S. Optati Milevitani libri VII

Optatus, Saint, Bishop of Mileve

Optatus. S Optati Milevitani libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 26). Ziwsa, Karl, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag.

Redeo nunc ad illud uestrum, quod dicitis: \'qui non habet, quod det, quomodo dat?\' unde haec uox est, de qua lectione recitari potest? uox est de uico conlecta, non de libro lecta: \'qui non habet, quod det, quomodo dat?\' haec uerba in lege scripta non sunt; nam si, ut uultis, homo dat, deus uacat, et si deus uacat, et apud uos est omne, quod dandum est, ad uos sit conuersio; quos baptizatis, in nomine [*]( 4 & 5 Act. 19, 3 ) [*]( 1 qui] quid G 2 acciperant (e s. I. m. 2) B qui Bv quid imitamini Gb rem G 3 fecistis si G aliquid de lege G aliquid faceretis b d 4 illi om. vb 6 eos- (om. ut) baptisma ... accipere G 6 qui (d 8. I. m. 2) B 7 fo (sic) personas B, in pers. vb 8 effesam B, efesum B in penitentia libri "b 9 remissione BGvb, in remissionem B est om. R, add. m. 2 in B 10 nos nero-spiritns sancti imo in marg. adscr,m.lB 11 qui mnt. Bv in ante hominibus om. G se dixerunt BB 12 ipsum om. B interrogatis "b 13 communkamini B, (corr. i. mg. m. 2 conuincamini) G, comminiscimini., 14 illud inter quos iussum BBv uellitis (sic) B 16 tunc BB ad illum BB 17 quod debet B (cfr. I. 19; p. 128, 9; 188, 6) 18 uico non de libro collecta BBvb 20 in lege scripta om. BB in lege om. e scripta in lege b non bis pos. B 22 quos] quod B baptizastis v )

133
uestro tingantur. erubescite beatissimo Paulo clamanti et suam gratulationem prontenti: numquid in nomine meo baptizati estis? ille gaudet, quod duos solos et unam domum baptizauerit; et uos populos rebaptizare contenditis et peccasse uos et peccare gaudetis dicentes: \'quid dat, qui non habet, quod det?\' cui creditur, ipse dat, quod creditur, non per quem creditur. denique sub Iohanne infinita multitudo hominum baptizata est; probate Iohannem aut accepisse aut habuisse, quod daret. illo autem operante dabat deus, qui dando non deficit; et nunc operantibus cunctis humana sunt opera, sed dei sunt munera.

Iam illud quam ridiculum est, quod quasi ad gloriam uestram a uobis semper auditur: \'ho.c munus baptismatis esse dantis, non accipientis\'. et utinam hoc de deo diceretis, qui huius rei dator est! sed quod stultum est, uos dicitis esse datores. si ita est, et nos et uos teneamus singulos gentiles: . uos, qui uos sanctos dicitis, interrogate eum, quem tenetis, an renuntiet diabolo et credat domino; et ille dicat: \'nolo\'. contra nos peccatores, ut uultis, interrogemus alterum gentilem, an renuntiet diabolo et credat deo, et cetera, et dicat: \'renuntio et credo\', et cetera. cum uos tingatis nolentem, nos uolentem, dicatur, quis eorum possit ad dei gratiam pertinere. utique sine dubio ille consequitur, qui credit, non ille, pro cuius uoluntate, ut dicitis, sanctitas uestra succedit. [*]( 2 I Cor. 1, 13 ) [*]( 1 uestro om. B beato edd. caltlmanti (corr. ». mg. m. 2 clamanti) G, clamante ... profitente vb 2 nunquid inquit in nom. G 3 quod uos solos B 5 quid dat om. G B quod det] quomodo dat G, quid det v (Cochl. sic interp. habet? quid det, cui creditur. Ipse) 12 illud quod njculum (sic) B 14 dantis esse G dantis (8. I. m. 2) R, om. v de om. v 15 hoc nobis dicitia BB 16 datoris v et uos et nos G 17 sanctos uoa G ten»tis abrenuntiet B (sed cfr. I. 20) 18 diabulo R, dyabo bolo (sic) B domino] deo et cetera G nolo contra — et n dicat om. G 19 nos (n s. I. m. 2) R 21 cum] tum vd 23 consequitur om. Gd credidit G non (s. I. m. t) B )

134
operarios uos esse uel sero cognoscite, aut si in operario est res ipsa, et non in se, hoc sibi uindicent aliqui homines in artibus suis, ut, quia sic prouocatis, ad res diuinas etiam artes conparemus humanas. cum pretiosus inficitur color, natura saepe conuertitur, dum confectione uellus candidum purpurascit. sic alba lana regalem transit in purpuram, quomodo catechumenus in fidelem. utique dum incipit esse, quod non erat, desinit esse, quod fuerat. lana et colorem mutat et nomen, et homo et uocabulum mutat et mentem. consideranda sunt effecta, retractanda sunt efficientia. dicis a te datum esse, quod homo fidelis effectus est. si hoc totum tuum est, dicat et operarius artifex purpurae, quod pretiosum colorem in suis manibus habeat et non procuret pretiosa pigmenta ex Oceano multis ignota, quibus tincta uellera per colorem promoueantur in admirabilem dignitatem, non admixto sanguine piscis purpuram solo tactu conficiat. si igitur operarius iste per tactum solum dare colorem non potest, sic nec operarius baptismatis ex se sine trinitate dare aliquid potest. tale est et hoc, unde modo certamen est. nam in quo baptizentur gentes, a saluatore mandatum est; per quem baptizentur, nulla exceptione diacretum est. non dixit apostolis: \'uos facite, alii non faciant\', quisquis in nomine patris et filii et spiritus sancti baptizauerit, apostolorum opus inpleuit. denique lectum est in euangelio [*]( 1 esse uel om. BBv, esse om. b uos se recognoscite (sic) B si om. B 2 et om. G et aliqui Gb 4 artes om. G conficitur G m 5 in confectione G, dum conuectione (om. in) edd. candidu? (m 8. I. m. 2) R, candidus B 6 purpurescit Bv, purpura scit G sic albajria regalem B 7 caticuminus infidelis RB cathecuminus (e corr. exim. 2) G 10 considerata RBvb 11 dicitis (ti exp. m. 2) G 12 tuum om. RBv, meum b artifex om. Gb 13 habebat G et om. Gb 14 ex Oceano mari G, exoc ea non multis v (exotica coni. Cochl.) 15 promoueatur G 16 tractu (r del. m. 2) G 17 si om. BBvb tractum (sic) G (Bed cfr. 1. 16) 18 sic et oper.... non potest G 20 baptizarentur edd. (sed cfr. uers. sequ.) 21 baptizarentur G edd. desertum est v (disertum propos. Cochl.) 22 non dixit-faciant quisquis om. v apostolus G quisque RB )
135
lohanne dicente: magister, uidimus quendam in nomine tuo expellentem daemonia et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum. sic Christus ait: nolite prohibere; qui enim non est contra uos, pro uobis est. nam et ipsis sic mandatum est, ut opus esset illorum sanctificatio trinitatis; nec in nomine suo tingerent, sed in nomine patris et filii et spiritus sancti: ergo nomen est, quod sanctificat, non opus. intellegite uos uel sero operarios esse, non dominos. et si ecclesia uinea est et uites sunt homines et ordinati cultores, quid in dominium patris familias inruitis? quid uobis, quod dei est, uindicatis? quid uultis uestrum esse totum, ubi nec partem habere potestis? nam propter tumorem uestrum, quo in nos intumescitis, increpat Corinthios beatissimus Paulus: in se et Apollo actus temporis nostri conformat: ne alter, inquit, in alterum intumescat. ut ostenderet, quia hoc totum sacramentum baptismatis dei est, ut illic sibi nihil uindicet operarius, sic ait: ego quidem plantaui — hoc est: de pagano catechumenum feci — Apollo rigauit — hoc est: ille catechumenum baptizauit. sed ut cresceret, quod plantatum aut inrigatum est, deus fecit. nam et quiuis hodie uolens uineam suam pastinare operarium placita mercede conducit, qui curuato dorso et [*]( 1 Luc. 9, 49 15 I Cor. 4, 6 17 & 19 I Cor. 3, 6 ) [*]( 5 Bam et si sic RBv (tametsi sic OocAl.) illorum sed dei sanctificatio est (trinitatis — non opus om.) RB, (om. est) v 9 uinea ecclesia G et ante uites om. d nites om. RBv 10 ordinati sunt (snnt r perduae. m. 1 ?) G qui G in dominio SB inruitis (r a. I. m. 2) R, inruistis Bvb 12 poteritis BBb, poteritis habere v 13 qui (i ex o corr. uidetur) B chorinthios B 14 et in se G nostri temporis vb confjrmat (o a. I. m. 2 ?) R, confirmat Gv 15 ne] nec B alter in alterum inquit edd. 16 deus B 17 nichil sibi uindicet C si ait R 18 post plantaui scriptum est in RBvb Apollo rigauit, sed omissum h s post catech. feci caticuminum (h et e 8. 1. m. 2) R, caticuminuin GB 19 hoc id est (om. ille) G hoc est om. RBv, id. est b caticuminurn (.sic) R, catecuminum B caticuminum bapti (w ras.) I zauit G 20 aut] $et G 21 et om. v suam om. RBvb )
136
desudatis lateribus sinus terrae faciat, ubi deponat electa plantaria, et aquam calcatis scrobibus superducat. scrobem fodere et plantaria ponere potest; aquam inducere potest; imperare, ut teneat, non potest; est enim hoc solius dei de medullis palmitum producere radices coalescentes in terram et gemmantes oculos, incrementa frondium prouocare. denique beatus apostolus Paulus, ut uestram praesumptionem tumoremque conpesceret, ne se aestimet operarius baptismatis aut dominium habere, aut de tanto isto munere particulam sibi aliquam uindicare, indicans, quia totum dei est, sic ait: neque quia plantat neque qui rigat, est aliquid, sed solus deus, qui ad incrementa perducit. operarii inter alios estis intrante sole, hoc est finito saeculo potestis in die retributionis nobiscum de mercede contendere. nolite uobis maiestatis dominium uindicare. nam si ita est, uindicent sibi et ministri, qui mensae dominicae famulantur, ut pro humanitate exhibita ab inuitatis gratulatio eis referatur. Christi uox est inuitantis: uenite, benedicti patris mei, percipite regnum, quod uobis paratum est ab origine mundi. ueniunt gentes ad gratiam; exhibet ille, qui inuitare dignatus est; ministerium exercet turba famulorum; non famulantibus, sed pascenti referendae sunt gratiae. uos cum ministri sitis, inuerecunde totum uobis conuiuii dominium uindicatis, cum se et ceteros beatissimus Paulus famulos cum humilitate fateatur; ne quis putaret in solis apostolis aut episcopis spem [*]( 11 I Cor. 3, 7 18 Matth. 25, 84 ) [*]( 1 exudatis lateribus G sinum G 4 ut teneat Casaub. gbsaema removit hoc (s. I. m. 1) R solus dei (sic) B 5 radicente (nte eras., tum lacuna 5 fere littèr.) B coalescentes om. B 6 gemfbates (sic) G, gemmantes (m alterum corr. ex in) B 8 se om. RBv estimaret (et fin. add. m. 2) B 9 habere dominium edd. si (adscr. i. mg. m. 2 sibi) G 13 estis. Intrante Casaub. in diem libri 15 dominum G •X nam et si B 17 prohibita (ei s. l. m. 2) B 18 percipite-origine mundi om. BB edd. 20 ad gloriam G 22 uos nobiscum cum m. RB, uos nobiscum comministri vb sitis om. v 23 inuerecundae (sic) B uindicantes (n alt. del. et is ex es corr. m. 2) G 25 ne qui BG )
137
suam esse ponendam, sic ait: quid est enim Paulus uel quid Apollo? utique ministri eius, in quem credidistis. est ergo in uniuersis seruientibus non dominium, sed ministerium. uides ergo iam, frater Parmeniane, ex tribus speciebus supra memoratis illam primo tripartitam esse inmotam, inuictam et inmutabilem operantis uero temporariam esse personam.

Restat iam de credentis merito aliquid dicere, cuius est fides, quam filius dei et sanctitati suae anteposuit et maiestati. non enim potestis sanctiores esse, quam Christus est; ad quem cum mulier illa ueniret, cuius filia erat mortua, et rogaret, ut suscitaretur, nihil promisit de uirtute sua, sed post fidem interrogat alienam, ut, si mulier crederet, pro matris credulitate filia surgeret, si non crederet, uirtus filii dei feriata cessaret. interrogatur mulier, respondit se credere fieri posse; quod rogabat. iubetur ire, redit ad domum mulier, inuenit puellam uiuam, quam dimiserat mortuam. non ruit in oscula, non properat in amplexus, sed redit, ut saluatori gratias ageret; et ut ostenderet filius dei se uacasse, fidem tantummodo 10 operatam esse: uade, inquit, mulier, in pace, fides tua te saluauit. ubi est, quod dicitis: \'dantis est, non accipientis?\' quid uobis uidetur et centurionis fides? cuius puer cum male haberet, saluatorem petiit, ut ab eo mortem [*](lICor.3,4 10 - 20 Luc. 8,42.48 22 cfr. Matth. 8,5; Luc. 7,2 sq. ) [*]( 1 ait om. G est om. B 2 quid est Ap. G in quem] cui G 3 in om. B 4 iam om. vb 5 primam v tripertitam BG 6 et operantis temp. MB uero om. RBvb temporalem G 10 cum (8. I. m. 1) R, om. v 11 uenerat.... rogabat v 12 promisit] lIiuslsit (p ex p correct. uidetwr) B 13 per matris credulitatem G filias (s del. I m. 2) G 14 uistus filius B 15 interrogata G 16 & 18 redit (i 8. I. m. 1) R 17 remiserat G 18 properauit Bvb rediit B gratias a ageret saluatori G 19 uacgisse (sic, a s. I. m. f) R, uaculsse B uacasse om. G (A adpos., cui respondet m. 2 i. mg. iuxta mulieris)! uacuisse v 20 esse operatam (a alter. delet. et i. mg. adp. u m. 2) G ti sic ait uade inquit G 21 dicis (ti s. I. m. 1) R, dixiati B, dicis edd. 22 et om. G cuius om. v )

