod deo de suauitate placuisset. et cum hoc malum pertineat ad principes uestros, a quibusdam sociis tuis aliter disputatur, ut dicant insipientes fuisse eos, qui agnouerunt uel sero ueritatem et ab scismate recedentes agnita matre catholica secuti sunt pacem. hos putant aliqui uestrum errasse, hos existimant quasi infatuatos a sapientia recessisse. unde apparet uos omnes eodem modo errare in nominibus transferendis, d\'lm et tu Iamnem et Mambrem pacificis catholicis conparasti et uos scismaticos Moysi, quod a ueritate alienum est. et aliqui socii tui insipientes de sapientibus iudicare uoluerunt, ut dicant fatuos factos esse pacificos, et parentes suos de dissensione infatuatos esse intellegere noluerunt.

Iam ad illum locum inuidia uestra dilabitur, ut dicatis Macarium post illa facta communioni non debuisse misceri sed magis a catholicis episcopis abstineri. primo communionis unum est nomen, sed diuersi sunt modi: aliud est communicare episcopum cum episcopo et aliud communicare laicum cum episcopo. tunc erat graue, si Macarius, quod fecisse [*]( 8 cfr. Matth. 6, 13 ) [*]( 8 nil B 6 deputatur (dis t. mg, m. 3) B 6 agnouerint Cb 7 ab scisma (lie) BB 8 errass.eos corr. m. I Il, m. 2 C, eos B eDtimant OG, aestimant B, estimant B 9 rescicisse B, recissidse (s s. I. m. 1) B 11 iannem BB pacificis et B 12 moysi (y cotr. in i m. 2) C est or*. BB 13 noluerant BB 14 paciflcos-infatnatos esse om. G et par. suos] nt par. tuos BB 15 noluerunt] hic est finis in b. quae uero sequuntur in otnmbus Ubris (B fol. 63 », C fol. 14 .., B fol. 66 h 1, G fol. 63 b): nam et illud quale est — quod uidebatur auditum, libro III, c. 12 Dupimw adtribuit (cfr. p. 99,11); quae supra sunt, excipiunt illud uidebatur auditum in omtnbus libris (B fol. 64 *, C fol. 15", B fol. 68* 2, G fol. 64") ita: sed ut ad paulo ante dictum (dicta CG) h redeamus iam ad illum locum sq. 17 macarium (h s. I. m. 2) C miseri (corr. i. mg. m. 2 misceri) G 19 modi] actus CG (add. m. 3 in G colet muItiplices) 20 et om. B laycum episcopo B 21 si marius (tic) RB fecisset (om. dicitur) Bti\' .. )

179
dicitur, sua uoluntate fecisset; quod qui faciunt factum, iudiciis publicis et Romanis legibus uindicatur. ille est enim homicida, qui nulla necessitate cogente, nulla iussione, nulla potestate, sed furore adactus de uoluntate sua fecerit, quod prohibent leges. ceterum Macarius quod fecisse dicitur, uobis prouocantibus fecit nec episcopus fuit nec in officio episcopali uersatus est nec manum alicui inposuit nec sacrificium obtulit. unde cum eum constet alienum fuisse ab episcoporum actibus, nullus episcopus ab eo, qui cum episcopis non obtulit, uidetur esse pollutus. restat, ut dicatis eum cum populo communicasse — et locutum eum esse aliquid in populo constat, sed insinuandae alicuius rei causa, non tamen tractandi, quod est episcoporum. ille enim nude locutus est, si quid loqui potuit. contra episcopalis tractatus probatur ab omnibus sanctitate uestitus, salutatione scilicet geminata. non enim aliquid incipit episcopus ad populum dicere, nisi primo in nomine dei populum salutauerit. similes sunt exitus initiis. omnis tractatus in ecclesia a nomine dei incipitur et eiusdem dei nomine terminatur. quis uestrum audet dicere episcoporum more Macarium populum salutare? igitur cum nec salutauerit, antequam aliquid loqueretur, nec salutare ausus sit, postquam locutus est, nec manum inposuerit nec sacrificium deo ritu episcopali obtulerit, quid est, quod dicitis pollui potuisse [*]( 1 iudicis (corr. m. 2 i. mg.) B 2 legibua] ab hoc uersu linearum decas parte sinistra mutilata est in B; quae intercillenmt, wncinaui. [uindi]catur 3 [homic]ida neces[sitat]e iuss[ione] 4 [furore] adactus om. R et B uidetur omisisse uolunt.] potestate RB fece[rit q]uod i i 5 ce[teru]m quod]quodquod (utrumque i s. l. m. 2) R, quidquid B [fec]isse 6 prouocan[tib]us fu[it] 8 alienum fuisse om. IIB 11 esse i eum BB (cfr. p. 181, 8) 12 insinuandi CG 14 quod (i m. 2) B 15 scilicet om. B 16 dtdicere (sic) R 17 exitus fioiti? (sic) RI etft initiis om. B 18 omnistratus (corr. m. 2) C eccl. ad ei nomine (sic) B a dei nomine R 19 nomine dei (transpos. sign. add.) B 20 macharitig (corr, m. 1) B salutare populum (add. transp. sign.) B 22 locutus sit CG 23 obtulerit non pollnisse epi-. scopale collegium sq. BB .* .\' ) [*]( • 12* )
180
episcopale collegium, cum ab omni episcoporum officio Macarium uideatis alienum? uestigio ueritatis hoc loco calcata iterum uestra caput leuare uidetur inuidia. dicitis enim nec inter laicos eum communicare debuisse. equidem constat eum, ut Paulus apostolus probat, ministrum fuisse uoluntatis dei. et quid mirum, si et iudices pagani ministri uoluntatis dei aestimari meruerunt apostolo dicente: non sine causa iudex gladium portat? est enim minister uoluntatis dei. nam et Macarius in suo iudex fuisse uidebatur. quodsi non erat iudex in eo, quod fecit, secundum leges Romanas a iudicibus in eum debuit uindicari. aut si dicitis nec sic eum communicare debuisse, nos tamen non uidemus, quia debuit abstineri, qui id tale fecit, quod factum est a Moyse, quem post uiginti tria milia hominum occisa deus non contemnendo abstinuit, sed ut secum loqueretur iterum inuitauit. nos non uidemus abstinendum fuisse eum, qui fecit, quod Phinees, quem paulo ante memoraui, qui ab ipso deo pro homicidio laudari meruit. non uidetur magis nobis abstinendus fuisse is, a quo id factum est, quod ab Helia propheta, qui tot falsos prophetas occidit. nam et illos falsos uates fuisse iam supra probauimus.

