Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

haec enim uita corporalis quia breuis est, idcirco et mala eius et bona breuia sint necesse est, illa uero spiritalis quae huic terrenae contraria est quoniam sempiterna est, idcirco et bona eius et mala sempiterna sunt.

ita fit ut et bonis breuibus mala aeterna et malis breuibus bona aeterna succedant. itaque cum simul \'proposita sint homini bona et mala, considerare unum quemque secum decet quanto satius sit perpetuis bonis mala breuia pensare quam pro breuibus et caducis bonis mala perpetua sustinere.

nam sicut in hoc saeculo cum est propositum cum hoste certamen, prius laborandum est, ut sis postmodum in otio, esuriendum sitiendum, aestus frigora perferenda, humi quiescendum uigilandum periclitandum est, ut saluis pignoribus et domo et re familiari et omnibus pacis ac

uictoriae bonis perfrui possis, sin autem praesens otium malueris quam laborem, malum tibi maximum facias necesse est — praeoccupabit enim aduersarius non resistentem, uastabuntur agri, diripietur domus, in praedam uxor ac liberi uenient, ipse interficiere aut capiere: quae omnia ne accidant, praesens [*](EPITOME 7—11] c. 54,3 tenenda - uitam. ) [*](B(G)BHSPV] 1 proposuerit B 2 incidet H, incedet V 3 corporalis] temporalis H est om. H 6 firet B3 et (ante bonis) om. B* D (add. B3) G ut uid. 7 aeterna mala R pr. aeterna succedat (n s. I. m. 2; exp. m. 3) B et malis — aeterna om. SP et malis breuibus in ras. ex succedant ut uid. V2 8 simul P, semel cdt. homini] omni homini S 9 secum otn. V sit] est R bonis om. S 12 prius] potius R rest} PJ ut sit (stc) postmodum s. I. B3 13 in otio] initio B1, corr. B3, intio P essuritiendum sitiendum V 14 periclitamdum R 15 pigneribus HP Da dono (na minus cert., add. m. 2) S et (ante omnibus) erasum restituit m. 3 B omnittfs BJ 17 quam — facias] qua laborem tum maximum malum tibi facias H 18 praeoccupauit Bl (corr. B1) RH uastabitur H\', corr. H3 19 diripie*tur (n er.) B, diripiernttur P1 domos B\', corr. B3 ac] aut H a [Beri ue](nient ipse) incipit codicis G pag. 117 (85), cuius in uerss. 1-10 pleraque legi poterant liberi (alt. i add. m. 3) P ueniunt Bl, corr. B3 20 interfictere BS*P3, (i)[n]terfi[ce]re G, interficere RV lautpereque B1, aut|capierequrae in ras. et s. I. corr. B3 cape[r]e G, capiare H, capfare S1 ne] ut ne R )

493
commodum differendum est, ut maius longiusque pariatur —: