Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sic in omni hac uita, quia nobis aduersarium deus reseruauit, ut possemus capere uirtutem, omittenda est praesens uoluptas, ne hostis opprimat, uigilandum, stationes agendae, militares expeditiones obeundae, fundendus ad ultimum cruor, omnia denique amara et grauia patienter ferenda, eo quidem promptius, quod nobis imperator noster deus praemia pro laboribus aeterna constituit.

et cum in hac terrena militia tantum homines laboris exhauriant, ut ea sibi pariant quae possunt eodem modo perire quo parta sunt, certe nobis nullus labor recusandus est, quibus id adquiritur quod nullo modo possit amitti.

uoluit enim deus, qui hominem ad hanc militiam genuit, expeditos in acie stare et intentis acriter animis ad unius hostis insidias uel apertos impetus uigilare, qui nos, sicut periti et exercitati duces solent, uariis artibus captat pro cuiusque natura et moribus saeuiens.

aliis enim cupiditatem insatiabilem inmittit, ut opibus suis tamquam conpedibus inligatos a uia ueritatis excutiat, alios inflammat irae stimulis, ut ad nocendum potius intentos a dei contemplatione detorqueat, alios inmoderatis libidinibus inmergit, ut uoluptati et corpori seruientes ad [*](EPITOME 1-8] cf. c. 61, 5. ) [*](B(G)RHSPV] 1 est om. B pta,riatur B1 2 hac] a B\', corr. B3 quia] que 81, quą 82 deum B\', in ras. corr. B7 reseruauit] statuit R, reseruabit Pl (corr. P3) V 3 uoluntas (n ex p) B3 4 expeditiones (di ex ti ? m. 2) B 5 obeundiaei B* fundendus (Tund in ras. et s ex m, corr. m. 2) B 6 grauiora S ptiosius S, prompttfus P3 7 pro om. S 8 et] ut R militi\'a P3 tanto H laboris (l ras. ex e) P 9 exauriant B1 (corr. B2) SV eas S modom ex modum P3 10 parata B1 corr. (parta ? B1) R, pasta S 11 ad quibus in mg. add. quo H1; uix (a) quibus scribendum 12 post enim habet nos R, sine dubio e coniectura additum, fort. nos post expeditos inserendum est; an cum tdd. nos omittendum est et homines scribendum? 13 unus Sl, unias dd. et s. I. inuisibilis corr. m. al. antiqua P 15 excitati P capta H 16 alis H 17 conpendibus P1 (alt. n expunx. P3) V 18 excutiait B1, excitiat P1, corr. PJ inflammatirae (tirae ex tus ? m. 3) B 19 a* (d er.) B a dei contemplatione] ad incontemplatione S alius B\\ corr. B* inmordelratis B3, inmoderatos Vac 20 *utll ex tum B3 uolu*ptati (m er.) B et om. H hinc fere incepit codicis G pag. 118 (86), cuius in uerss. 3-10 nonnualla, in uerss. 29—31 perpauca legi poterant )

494
uirtutem respicere non possint, aliis uero inspirat inuidiam, ut suis ipsi tormentis occupati nihil cogitent aliut nisi eorum quos oderint felicitatem.