138
repelleret. iam Christus pereuntem ueniebat ad puerum; sic eum centurio tenuit, ut indignitatem tecti sui confessus, quod filius dei totus non deberet intrare, sed suam uirtutem mittere, qua puer fugata morte reuiuiscere potuisset. non fortitudo centurionis, non sapientia laudata est, sed fides: et curatus est puer in illa hora. certe \'dantis est, non accipientis\' multa sunt huiusmodi in euangelio de fide perfecta, sed uel tria conplenda sunt fidei testimonia. quid uobis uidetur et illa mulier, quae de secreto causae feminarum, cum per annos duodecim laboraret et omnem substantiam suam in medicos erogasset, cum uideret a filio dei tantas celebrari uirtutes, processit in turbam, uidet medicum, uidet et populum. cogebat illam dolor, ut medicinam peteret, pudor inpediebat, ne causam suam coram masculis indicaret. inuenit consilium tacita tides. mittam, inquit, manum meam et tangam fimbriam uestimenti huius, et sanafiam. nemine uidente inter turbas manum misit, tetigit et sanata est; nec ausa est indicare, quod ausa non fuerat petere. sed ne fructus fidei apud ignorantes latere uideretur, sic saluator ait: quis me tetigit? mirati sunt discipuli eius dicentes: turbae te conprimunt; tu dicis: quis me tetigit? et Christus: quis me, inquam, tetigit? sensi a me exisse uirtutem. sic mulier confessa est se tetigisse et sanam esse. iamdudum pro filia mater petiit, pro puero centurio postulauit; hoc loco nec mulier petiit, nec Christus promisit, sed fides quantum praesumpsit, exegit: certe \'dantis est, non accipientis.\' [*](5 Matth. 8,13 9-23 Luc. 8,43- 46; Matth. 9,20—22; Marc. 5, 2õ-U ) [*]( 2 tenuit centurio in dignitatem (om. ut) Gb dignitatem (in 8. i m. 2) R quo G 3 uirtutem suam mitteret G 4 et non fort. 2\'tRv 5 et non sap. RBvb 11 uiderat B 13 s6d pudor G 15 et om. G 16 uest. eius Gb fiet v (corr. Cochl.) 17 tetigit om. RBv nec causa B, (corr. m m. 2 deleto c) G 20 conprimunt (m 8. I. m. 2) R 22 inquit G sentio enim G 23 Fe] sic B sanatam Gb 24 & 25 petit G 25 sed om. G tantum quantum sibi presumpsit exigit (sic) G, tantum quantum b 26 accipientis] quae excipiunt in G Et ht uel sero-non oportuit mori hoc loco non probabilia in finem libri V transposuit Dup., om. RBvb )
139

