S. Optati Milevitani libri VII

Optatus, Saint, Bishop of Mileve

Optatus. S Optati Milevitani libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 26). Ziwsa, Karl, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag.

Et illud, quod in Salomone propheta lectum fesse dixisti: filios adulterorum inconsummatos, et spuria uitulamina altas radices dare non posse, hoc et simpliciter dictum esse intellegi potest. unde si figuram facias, ueros adulteros excusasti. sed fac, ut figuraliter dictum sit: hoc de haereticis dictum est, apud quos sunt sacramentorum falsa conubia et iri quorum toris iniquitas inuenitur, ubi in exterminium fidei corrupta sunt semina. dum Ualentinus filium dei in phantasmatis, non in carne fuisse contendit, fidem suam suorumque corrupit. natiuitatis eorum semen exterminatum est, qui non crediderunt filium dei in carne natum de uirgine Maria et passum in carne.

Nam et illud, quod in Hieremia propheta te legisse commemoras, exhorruisse caelum, quod duo maligna fecerit populus dei, ut derelinquerent fontem aquae uiuae et foderent sibi lacus detritos, qui non possent aquam continere: legisti quidem, sed, ut se res habent, intellegere noluisti; studio criminandi ad conuicium catholicorum cuncta [*](1 Ps. 140, 5 5 Sap. 3, 16; 4, 3 18 Hier. 2, 13 ) [*](B quoniam] quam nunc v tempus discendi inuenisti G, tempus inu. disc. d, non est tejnpus uel nunc non tempus est iuuenile discendi coni. Casaub., tempus est inuenisti discendi b 4 in psalomone B lectum est (om. dixisti) G 5 filios] oleum peccatoris et adulterorum in consummatos (s fin. eaep.) esse G consummatos RB, consumatis v uitulamine (e perilwc. et in mg. cum. m. 2 a) G 6 alta B 7 ueros] flros G 8 sit om. G 9 sacramentum (sic) B falsa conniuia G . i 10 toris] choris vd (sed cfr. libr. Sap. III, 16) inter exterminuin * P (corr. 8. I. ct i. mg. in add. m. 2) G 12 in fkntasmate Gb 13 con- . rupit (r 8. I. m. 2) R, corrumpit G est exterminatum G 14 incarnatum de Maria uirgine G 15 ma I maria B 16 quod iniheremia (sic) B propheta om. G 17 commemorasti Gb 18 populus dei fecerit vb 19 foderunt G possunt G aque B 20 res se habet G habet b )

115
conponens multum ad arbitrium tuum declinare conatus es. si enim putas per prophetas sic dicta esse omnia, ut ad tempora nostra pertineant, excusasti Iudaeos, de quibus haec dicta esse constat, qui dimiserunt deum uiuum, deum uerum, deum, qui illis beneficia praestitit, et fecerunt sibi idola, hoc est lacus detritos, qui non possunt aquam continere. in deo perennis maiestas exundat, sicut in fonte aqua largiter fluentibus uenis exuberat: idola uero si non fiant, non sunt, et lacus si non fodiantur, sinus capaces habere non possunt; lacus sine arte et ferramentis cauari non potest nec idolum sine artifice fieri potest. in idolis uirtus naturalis nulla est, sed hominum errore adiungitur et adplicatur; aestimatur in idolo uirtus, quae illic nata non est: lacus est arte detritus, cuius fabrica uexatio est, ut aquam nec de se habeat et acceptam continere non possit; sic et idolum nec de se est [*](5 cfr. Hier. 2, 13 ) [*](1 declinare] destinare RBv es om. G 2 putas /x prophetam sic dictum esse ut omnia ad temp. (». mg. m. 2 /v per) G 3 excusa tu RBvb (sed cfr. p. 114, 8) 4 deum unum (». mg. m. 2 uiumn) Gv aerum deum om. G 5 in illis B prestiterat G 6 possent G in deo] ideo RBvb 7 maiestas exundat] male destans exultant RBv (defluens pro destans coni. Cochl. et pergit exultat), perennes mare detestantes exultant coni. Barth. fonte qui largiter fluentibus Gd n 8 exuberant RBv (recepi, quae proposuit Casaub.) fiat (n s. I. m. 2) R i non sum B 9 lacus nisi RBv fodeatur (sic, i\' s. I. m. 2) Rv, fodeatur B potest vb 10 possunt G idolQ? (corr. m. 2) R 12 sed meror hominum (hom. meror v, h. errore Cochl.) adiunguntur et applicantur RBv aestimantur idola uirtus v, aestimatur in illo uirtus aquae quae .. coni. Casaub. in om. RB in idola G 13 uirtus] iustus aiue uistus B, sequuntur in v haec initio dictionis tuae tractaueras (cfr. p. 119, 3 et transpositionis initium p. 112, 14) afte] iste d (quod iam suaserat Casaub.) 14 fabrica uexationes ut RB, f. uexatione v (corr.Cochl. uitiata est), f. uexatio est Gb, cuius si fabrica uitiata est aquam nec habeat coni. Casaub. ut aquam-nihil est om. b de habeat (om. se) R, (coniunct.) B, de se om. v 15 accepta RB posse RB deest (om. se) B ) [*](8* )
116
aliquid et, dum colitur, nihil est. hoc est, quod dixit deus, duo mala fecisse populum suum, quia dereliquerunt fontem aquae uiuae et effossos ac detritos sibi fecerunt lacus. etenim Iudaeorum populus deseruerat ueram aquam, non nouerat maiestatem dei et idolorum inquinatam sectatus fuerat religionem. hoc est, quod dolet deus, hoc est, quod dicit caelum exhorruisse. nam et per Esaiam prophetam idem dei dolor est, dum in hoc duo testatur elementa, dum dicit: audi, caelum, et percipe auribus, terra: filios generaui et exaltaui, ipsi autem me dereliquerunt. quare non de hac lectione aliquid, frater Parmeniane, dixisti? an quia hic non est aqua nominata? intellegeris enim studio criminandi sic pulsasse legem, ut, ubicumque aquam scriptam legeris, praestigiis quibusdam ad inuidiam conligeres, et euerriculo quodam malitiae argumentorum intexto ad te omnia, quae sunt bona, traxisti. nam qualis est tuus intellectus in hoc capitulo Hieremiae, cum clamet deus se desertum esse et sic effossos lacus — pro se irascitur, non pro re sua; aqua. enim baptismatis res dei est, non deus — et si putatis desertos esse, quando apud uos fuerunt, qui apud nos baptizati sunt, ut merito uestri desertores ad nos uenire [*]( \'2 & 17 cfr. Hier. 2, 13 9 Es. 1, 2 ) [*]( 2 quod se (loco quia) derelinquerent G quia se reliquerat b 3 defossos G. (sed cfr. I. 18) 4 ueram quam nouefat G, ueram quam non nouerat b 5 dei om. Gb et om. v secutus Gb, sec/catus B fuerat] est RB 7 caelum om. RBv deus exhorruisse v ysayam B prophetam om. Bvb idem] id 8 (ligat. m. 2) G 8 dolores dum RB dicit] ait edd. 10 derelinquerunt G, (n med. del.) B 11 aliquid om. G 12 aqua nominata non est G intelligeres (sic) G 13 sic palpasse Gb ubique B scriptum RBv 14 collegisse libri, v (natum fortasse ex collegisies), colligeras b et curriculo RBv 15 quodam maliciae quodam arg. B 17 iheremie B clamaret b deus sedeasertum (ligauit m. 2) B 19 si uos G et si putatisuiderentur om. b 20 apud nos fuer. BG qui] qui" M, quia B 21 ut om. d )
117
uiderentur? probatum est ergo te non contra nos, sed contra uos dixisse, quod a te dictum est de oleo et sacrificio peccatoris. [*]( 1 uiderentur] sequuntur in libris et in vb quae Dupinius l. III suprema uindicauit quare uides—aditus clausit I (cfr. p. 101, 9) et exeipvwnt quae supra sunt probatum est sq. 2 quod ante dictum Bv sacrificio altaris B a peccatoris] EXPLICIT LIBER QVARTVS (rubr.) R fol. 42 b, Explicit liber quartus B fol. 42 b 1; Amen . Eiplicit . liber . Quartus G fol. 42» )
118

Traditores legis qui fuerint et auctores scismatis, in primo libro manifestissimis documentis ostendimus, et apud nos esse unam ueram ecclesiam catholicam secundo monstrauimus; tertio uero probauimus, quae aspere facta esse dicuntur, ad nos minime pertinere et uos magis peccatores esse indicio diuino docuimus. iam de baptismate hoc loco dicendum est; in qua re, quae nunc agitur, quaestio tota consistit, quod baptisma uestra uiolauit audacia, dum id uoluistis iterare, quod semel mandauit Christus esse faciendum. quod nec tu negas, frater Parmeniane, quia in principio tractatus tui multa contra uos pro nobis, quae sunt nostra, dixisti. [*]( INCIPIVNT CAPITVLA LIBRI QVINTI (rubr.) R fol. 42 b, Incipiunt capitula libri quinti B fol. 42 b 1, Incipit praefatio in Quintum Librum G fol. 42 *■; addunt RBGvd libri V argumentum, quod exstat in P fol. 243 : In hoc quinto (Quintus [rubr.] hoc quinto P) libro (libello G) ostenditur quia (qui v, quid i. mg. Cochl.) in baptismate homines operantur et quia deus lauat et Christus eius dat quod in baptismate accipitur (aCcepitur P) et quia rebaptizati regnum dei possidere (om. RBv) npn possunt (possidebunt RBv) et quia perdiderunt uestem nuptialem (et quia perdid. u. nupt om. PRBfJ) INCIPIT LIBER QVINTVS R, Incipit liber quintus B, Explicit I Incipit liber Quintus Sancti Optati G 2 traditores] Nam et (utrumque om. b) qui fuerunt (fuerint b) traditores et auctores (om. legis qui f.) RBvb, quae verba — hoc loco dicendum est ad argumcntum referuntur in b ita ut indpiat lib. V: Inquire (pro in qua re) quae nunc agitur v, sed Oasaflb. eo inprimis uexatus quod huius libri initio primi secundi tertii libri fit mentio, quinii adnuntiatur argumentum, quartus prorsus neglegitur, lilw. V ordientem facit uerbis lilw. IIII claudentibus: Probatum est ergo-peccstoris et addit libro quarto. Iam et qui fuerint traditores sq. 4 et ueram Gb 6 aspera RBv 7 iudicio Bv 8 est om. B in qua re] inquire b 10 iterari G esse faciendum OM. RBvb 11 quia] qui G in om. G 12 pro nobis RB )

119
commemorasti enim in conparatione baptismatis semel factum esse dilunium et unam circumcisionem fuisse ad populum Iudaeorum. et cum haec initio dictionis tuae tractaueris, in processu tractatus tui tamen horum inmemor factus es inducendo duas aquas et argumentis de aqua uera et falsa dicturus principium sermonis tui insipienter praestruens ordinasti; infirmando confirmas sancti baptismatis unionem, de circumcisione Iudaica quasi fundamentum iactare uoluisti, quod baptisma christianorum in Hebraeorum circumcisione fuerat adumbratum; defendisti catholicam, dum inpugnas. etenim in progressu tractatus tui alterum te inanire professus es, ut alterum replere uidereris. extra haereticorum baptisma dum dicis alterum et alterum, licet diuersa ostendere conatus sis, non possis negare, quia duo sunt; ex quibus dum conaris auferre alterum, laborasti, ut de secundo quasi primum facere uidereris. circumcisio autem ante aduentum baptismatis in figura praemissa est et a te tractatum est apud christianos duas esse aquas; ergo et apud Iudaeos duas circumcisiones ostende, alteram meliorem, peiorem alteram. hoc si quaeras, non poteris inuenire. Abrahae prosapia, qua Iudaei censentur, hoc sigillo se insigniri gloriantur. ergo talis debet ueritas sequi, qualis eius imago praemissa est. nam et deus, qui uoluit ostendere rem singularem post esse debere insequente [*]( 1 cum memorasti G 2 apud populum Gb 3 post haec Xeguntur in v. p. 52 quae libr. IIII, 7 omissa sunt igitur filii dei-aetltimantur idola . uirtus (cfr. p. 112,14) haec in principio initio G distinctionis B male (e corr. ex o R) tractaueris MB, late tr. b, male tractaueras v 4 tamen om. Gb 5 et argumentis] lethargo mentis Cochl., argum. om. d (sed cfr. indic.) 6 tui om. G praeatringens RB, praesciens v, perstruens b 7 confirmans G 8 circumcisionem (m fin. del. m. 2) G iacta reuoluisti B 9 quod] quia G 11 sed enim RB in processu G te om. B 12 baptismata Gvb 14 quia duo] qui ad uos B 15 auferrfl (sic) B 16 autem et aduentum om. RBv, autem om. b 20 prosapia] pro вapięųţię. (del. et a s. I. ser. m. 2) R, pro sapientia Bv (prosapiam i Oochl.) qua] qua (i s. I. m. 2) G 21 tales (i corr. m. 2) 2t. tales B 28 rem (in ras.) G, om. Rv postea debere esse G, postea esse debere b sequente BB, in sequente Gv insequente ueritate om. b )
120
ueritate, non de auricula, non de digito uoluit aliquid tolli, sed ea pars corporis electa est, unde peritomen semel ablatum salutare in illis faceret signum, quod non potest iterum fieri. semel enim factum seruat salutem; si iterum fiat, potest adferre perniciem. sic et baptisma christianorum trinitate confectum confert gratiam; si repetatur, facit uitae iacturam. quid tibi igitur placuit, frater Parmeniane, rem singularem proponere et contra hanc licet diuersa duo baptismata conparare, unum uerum, alterum falsum? sic enim postea disputasti duas aquas esse, [cum] uobis unam uindicans ueram, alteram nobis mendacem adscribere uoluisti. post hoc etiam cataclysmi fecisti mentionem; erat quidem imago baptismatis, ut inquinatus totus orbis demersis peccatoribus lauacro interueniente in faciem pristinam mundaretur. sed qui postea dicturus eras extra haereticorum morbidos fontes esse etiam aliam aquam, id est mendacem contra ueram: ut quid cataclysmum, quod semel fuit, commemorare uoluisti? si ita est, ostende prius duas arcas etsi non similes et duas columbas dispares diuersos ramos ore suo portantes, si aquam ueram et falsam probaturus es. aqua igitur sola et uera illa est, quae non de loco, non de persona sed de trinitate condita est. et quia dixisti et aquam esse mendacem, [*]( 19 cfr. Gen. 8, 8 sq. ) [*]( nn 2 de (un 8. I. m. 2) B, deperitomen (om. syll. un) B perito men/semel (dist. m. 2) G, deperito mensemel v (adscr. i. mg. Cochl. deperire ut semel, quae recepit Bald.) 3 faciat RBvb signum et sic ut non possit iterum fieri (J 4 seruit ad salutem Casaub. t _c possit G 5 agferre (f s. I. m. 2) B, auferre (sic) B si (c s. I. m. 2) G, I sed B 7 igitur tibi vb 8 econtra (t 8. I. m. 2) R, et (s. I. m. 1) contra B e diuerso coni. Cochl. 9 si enim BB 10 cum om. libri 11 alteram om. BBvb 12 quidam (e s. t. m. 2) R 13 dimersis BB, demersis (emersi corr. in litura) G 14 in (eras.) B facie pristina RBv sed quid G 16 aquam] quam BB 17 cathaclysimum (sic) G fuit] fit BB, sit v ita es B 18 etsi] et RBv, om. b )
121
etiam . hoc disce, ubi eam poteris inuenire: apud Praxeam Patripassianum, qui ex toto filium negat et patrem passum esse contendit. et cum sit filius dei ueritas, sicut ipse testatur dicens: ego sum ianua et uia et ueritas — ergo si filius dei est ueritas, ubi ipse non est, mendacium est. cum apud Patripassianum non est filius, non est nec ueritas, et ubi ueritas non est, ibi est aqua mendax. quare uel sero iam desine confingere crimina et quod in Patripassianos dictum est, in catholicos noli transferre. nunc quoniam manifeste monstratum est a nobis et pro uobis dici potuisse, quod de diluuio et circumcisione locutus es, consequens est ostendere, quomodo laudem baptismatis ita dixeris, ut in ea multa pro nobis et pro uobis, aliquid tamen contra uos. pro utrisque illud est, quod et nobis et nobis commune est, ideo et uobis, quia ex nobis existis. denique et apud uos et apud nos una est ecclesiastica conuersatio, communes lectiones, eadem fides, ipsa fidei sacramenta, eadem mysteria. bene igitur laudasti baptisma; quis enim fidelium nesciat singulare baptisma uirtutum esse uitam, criminum mortem, natiuitatem inmortalem, caelestis regni conparationem, innocentiae portum, peccatorum, ut et tu dixisti, naufragium. has res unicuique credenti non eiusdem rei operarius, sed credentis fides et trinitas praestat. [*]( 4 Ioh. 14, 6 ) [*]( 1 etiam hanc MB, et hanc v inuenire aut flauionem praxeam patr... BBv (apud Flauium Cochl.), inuenire apud hebionem G (cfr. I p. 108,14) 2 patri Paasianum BG que ex B nega (t 8. 1. m. 1) B passum om. B 4 ianua nia ueritas et uita G si (8. l. m. 2) RB, y om. Gv 6 Patri passianos Gb est et uerit. G, est u. d 7 ęqua (a 8. I. m. 2) R uel iam sero G sero quam B, sero qua v (corr. Cochl. iam) 8 confringere (rprius del. m. 2) G Patri passiano B, (coniunct.) R 9 nunc questio manifeste B manifestissime G 10 et a nobis G pro nobis dici Gb dixi B 11 est] et BB 12 ita et multa om. G 13 tamen et Gb 14 et nobis om. BBv 15 apud nos et apud uos G uos et apud om. v 17 ipsa] eadem ipsa coni. Cochl. 18 singnrare (rprius exp. sed nihil corr.) G 19 esse om. b 20 peccatorgip (um š, mg. m. 2) G 21 ut tu ipse dixisti G credent? (i i. mg. m. 2) G, om. BBvb )
122

Deinde quaeris, quid in laude baptismatis contra uos dixeris. audi, sed prius est fatearis, quod omnes negare minime poteritis. dicitis enim trinitatem pro nihilo haberi, ubi non interfuerit uestra praesentia. si nobis derogatis, uel deum reueremini, qui in trinitate prior est, qui cum filio suo et spiritu sancto omnia operatur et conplet, etiam et illic, ubi non fuerit humana persona. tu uero, frater Parmeniane, in laude aquae de Geneseorum lectione dixisti aquas primum uiuas animas edidisse. numquid sua sponte eas generare potuerunt? numquid non et illic fuerat tota trinitas? utique et illic fuerat deus pater, qui iubere dignatus est, qui dixit: educant aquae natantia, uolatilia, et cetera. quodsi sine operante fieret, quod factum est, diceret deus: educite, aquae. ibi erat ergo filius dei, qui operabatur, ibi erat spiritus sanctus, sicuti lectum est: et spiritus dei superferebatur super aquas. nihil illic uideo quartum, nihil minus a tribus, et tamen natum est, quod trinitas operata est, et non ibi fuistis; aut si sine uobis nihil debet licere trinitati, reuocate pisces in originem; iam uolantes aues fluctibus mergite, si uobis absentibus nihil debet trinitas operari.

Cum ergo dixeris et unum fuisse diluuium et circumcisionem repeti non posse, et nos docuimus caeleste munus unicuique credenti a trinitate conferri, non ab homine: ecquid uobis uisum est non post nos, sed post trinitatem [*](12 Gen. 1, 20 15 Gen. 1, 2 ) [*]( 2 quod] quia G 3 habere v non faerit G 4 uel dominum G we 6 etiam illic G 7 tu] cum b 8 degeneorum (se 8. I. m. 1) B 9 edidisse (in ras.) B sua sponte-potuerunt numquid om. v 10 illic non (om. et) G 11 et om. G 12 uolantia et C G 18 deus. Educat ea, quae ibi erat. Ergo v 14 ergo erat et G dei om. G operebatur fa a. I. m. 2) B, operebatur B erat et sp. G 16 spiritus domini ferebatur G 16 uideo illic (add. transpos. aigfto) B 17 natum om. G 18 aut sine BG 19 in origine G mergitis b 20 debet licere trinitati (om. operari) G 21 cum enim dix. G 23 credenti uel ad trinitatem a trinitate G non ad hominem G etquid RBvb, quid G, ecquid scripsi 24 post gos (n i. mg. m. 2) G )

123
baptisma geminare? cuius de sacramento non leue certamen innatum est et dubitatur, an post trinitatem in eadem trinitate hoc iterum liceat facere. uos dicitis: licet, nos dicimus: non licet. inter licet uestrum et non licet nostrum nutant et remigant animae populorum. nemo uobis credat, nemo nobis: omnes contentiosi homines sumus. quaerendi sunt iudices: si christiani, de utraque parte dari non possunt, quia studiis ueritas inpeditur. de foris quaerendus est iudex: si paganus, non potest christiana nosse secreta, si Iudaeus, inimicus est christiani baptismatis; ergo in terris de hac re nullum poterit reperiri iudicium: de caelo quaerendus est iudex. sed ut quid pulsamus ad caelum, cum habeamus hic in euangelio testamentum? quia hoc loco recte possunt terrena caelestibus conparari. tale est, quod quiuis hominum habens numerosos filios, quamdiu pater praesens est, pater et ipse imperat singulis; non est adhuc necessarium testamentum: sic et Christus, quamdiu praesens in terris fuit, quamuis nec modo desit, pro tempore quicquid necessarium erat, apostolis imperauit. sed quomodo terrenus pater, dum se in confinio. senserit mortis, timens, ne post mortem suam rupta pace litigent fratres, adhibitis testibus uoluntatem suam de pectore morituro transfert in tabulas diu duraturas, et si fuerit inter fratres nata contentio, non itur ad tumulum, sed quaeritur testamentum, et qui in tumulo quiescit, tacitus de tabulis [*]( . w 1 baptisma om. B 2 an hoc (sed hoc om. ante iterum) G epdem (a s. I. m. 1) R 3 nos docuimus G 5 nobis credat nemo nobia G nos credat B 9 nosse christiana vb indens ? (sic) B 11 reperire (i 8. I. m. 2) R, reperire B 12 habemus v in om. G testamentum inquam (in quam BG) libri v 13 possunt] sunt B 14 quod (s. I. h m. 1) B numerose v 15 filios os (h s. I. m. 2) R, f. hos B f. his vb est ipse (om. pater et) JRBvb 16 simgulis (sic) G si et B 17 quamquam nec G 18 erat] fuit G 19 terjterrenus (perdux. ar m. 2, i. mg. rasura) G dum] cum Gb 22 duratas (ur s. I. m. 2 in ras.) B, duratas v (corr. Oochl.) . 28 contentio nata vb nato B 24 tacitis de tabulis b )
124
loquitur: uiuus, cuius est testamentum, in caelo est, ergo uoluntas eius, uelut in testamento, sic in euangelio requiratur. etenim de praescientia, quae modo facitis, iam futura conspexerat Christus. denique cum lauaret pedes discipulis suis, sic ait Petro filius dei: quod ego facio, tu nescis; scies autem postea. dicendo \'scies postea\' haec tempora designabat; ergo inter ceteros testamenti titulos hunc titulum de aqua constituit. cum lauaret pedes discipulis suis, tacentibus ceteris si taceret et Petrus, solam fecerat formam humilitatis, nihil pronuntiauerat de sacramento baptismatis. sed cum Petrus recusat nec pedes sibi lauari permittit, negat illi Christus regnum, nisi accepisset obsequium. sed cum caelestis regni mentio fieret, quo pars corporis petebatur ad obsequium, totum corpus obtulit ad lauacrum. nunc adestote, omnes turbae et singuli christiani populi; quid liceat, discite. dum prouocat Petrus, Christus docet. qui dubitat, discat; Christi enim uox est: qui semel lotus est, non habet necessitatem iterum lauandi, quia est mundus totus. et de eo lauacro pronuntiauit, quod de trinitate celebrandum esse mandauerat, non de Iudaeorum aut haereticorum, qui dum . lauant, sordidant, sed de aqua sancta, quae de trium nominum fontibus inundat. sic enim ipse dominus praecepit dicendo: ite, baptizate omnes gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti. de hoc lauacro dixit: qui semel lotus [*]( 5 Ioh. 18, 7 12 cfr. Ioh. 13, 9 17 & 24 Ioh. 13, 10 23 Matth. 28, 19\' ) [*]( 1 loquitur uiuus. Is cuiusp uiuus] unusv est ante ergo om. B ergoeuangelio bisposita,primum lin. subset. deleta inB 2inquiraturcb 3 etenim praesentia vb 4 Christus om. G suis] sicut (perduae. m. 2?) G- -o quod modo facio (om. ego) G nescis] Cochl. add. i. mg. modo, ut est in Utilg. 6 autem om. G 11 sibi pedes (add. transpos. sign.) B permisit UBv 13 a quo Gb, fortasse legendum cui 17 locutus (cu .eras.) B 18 iterum necessitatemGcfe (sed cfr.p. 125,1) quia—totus om.Gb 21 sed aqua B que trium (om. de) G, quae deterium nominum v. (corr. Cochl.) 22 inundat] mundat v - dominus om. G, dominus Christus vb )
125
est, non habet necessitatem iterum lauandi. qui semel dixit, prohibuit iterum fieri et de re locutus est, non de persona. nam si esset distantia, diceret: \'qui semel bene lotus fuerit\'; sed dum non addidit uerbum \'bene\', indicat, quia quicquid in trinitate factum fuerit, bene est. inde est, quod simpliciter a uobis uenientes excipimus. cum dicit: non habet necessitatem iterum lauandi, haec sententia generalis est, non specialis; nam si Petro haec dicerentur, diceret Christus: \'quia semel lotus es, non habes necessitatem iterum lauandi\': ideo quotiens a uobis baptizatus aliquis ad nos transitum uoluerit facere, uenientem hoc magisterio et exemplo tota simplicitate suscipimus. absit enim, ut umquam exorcizemus sanum fidelem, absit, ut iam lotum reuocemus ad fontem, absit, ut in spiritu sancto peccemus, cui facinori et praesenti et futuro saeculo indulgentia denegatur, absit, ut iteremus, quod semel est, aut duplicemus, quod unum est. sic enim scriptum est apostolo dicente: unus deus, unus Christus, una fides, una tinctio. denique uos, qui baptisma quasi libenter duplicare contenditis, si datis alterum baptisma, date alteram fidem; si datis alteram fidem, date et alterum Christum; si datis alterum Christum, date alterum deum. unum deum esse negare non potestis, ne in Marcionis [*]( 6 Ioh. 13, 10 14 cfr. Matth. 12, 31. 32; Marc. 3, 28. 29; Luc. 12, 10. 17 Eph. 4, 5 ) [*]( 1 iterum necessitatem vb (sed cfr.p. 124,18) 2 fieri om. G et] sedB 3 bene om.G locptus (cudel.m. 2) R 4indicatbenev quia quod de trinitate G 5 est quo B 6 dum dicit G 7 haec sententia-iterum lauandi (l. 10) om. v 8 etsi pro Petro G 9 Christus om. G bene lotus b est (sic) B, est B habet (s s. l. m. 2) R, habet B 10 aliquis (s m. 2) B 11 uoluerit transitum G ueniente G magisteriQ (stc) exemplo B (et om. RBv), magistri exemplo Cochl. b 12 percipimus G ut umquam-fidelem absit om. RBvb 13 ut iam] quam iam BB, qui iam G 14 ut] quam B, qui G in spiritum sanctum edd. facinori praesenti (om. et) RBv 15 in praesenti d 16 ut] quam RB aut publicemus RBv unum (om. est) RBv 20 et om. G 21 si datis alt. Christum om. G date et alterum dominum G 22 nec (sic) R, nec B inmarcionis B, martionis Gv )
126
foueas incidatis. ergo deus unus est, de uno deo unus est Christus. qui rebaptizatur, iam christianus fuerat; quomodo dici potest iterum christianus? una fides hoc loco ab haereticorum erroribus et ab eorum uaria fide fides unica separatur. etiam nobis praescribitur, qui post semel iterum facitis, totum ponendo in dotibus, nihil in sacramentis, cum hoc nomen fidei pertineat ad credentem, non ad operantem. quocumque enim interrogante qui credidit deo, credidit, et post illius unum \'credo.\' tu exigis alterum \'credo.\'. deinde sequitur unum baptisma, ut quia quod unum est, sanctum est, per quod unum est, non solum ab haereticorum profanis et sacrilegis baptismatibus separetur, sed ne duplicetur, quod unum est, aut iteretu , quod semel est.

