Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

alios inflat ambitionibus: ii sunt qui ad gerendos magistratus omnem uitae suae operam curamque conuertunt, ut fastos signent et annis nomen inponant.

quorundam cupiditas tendit altius, non ut prouincias tempora!! gladio regant, sed ut infinita et perpetua potestate dominos se dici uelint uniuersi generis humani.

quos autem pios uiderit, uariis inplicat religionibus, ut impios faciat. iis uero qui sapientiam quaerunt, philosophiam in oculos inpingit, ut specie lucis excaecet, ne quis conprehendat ac teneat ueritatem.

sic hominibus obstruxit aditus omnes et obsaepsit uias publicis laetus erroribus. quos ut discutere possemus ipsumque auctorem malorum uincere, inluminauit nos deus et armauit uera caelestique uirtute. de qua nunc mihi disserendum est.