Nam quod ad amplificandos tractatus tuos, frater Parmeniane, Naaman Syrum quasi inmaturam quandam durissimorum nascentium uulnerum massam diu describere uoluisti, quid hoc ad praesentem pertinet causam? bene hoc diceres et longa oratione recte uti potuisses, si inuenires aliquem catechumenum scabrosissimis moribus, qui gereret durissimam mentem, qui lenissimam gratiam aquae salutaris accipere detrectaret. bene hominis innouationem uerbis a te dictis ostenderes, bene ueternosam naturalem duritiam in infantilem carnem inmutari ac molliri posse monstrares. in hoc uero negotio, quod inter partes tempore praesenti tractatur, ut quid a te talis commemorata est lectio? in qua non legitur aliquis illum leprosum Syrum ante dictum uel iussione Helisaei lauisse, ut merito denuo melius lauaretur. quod et si fieret, nec sic nobis occurreret, quod recte imitari possetis. non enim legitur ille prius lauisse in fluminibus Syriae aut ab aliquo lotus esse et nihil profecisse. nam et si hoc legeretur non ad Helisaei laudem, qui non lauit, sed consilium dedit, sed ad Iordanis gloriam pertineret, illi homini in eo flumine primitiuam gratiam prouenisse, in quo postea sub Iohanne per confessionem in paenitentiam populorum peccata fuerant moritura. [*]( 13 cfr. IV Reg.\'5-) [*]( 1 nam quod applicandos (om. ad) G amplificandum v 2 naman B Namansyrum G quando duriss. B 4 ad ante praesentem om. MB ad pertinet (ad s. l; m. 1) R, pertinet ad B dicere RBv 5 sed longa RBv si] ut BBv 6 caticumenum BB, caticuminum G scabrosis G 7 aquae om.. RBv 8 detractaret (e s. l. m. 2) B, detractaret vb nouationemJJa® a te] ante v 9 ueterosamB infantili carne (om. in)i2jBv 10 hoc uerfoo (sic) R, h. uerbo B 11 partes est RB 12 aliquem G 13 syrum om. G iussionem G (quod iam Casaub. proposuit) 18 & 18 helisei libri (helisey B u. 13) 14 t (n 8. l. m. 2) R, et B denuo om. G nec si nobis B 16 lotum G 17 esset RB 18 ad ipsius iordanis gratiam pertinere (sic) G (cfr. p. 136, 20 ubi gratia in G commutatwr uerbo gloria) 21 professione (om. per) penitentie populi G in penitentia BBb )

140

Postremo qualis est illa pars tractatus tui de caelestibus nuptiis, ubi spem amputans futurorum totum in praesenti tempore posuisti dicendo a societate uestra proiectum esse eum, qui ianitores et ministros fefellerit uestros, ut a communione fidelium foras cum iniuria mitteretur. si ita est, nihil est, quod speret fides, nihil, quod resurrectio repraesentet, nihil, quod in caelis amplius expectetur, nihil, quod rex ille [caelestis] et pater familias deus in suo conuiuio agnoscat, cum praesentia multorum gaudeat et de aliquorum absentia contristetur. et multos dicat uocatos, paucos uero electos; nihil erit, quod irascatur uestem nuptialem non habenti, cum filius dei ipse Christus sit sponsus et uestis et tunica natans in aqua, quae multos uestiat et infinitos expectet nec uestiendo deficiat. sed ne quis dicat temere a me filium dei uestem esse dictum, legat apostolum dicentem: quotquot in nomine Christi baptizati estis, Christum induistis. o tunica semper una et inmutabilis, quae decenter uestiat et omnes aetates et formas nec in jnfantibus rugatur nec in iuuenibus tenditur nec in feminis inmutatur! aderit profecto ille dies, ut caelestes nuptiae incipiant celebrari; illic qui baptisma singulare seruauerint, securi discumbent. nam. quicumque a uobis se rebaptizari consenserit, huiusmodi homini non denegatur resurrectio, quia credidit in resurrectionem carnis; resurget quidem, sed nudus. sed quia nuptiali ueste a uobis se expoliari permisit, hanc patris familias auditurus est uocem [*]( 10 cfr. Matth. 22, 14 15 Gal. 3, 27 ) [*]( 1 qualis-para (in ras.) B est et illa G 4 fefellerat v uestrum RB 5 nihil] non RB 7 nihil in cael. BBv ille rex G 8 caelestis om. BBvb, (quod cum sequatur deus, uncinaui Stlperfluvm) 9 cum ad presentiam G 10 et] ut G et paucos (om. uero) BBb. 11 erat v, idem propoa. Casaub. 14 ne qui G 16 induistis] uos uestistis G 17 innumerabilis quae BBvb 18 rugat libri 21 nam om. b 22 se om. R baptizari v consenserunt RBv (corr. Cochl.) e homini om. B 23 in resurrectione Gb 24 resurgit (e s. l. m. 2) R, resurgit B sed quia] et quia G 25 se spoliari G )