In hoc sacramento baptismatis celebrando tres esse species constat, quas et uos nec augere nec minuere nec praetermittere poteritis: prima species est in trinitate, secunda in credente, tertia in operante. sed non pari libramine ponderandae sunt singulae. duas enim uideo necessarias et unam quasi necessariam; principalem locum trinitas possidet, sine qua res ipsa non potest geri; hanc sequitur fides credentis; iam persona operantis uicina est, quae simili auctoritate esse non potest. duae priores permanent semper inmutabiles et inmotae; trinitas enim semper ipsa est, fides in singulis una est, uim suam semper retinent ambae. persona uero operantis intellegitur duabus prioribus speciebus par esse non posse, eo quod sola esse uideatur mutabilis. inter nos et uos uultis eiusdem personae esse distantiam et sanctiores uos aestimantes superbiam uestram non dubitatis anteponere trinitati, cum [*]( 1 deo unus est de uno deo unus est christns (sic repet.) RB 2 iam chr. fuerat om. G 3 potest iterum dici G hoc loco om. G 4 fides una G 7 quodcumque B 8 credit et post v 10 ut] et G 11 ad hereticorum B sacrilegiis libri 12 separatur RBv dupliciter B a 13 itertur (aI. m. 1) B 15 et om. G 17 testia B 19 et princimm palem v 21 operantis (in ras. m. 2) B 22 inmutabiles et inmotae (m 8. I. m. 2) B 26 ideo quod RBvb uideatur esse G 28 iodubitatis (sic) B )

127
persona operantis mutari possit, trinitas mutari non possit. et cum ab accipientibus baptisma desiderari debeat, uos deside randos esse proponitis; cum operantes inter alios sitis, ostendite, qualem in eodem mysterio locum habeatis et an ex eodem corpore esse possitis. baptismatis unicum nomen est, cui subest proprium corpus, cui corpori certa sunt membra, quibus nec addi nec auferri aliquid potest; inter quae membra si eligendus operarius inuenitur, totum corpus ad operantem pertinet. haec omnia huius corporis membra et semper et semel secum sunt et mutari non possunt, operarii uero cotidie mutantur et locis et temporibus et personis. neque enim unus homo est, qui semper aut ubique baptizat. in hoc opere iamdudum alii fuerunt, modo alii, postea alii futuri sunt: operarii mutari possunt, sacramenta mutari non possunt. cum ergo uideatis omnes, qui baptizant, operarios esse, non dominos, et sacramenta per se esse sancta, non per homines, quid est, quod uobis tantum uindicatis? quid est, quod deum a muneribus suis excludere contenditis? concedite deo praestare, quae sua sunt. non enim potest id munus ab homine dari, quod diuinum est. si sic putatis, prophetarum uoces et dei promissa inanire contenditis, quibus probatur, quia deus lauat, non homo. adest contra uos Dauid propheta, qui ait in psalmo L: lauabis me et super niuem [*]( 23 Ps. 50, 9 ) [*]( 1 trinitas mutarier (sic) R 2 ab om. RBv 4 eodem mIsterio| sterio (sic) G 6 cuius corporis G sunt membra om. G (». mg. adscr. ae m. 2) 7 quibus] cui G auferre B qui (ae a. l. m. 2) et membra B 8 si] quia et v, si et b 9 pertineat RB corporis membra huius (addito transpos. sign.) B 10 et secum G 12 baptizat in hoc opere. Jamd. vb 14 operarii mutari non (sic) possunt R 16 esse per se (addito trampos. sign.) B 17 uind. qu. est (s. I. minutissime scr. m. 2) G. quod apud uos solos munus principale esse dicitis quid est quod dum (sic) a muneribus sq. Gb deum] dominum RB 19 enim om. B id om. vb 20 putatis et Gb profetari R, prophetari B 21 inanire] manere R, (s. I. m. 1) B 23 psalmo XLVlUi RB, psalmo quinquagesimo G ; . ; )
128
dealbabor. item in eodem psalmo: deus, laua me ab iniustitia mea et a delicto meo munda me. laua me, dixit, non dixit: elige, per quem lauer, et Esaias propheta sic dixit: quoniam abluet dominus sordes filiorum et filiarum Sion — Sion ecclesiam esse in tertio libro probauimus: ergo deus lauat filios et filias ecclesiae — non dixit: lauabunt hi, qui se sanctos putant. dignamini, ut uel prophetae uos uincant, uel. sic agnoscite, quia non lauat homo, sed deus. quamdiu dicitis: \'qui non habet quod det, quomodo dat?