Sed ut haec exempla sileantur, dicamus et nos, quod dicitis, reum fuisse Macarium: quodsi fuit, accusatore silente a nobis non licuit abstineri. scriptum est enim ante cognitam causam neminem esse damnandum. dicite, quis eum accusauit et auditus non est. dicite Macarium confessum esse culpam et nostram siluisse sententiam? sumus enim qualescumque iudices in ecclesia, quod et ipsi non negatis, quod nos iudices seueros debere fuisse contenditis. non [*]( 5—7 Rom. 13, 4 13 cfr. Exod. 32, 28 16 cf. Num. 25,11 19 cfr. III Reg. 18, 40 ) [*]( 1 episcopali (i fin. corr. in e m. 2) C 2 uestigia (a corr. ex o m. 2) C e ueritatis] explidt B 3 capu4 (t m. 1) R 5 uoluntatis dei—qui in iudicio (p. 181, 1) om. i2 6 si sint et iudices C 9 suo] facto suo uel saeculo coni. Casaub. 16 finees CG 24 cognatam (a prius corr. in i m. 2) C 28 iud. esse ueros libri, iud. seueriores coni. incertus quidam, seueros scripsi deberes (s del. m. 2) G . )

181
enim possumus facere, quod non fecit deus, qui in iudicio suo personas separare dignatus est: nec eundem uoluit esse accusatorem et iudicem. non enim potest quis in una causa eodem momento duas portare personas, ut in eodem iudicio et accusator esse possit et iudex. quod deus nec per omnipotentiam fecit: ut nobis iudicandi formam ostenderet, docuit reum sine accusatore non debere damnari aut accusatorem eum esse, qui iudex in ea causa futurus est. denique inter ipsa principia saeculorum dum hominum esset renouellata natiuitas, dum a Cain frater Abel esset occisus, lectum est: et uocauit deus Cain et interrogauit eum, ubi esset frater eius; ille peccatum duplicans, quasi ignorantem faceret deum, nescire se dixit. et quando posset nescire aliquid dominus, sub cuius oculis et uultu sunt omnia, quae geruntur? et tamen deus sine accusatore non iudicat et interrogat utique, quod nouerat. et uos uultis, ut abstineremus, quem non uidimus aliquid mali facientem et qui nullum habuerit accusatorem. uideo hoc loco, quid inuidia submurmuret uestra. dicitis enim non nos latuisse, quod factum est. fatemur nos audisse, sed peccatum erat damnare eum, quem nemo est ausus accusare. sed si dixeritis, quia non nos latuit factum, dicite deo, quare interrogauit, qui uiderat parricidium. nec illud a nobis fieri oportuit, quod deus facere noluit, qui sententiam noluit dicere nisi reo. redde accusatorem; alioquin non posset iusta esse sententia, nisi ipse, qui iudicaturus erat, accusaret. ideo ait: ecce sanguis fratris tui clamat [*]( 11 sq. Genes. 4, 9 26 Genes. 4, 10 ) [*]( 5 et ante acc. om. R nec om. 22 6 formas R 7 post damnar in ras. lacuna 3 litt. in C 8 esse eum R (sicut p. 179, 11) 11 deus om. R esset (i. mg. adscr. m. 2) R 12 ignorantem fecisset dominum R 15 utique om. R 16 ut om. R abstinere»nos (corr. ex abstineremus) ab eo (add. i. mg. m. 2) quem B 17 male C male facientem (conitmx. m. 2) G 21 accusare] arguere 00 sed quia dicitis non nos R 24 redderet 22 25 potest. R iuxta (s IUpraser. m. 2) C nisi] si R )
182
ad me de terra. quare et uos cum minime probare possitis ab aliquo apud nos accusatum esse Macarium, nostrum non potestis damnare iudicium. [*]( i 1 possetis (i a. I. m. 2) i!ł 3 iuditium 5] EXPLICIT LIBER OPTATI (sic) EPISCOPI CAtHOLICI LIBRI N VII AD PABMENIA- NYM SCISMATICOR. AVCTOBEM (rubr.) B, EXPLICIT LIB YII SCI OPTATI EPI (in numero VII aUerum illud I ex atramenti colore postea additum uidetur) Cfol. 16 b (in eodem codice iteratur subscriptio fol. 37 » post uaria ad Donatistarum historiam pertinentia hoc modo: EXPLICIVNT SCI OPTATI EPI (haec verba punctis ornata atris et rubr.) LIBRI NYMERO vn VEL GESTA PVRGATIONIS (litterae paulo minores) CAECILIANI EPI ET FELICIS (rubr.) ordinatoris eiusdem. nec nQn epistola constantini imperatoris. amen.) — Explicit Liber Septimus Sancti Optati Episcopi G )
183