141
\'amice — hoc est diccre: agnosco te — aliquando renuntiaueras diabolo et ad me conuersus fueras et dederam tibi uestem nuptialem; ut quid sic uenisti non habens, quod tibi dedi?\' hoc est dicere: quare non habes, quod tibi dedi? nemo enim potest irasci non habenti rem, quae data non sit. uestem nuptialem inter istos acceperas et solus non habes? quare nudus et lugubris uenisti? quis tibi detraxit spolia? quas fraudulentas adisti fauces? quos incurristi latrones? quotquot tales uenturi sunt, locum in illo conuiuio non habebunt.-

Et ut uel sero conpendium faciam, credo etiam hoc sufficere; etsi tot probationes minime diceremus: uobis absentibus uerbo tenus baptizati sunt mille: ex his sorte sua defuncti sunt centum. abstinete paulisper ab hoc scelere manus. sanctitas, ut dicitis, uestra primo resuscitet sepultos, emendet, si potest, mortuos et sic reuertatur ad uiuos. si mortuos suscitare non potestis, ut quid uiuentibus conamini manus inferre, nisi ut conpleatur, quod per Ezechielem prophetam de uobis locutus est deus dicens: ut occiderent animas, quas non oportuit mori. [*]( 19 Ez. 13, 19 ) [*]( 1 agnosce v, cognosce b, cognosco scr. Casaub. cum aliquando MBvb et Oasaub. 3 ut quid... non habens q. tibi dedi om. RBv uenisti n. habens uestem nuptialem hoc est dicere ... b 5 poterit G 6 istos] filios B 8 uel quas G 9 sunt hoc exemplo G 10 habebunt] EX- PLICIT LIBER QVINTVS (rubr.) R fol. 52 •, Explicit liber quintus B fol. 53* 1, Explicit Liber Quintus (rubr.) G fol. 51b. de uerbis supra sequentibus, quae desunt in RBv, cfr. p. 138, 26 16 sic] si G 19 de nobis om. d )

142

Ut mihi uidetur, liquido demonstratum est, in diuinis sacramentis quid nefarie feceritis. iam illa ostendenda sunt, quae crudeliter ac stulte uos fecisse negare minime poteritis. quid enim tam sacrilegum quam altaria dei, in quibus et uos aliquando obtulistis, frangere, radere, remouere, in quibus et uota populi et membra Christi portata sunt, quo deus omnipotens inuocatus sit, quo postulatus descenderit spiritus sanctus, unde a multis et pignus salutis aeternae et tutela [*]( INCIPIT LIBEB SEXTYS (rubr.) R fol. 52 *, Incipit Liber Sextus B fol. 53* 2, Prefatio (rubr.) G fol. 51 ; sequitur in ItBGd argumentum idemque in P legitur fol. 243 b: In (I rubr. G) hoc sexto (Seitus [rubr.] in hoc sexto P) libro (libello G) ostenduntur (continetur RB) scismatici (om. JBB) hoc est episcopi (ostenditur episcopos edd.) partis Donati contra legem fregisse altaria et (om. G) inconsiderate (in cons .. -0) conflasse et passim nendidisse uasa (uasa uend. G) dominica et lauisse quae lauanda non erant et mitellas puellis (puelis [1 corr. ex r m. 1] B) mutasse de quibus nulla scriptura legitur. sed in v argumentum copiosius perhibetur his verbis: Dictum est in Quinto de baptismatis et fidei uirtute ac declaratum quantum sit scelas, quanta impietas et iniuria rebaptizare catholicos: nunc superest commemorare in hoc sexto libro de reliquis Donatistarum sacrilegiis et stultitiis: Quibus uexare solent Catholicos. dum Altaria frangunt aut radunt, Dum reliquos Christianos in uniuerso terrarum orbe pollutos dicunt, Dum sacratas Deo uirgines iterum profiteri cogunt, Dum diuinàe legis codices a Catholicis extorquent et Basilicarum parietes salsa lauant uelut pollutos et a suis discipulis alios seduci procurant. Post argumentum addit. in G Explicit prefatio et in lin. sequ. Incipit Liber Sextus (rulw.), in v Incipit Liber Sextus 2 ut mihi uidetur] indnbitanter RBvb et liquido b 4 stultae R 5 enim om. G est tam v sacrilegum admissum sit G 6 radere et remouere ausi estis G et om. RBvb 8 sit] sinit (ni eras.) B qui (o s. l. m. 1) R, om. B (lacuna 2 litt.) descendit Bvb 9 et ante pignus om. RBb )

