Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

tum in intimis uisceribus stimulos omnes conturbat et commouet et naturalem illum incitat atque inflammat ardorem, donec inretitum hominem inplicatumque decipiat.

ac ne quis esset qui poenarum metu abstineret alieno, lupanaria quoque constituit et pudorem infelicium mulierum publicauit, ut ludibrio haberet tam eos qui faciunt quam quas pati necesse est.

his obscenitatibus animas ad sanctitatem genitas uelut in caeni gurgite demersit, pudorem extinxit, pudicitiam flagitauit. idem etiam mares maribus adplicuit et [*](EPITOME 15-20] c. 57, 8 quae autem - uoluptatem. ) [*](EXPILATOBES § 7] Isidor. orig. XVIII 42, 2. ) [*](BBHPV] 1 ac] aut PV 2 coercenda C quia] quae R 3 iis RP3 in ras. corr., his BHplV 7 possint B 8 quiw P3 9 quoniam] quia B 10 nomini BI, corr. B3 esset] est H cohercendis PV 11 et om. P 12 necessitatein\' B3 14 malum B, ad malum cett. transtulerunt P 15 contaminet H obicit om. R obicit — oculis] obicitque prae oculis B 17 sumministrat R tum om. B in om. H stimulus B omnis B1 (corr. B2) PV 18 radlque B2 19 inrititum BI, corr. B7 21 lupinaria B 22 iUjt B1 23 hinc H, hic P1 (corr. P3) V animus V 24 genitus V cweni B3 gurgitem PV flagitauit] profligauit codd. recent. et edd., flagitiauit Fasitelius, exagitauit Volkmannus, obseru. misc.ls72,pag.l4 25 adplicuit B, admiscuit cett.; cf. Petron. c. 25 )

566
nefandos coitus contra naturam contraque institutum dei machinatus est. sic imbuit homines et armauit ad nefas omne.

quid enim potest esse sanctum us qui aetatem inbecillam et praesidio indigentem libidini suae depopulandam foedandamque

sunstrauennt t non potest haec res pro magmtuaine scelens enarrari. nihil amplius istos appellare possum quam inpios et parricidas, quibus non sufficit sexus a deo datus, nisi etiam suum sexum profane ac petulanter inludant. haec tamen apud illos leuia et quasi honesta sunt.