\' uidete dominum esse datorem, uidete deum unumquemque mundare; sordes enim et maculas mentis lauare non potest nisi deus, qui eiusdem fabricator est mentis. aut si putatis, quia lauacrum uestrum est, dicite, qualis est ipsa mens, quae per corpus lauatur, aut quam habet formam aut quo loco in homine habitet: hoc homini scire negatum est. ergo quomodo putas, quia lauas, qui nescis, quale sit, quod lauas? dei est mundare, non hominis; ipse enim per prophetam Esaiam promisit se loturum, dum ait: et si fuerint peccata uestra uelut coccum, ut niuem inalbabo. inalbabo dixit, non \'faciam inalbari\'. si hoc deus promisit, quare uos uultis 10 reddere, quod uobis nec promittere licet nec reddere nec habere? ecce in Esaia se promisit deus inalbare peccatis [*]( 1 Ps. 50, 4 4 Es. 4, 4 18 Es. 1, 18 ) [*]( 1 me om. B 2 a om. B 3 elegi v ysayas B (sicut I. 17) dicit G 4 quoniam lauauit deus sordes G sordem RB õ Sion ecclesiamfilias ecclesiae om. RBvb 6 lauabunt me qui RBvb, lauabunt hii G 7 ut om. RBv 8 agnoscitur RB 9 quod debet quando dat RB (sed cfr. p. 132,17) uidete dominum esse datorem om. RBv, uid. deum esse datorem b 10 uidete dominum unumquemque G mandare (a prius perdux. et u corr. i. mg. m. 2) G 11 deus om. BBvb 13 est uestrum G 15 inhabitet G 16 nescit (s 8. l. m. 2) R dei] domini RB 17 enim a om. vb esaiam prophetam G 18 lycuturum (a s. I. m. 2) R, locuturum B 19 dealbabor (r del.) in albajbo dixit G inalbabo ante dixit om. RB non om. RBv, non dixit Gb 20 faciam nec ab inalb. RBv (Cochl. coniec.: faciam met ea inalbari (sic), quod legendum uidetur me a te inalbari) in albari G 21 quod uobis—nec reddere om. RB 22 ecce iam per se promisit G in. esaiam (ysayam B) RB )
129
adfectos, non per hominem. reuertimini ad euangelium, uidete, quid in salutem generis humani sit pollicitus Christus. cui cum mulier Samaritana aquam negaret, tunc a filio dei dictum est, quod praescribat praesumptionibus uestris: aquam, inquit, quam ego do, qui biberit, non sitiet in aeternum. aquam quam ego do, inquit, non dixit: \'quam dederint, qui se sanctos putant\', sicut uobis uidemini, sed se dixit daturum. ipse est ergo, qui dat, ipsius est, quod datur. quid est, quod uobis tota inportunitate uindicare contenditis?

Cum hanc rem cumulet Iohannes Baptista, qui praecursor uenerat saluatoris, cum multos tingeret in paenitentia et remissa peccatorum, nuntiauit filium dei esse uenturum; cuius uerba haec sunt: ecce uenit, qui uos baptizet. et tamen non legimus post Iohannem Christum aliquem rebaptizasse; quod ergo dixit: qui uos baptizet, ueniens Christus illo tempore post Iohannem neminem tinxit. promissum erat temporibus nostris, ut ipse daret, quod hodie datur, secundum quod ait: aquam quam ego do, qui biberit, non sitiet in aeternum. nam et discipuli Iohannis cum dicerent magistro suo: ecce quem baptizasti, baptizat: baptizabat quidem, sed per manus apostolorum, quibus leges baptismatis dederat. denique lectum est alio loco: nam ipse neminem baptizauit, sed discipuli eius. in hac re omnes discipuli eius sumus, ut nos operemur, ut ille det, qui se daturum esse promisit. et [*](4 & 18 Ioh. 4, 13 13 & 15 loh. 1, 33 20 cfr. Ioh. 3, 26 22 Ioh. 4, 2 ) [*](a , 1 adfectos] eftetos G et uidete G 2 in salute BBvb 3 denegaret G tunc ei a G 5 in aeternum] unquam G (sed efr. l. 19) 7 sicuti nunc uobis G, sicut uos v, sicut uos nobis b 9 uindicare U eontendicare contenditis (sic) B 11 tingeret (u 8. l. m. I) B 12 et in remissa G 13 et tam B 14 baptizasse Gb 15 et neniens Gb 16 neminem om. BBvd promissus G 17 hodie daturus v 20 quem baptizas (sic) baptizabat (om. baptizat) RB, quem baptizasti, baptizat. Baptizat G, quem baptizabaB, baptizat, baptizabat v baptizat om. d 24 ut] et G ) [*]( XXVI. ) [*]( 9 )

130
tamen cum Iohannes infinita milia hominum baptizaret, iam Christo praesente operabatur seruus et uacabat dominus, antequam baptizandi daret formam. per actum non modicum tempus milia hominum in paenitentia et remissione tincta sunt peccatorum. sed nemo tinctus fuerat in trinitate, nemo adhuc nouerat Christum, nemo audierat esse spiritum sanctum. at ubi uenit tempus plenitudinis, certo tempore dedit leges baptismatis filius dei et dedit uiam, qua iretur ad regna caelorum, etiam tunc praecepit dicens: ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti. ex ea die oportuit fieri, quod mandatum est: ante tempus noluit emendare, quod operatum est, ne licentiam rebaptizandi daret, quamuis alterum fuerit baptisma Iohannis et alterum sit Christi. baptisma Iohannis ante legem pro pleno uoluit esse, quod non erat plenum; et tamen supra memorata milia hominum, quia in deum crediderant, quamuis ignorarent filium dei et spiritum sanctum, regnum caelorum eis denegare non potuit. inde est uox filii dei dicentis: a diebus Iohannis usque in hodiernum regnum dei uim patitur; et qui uim faciunt, diripiunt illud. ideo dixit: uim faciunt, quia adhuc baptizabat Iohannes. denique quia alterum tempus erat ante praecepta, alterum post [*]( 9 Matth. 28. 19 19 Matth. 11, 12 ) [*]( 1 cum (s. I. m. 1) R hominum milia G baptizaret] tingeret G 2 operaret (seruus-daret om.) formam BBv (Cochl. coni. operiret) 3 per acceptum non mod. RBv, peractum est non mod. Gb (est om. d) per actum non mod. scripsi 4 in -penitentiae (penitentie B) remissione (om. et) BBv 5 erat B nemo (alter. 8. l. m. 2) R, om. Bv, svppl. Cochl. 6 adhuc nemo n. G spirit.] xP™ (sic, s 8. l. m- 2) JB, 1ym B 8 quam iretur BB regna celestia dum praecipit G 9 omnes om. libri (sed cfr. p. 124, 23) 10 eas vb 13 licentia rebaptizaret quamuis v ndida rebaptizaret quamuis (ndida a. Z. m. 2) R alterum fuit G 14 sit om. G baptisma. iohannes RBv (Christi baptisma. Ioannes Cochl.) leges BBvb (sed cfr. p. 131,13) 15 plenum uoluit b uoluit] noluit Cochl. 16 quia] qui v in deo RBvb 19 dei uim patitur lineol. subscr. notat. in G 20 diripiunt illud] possident eum G ideo d. u. faciunt om. BBv 21 uim patitur b 22 alterum post praecepta om. BBv )
131
praecepta, qui post praecepta in nomine saluatoris baptizati sunt, in regnum legibus intrauerunt; qui ante praecepta, sine lege uim fecerunt, sed exclusi non sunt. ergo ante praecepta baptisma Iohannis cum esset inperfectum, pro perfecto iudicatum est ab eo, cui nemo iudicat, et quia quasi quidam limes fixus esset iussionis inter tempora antecedentia et sequentia. cum apud Ephesum baptizarentur aliqui in baptismate Iohannis post praecepta, hos uidens beatissimus Paulus interrogauit an accepissent spiritum sanctum. dixerunt se illi nescire, an esset spiritus sanctus, et dixit illis, ut post baptisma Iohannis acciperent spiritum sanctum. sic enim baptizati erant, quemadmodum multi a Iohanne fuerant baptizati. sed qui ante legem baptizati sunt, ad indulgentiam pertinuerunt, quia praesens fuerat, qui indulgentiam daret; non erant ex toto rei, qui legibus non fuerant occupati. hi uero, qui apud Ephesum post legem Iohannis baptismate baptizati fuisse leguntur, post leges in sacramento errauerant, quia iam introductum fuerat baptisma domini et exclusum fuerat serui. et ideo, quia post mandata diuina legibus debuerant ire in regnum, non per uiolentiam: iam enim terminum temporis fixerat Christus dicendo: a diebus Iohannis usque in hodiernum. post hodiernum iam non licebat, quod heri licuit. quare nolite uobis blandiri de dicto apostoli Pauli, qui non post personam operarii interrogauit, sed post rem, cui res, non persona displicuit. denique baptisma saluatoris iussit, ut [*](9 & 10 cfr. Act. 19, 2-4 21 Matth. 11, 12 ) [*]( 2 qui] quia B ante praec. — exclusi n. sunt lineal. subacr. notat. in G 4 profecto BGv (eorr. m. 2 i. mg. G itemque Cochl.) 5 ab eo] a deo G quia om. G limes quidam edd. fixus est G 7 & 15 effesum R, efesum B 8 interrogat G 11 si enim B 12 et multi G fuerunt b 18 leges Gb (sed cfr. p. 180, 14) baptizati sunt om. G 14 fuerapt (sic) R, erat G indulgentia B daret et non Gb 16 fuerunt v hii (sic) R 16 legem baptisma lohannis baptiste baptizati esse leguntur G 17 errauernnt G 18 erat bapt. G 19 quia om. G 22 heri] fieri d licuerat Gb 23 qua de re G ) [*]( 9* )
132
discerent, qui non nouerant, quia non ipsum, sed aliud _.acceperant. uos uero quid inmutatis? si res potuistis mutare, recte feceritis, si tamen de lege aliquid feceritis. Paulus dixit: in quo baptismate baptizati estis? et dixerunt illi: Iohannis; persuasit eis, ut baptisma Christi acciperent. uos non dicitis: quid accepistis, sed a quo accepistis, et insectamini personas hominum et uultis iterare, quod semel est. qui baptizati erant apud Ephesum, crediderant in paenitentiam et remissionem peccatorum; recte illis dictum est, ut baptizarentur in nomine patris et filii et spiritus sancti. uos uero quid mutatis in hominibus, qui iam dixerunt se credidisse in nomine patris et filii et spiritus sancti? siue ipsum interrogetis, siue aliud, conuincamini necesse est peccare uos, siue illud interrogetis, quod iussum non est, siue hoc uelitis facere, quod iam factum est.