143
fidei et spes resurrectionis accepta est? altaria, inquam, in quibus fraternitatis munera non iussit saluator inponi, nisi quae essent de pace condita. depone, inquit, munus tuum ante altare et redi prius, concόrda cum fratre tuo, ut possit pro te sacerdos offerre. quid est enim altare nisi sedes et corporis et sanguinis Christi? haec omnia furor uester aut rasit aut fregit aut remouit. hoc igitur inexpiabile nefas, si de aliqua ratione descendit, uno modo fieri debuit. sed ut aestimo, alio loco copia lignorum frangi iussit, aliis uero ut altaria raderent, lignorum inopia imperauit; ut autem alii remouerent, ex parte uerecundia persuasit; ubique tamen nefas est, dum tantae rei manus sacrilegas et inpias intulistis. quid perditorum conductam referam multitudinem et uinum in mercedem sceleris datum? quod ut inmundo ore sacrilegis haustibus biberetur, calida de fragmentis altarium facta est. si liuoris iudicio nos uobis sordidi uidebamur, quid uobis fecerat deus, qui illic inuocari consueuerat? quid uos offenderat Christus, cuius illic per certa momenta corpus et sanguis habitabat? quid uos offendistis etiam uos ipsi, ut illa altaria frangeretis, in quibus ante nos per longa temporum spatia sancte, ut arbitramini, obtulistis? dum inpie persequimini manus nostras illic, ubi corpus Christi habitabat, feristis et uestras. hoc modo Iudaeos estis imitati: illi iniecerunt Christo manus in cruce, a uobis percussus est in altari. si catholicos illic insectari uoluistis, uel uestris illic antiquis [*]( 3 Matth. 6, 24 ) [*]( 1 in quam G in om. RB 2 poni RBvb 3 qui... condita (sic) B Repone G 6 sedes corporis G 7 aut fregit aut rasit G 8 natione RB 9 frangi iussit-lignorum inopia om. RBv aliis] alii G, alio b 10 ut remouerentur (om. autem alii) RBvb 11 persnasitj iussit RBvb 13 conduct.] conuinctam B 14 in mundo G ore) opere Bv 15 altariorum G 17 illuc vb inuocare G 18 per d cetera RBv (eorr. Oockl.) 19 habitabant d qui (d s. I. m. 1) R a nos ante offend. om. d offenditis (s s. I. m. 1) R, offenditis Bv 21 sanctgc (sic) R 22 feristis] infecistis coni. Cochl. 24 manus christo edd. altare RB 25 insectare G )
144
oblationibus parceretis. ibi modo superbus inuentus es, ubi iamdudum humilis offerebas, ibi libenter peccas, ubi pro multorum peccatis orare consueuerap. hoc faciendo in numerum sacrilegorum sacerdotum libenter intrastis, sociati sceleribus profanorum, de quibus apud dominum Helias propheta querelam deponit; his enim locutus est uerbis, quibus et uos inter alios ab ipso accusari meruistis: domine, inquit, altaria tua confregerunt. dum dicit \'tua\', indicat, quia res est dei, ubi deo aliquid a quocumque oblatum est. sufficeret insaniae uestrae, quod membra laniastis ecclesiae, quod dei populos iamdudum in unitate positos uestris seductionibus diuisistis. inter haec omnia uel altaribus parceretis. cur uota et desideria hominum cum ipsis altaribus confregistis P illinc enim ad aures dei ascendere populi solebat oratio. cur concidistis precibus uiam? et ne ad deum supplicatio de more solito ascensum haberet, inpia manu quodammodo scalam subducere laborastis? et tamen cum omnium uestrum una sit coniuratio, in hoc titulo simili errore dissimiliter deliquistis. si suffecerat remouere, non licuit frangere; si oportuit frangere, rasisse peccatum est; si enim non licuit, sicut inter uos placuit, recte uidetur fregisse, qui fregit. iam reus est, qui maiorem partem radendo seruauit. quae est ista [*]( 7 m Reg. 19, 10 ) [*]( 2 pro... peccata G 4 societati B, (etpunct. del.) B soc. estis G 5 apud i deum ab helia pr. querela deponitur G 6 deponet (i e. 2. m. 2) B is enim G 7 accnsare (i s. I. m. 2) B 8 dei est G 10 quod inembra (sic) G laniasti (s 8. I. m. 1 ut uidetwr) B 12 haec om. B n 13 confregistis] euertietis b illic (n s. i. m. 2) B, illic Bv, illuc G, illac b enim om. BBvb 14 solebat populi G concidisti (s s. I. m. 1 ut uidetur) B 16 habeat G scalas Gb 18 delivquistis (sic) B CS sufferat (ce s. I. tII. 1) B, sufficerat B 19 oportuit] ab hoc uerbo indpit C . 20 licut (expunct. sed nil corr. i. mg. tIbi est rawra) G uos om. BBv (sed add. Cochl.) 21 uidetur fecisse CG qui fren gerit BBvb 22 maiorem (bis pos.) B seruaait (u 8. I. m. 2) B, seruabunt B )
145
noua et stulta sapientia nouitatem quaerere in uisceribus uetustatis et remota quasi quadam corporis cute in latenti corpore cutem quasi alteram quaerere! donum, quod ad se pertinet et in se totum est, quod unum est, inde cum aliquid fuerit ablatum, minui potest, non potest inmutari. rasisti equidem, quod tibi uisum est; sed adhuc ibi est, quod odisti. quid? quodsi sic coniurastis, ut quae a nobis in nomine dei in ipso ministerio tacta sunt, inmunda uiderentur? quis fidelium nescit in peragendis mysteriis ipsa ligna linteamine cooperiri? inter ipsa sacramenta uelamen potuit tangi, non lignum; aut si tactu possunt penetrari uelamina, ergo penetrantur et ligna; si penetrari possunt ligna, penetratur et terra; si a uobis lignum raditur, et terra, quae subter est, fodiatur, altam facite scrobem, dum pro uestro arbitrio quaeritis puritatem. sed obseruate, ne ueniatis ad inferos et illic inueniatis Core; Dathan et Abiron scismaticos, magistros scilicet uestros. ergo et fregisse uos et rasisse constat altaria. quid est, quod in hac re subinde uester quasi languere uisus est furor? uidemus enim uos postea mutasse consilium et altaria a uobis iam non frangi nec radi, sed tantummodo remoueri. si hoc sufficiebat, illa, quae prius a uobis facta sunt, et uos indicatis, quia fieri minime debuerunt. [*]( 16 cfr. Num. 16 ) [*]( 2 uetustatis] maiestatis b cute (e in ras.) R, cutem (m exp: m. i m 1) C lateiite edd. 3 alteram] ad lateram B donet R, dono (ura s. I. m. 1) C, donec Bv (donum-unum est om. b) ad 4? se (sic) B 4 unde RBvb, inde (i in ras.) C 5 mutari non potest RBb, om. v 7 quod hoc si RB si om. CG 10 coperiri (o s. I. m. 1) B t tangi potuit G 11 ausi (t s. I. m. 1) C tactum (tactu b) possit II. penetrari uelamenvfc penetrare (e fin. perduct.) C 15 querita (tis s. I. m. 1) B sed obserua te ne v (obsecro ne Oochl.) 16 inuenietis RB h choreb RB, cores v (corr. Cochl.) dathan Chore (core m. 2 C) et ab ... CG abyron BGv 18 subinde] subi*to B, subito Bvb 19 uidimus RB 20 iam om. CG sed radi (om. sed post radi) RBvb 21 aut remoueri RBvb illa (a corr. ex e) qui B a uobis om. RBvb 22 uos (bis pos.) RB ex his iudicatis (sic) v . et uos om. vb debuerunt a uobis RBvb ) [*]( xxvr.-) [*]( 10 )
146