Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quid dicam de iis qui abominandam non libidinem, sed insaniam potius exercent? piget dicere, sed quid iis fore credamus quos non piget facere? et tamen dicendum est, quia fit: de istis loquor quorum teterrima libido et execrabilis furor ne capiti quidem parcit.

quibus hoc uerbis aut qua indignatione tantum nefas prosequar? uincit officium linguae sceleris magnitudo. cum igitur libido haec edat opera et haec facinora designet, armandi aduersus eam uirtute maxima sumus.

quisquis affectus illos frenare non potest, cohibeat eos intra praescriptum legitimi tori, ut et illut quod auide expetit consequatur et tamen in peccatum non incidat.

nam quid sibi homines perditi nolunt? nempe honesta opera uoluptas sequitur: si ipsam per se adpetunt, iusta et legitima frui licet.

quodsi aliqua necessitas probebit, tum uero maxime adhibenda uirtus erit, ut cupiditati continentia reluctetur. nec tantum alienis toris quaeque [*](EPITOME 17-568, 12] 57, 3; 59, 6; 61, 6—8. ) [*](BRHPY] 2 hominem B 3 potest\' R1 iis RP3 in ras. corr., his BHPlV 4 Hdepopulandam (in ? er.) B foedadamque sic RpI, corr. P3 5 substrauerirnlt B7 6 appellarrel V2 7 parridas BPl (co-rr. P3) V sufficiat H 8 haec] hac iJ1 uerba haec tamen-quidem parcit (13) om. H 9 iis BI, his BR2 HPV ab"h\'ominandam F2 11 quid iis JR1, quid de his lV, quid his BP, qui his V tradamus V 12 tWeterrima B3 13 parcet B1, corr. B3 15 uicit BRHV 16 edat]. et H operam B designet B, dissignet cett. 17 maxime R 19 et in ras. ex ad ut uid. B3, e*t**(s et ut er.) P, est V expedit P1 (corr. pi) V im P 21 honesta opera (duo - add. m. 1 ?) B uoluntas B ipsa B 22 quodsiJ etsi B cohibebit R, prohibet H 23 maxim*e (a er.) B, maxima PV 24 alienis (exp. m. 1 uel 2) B tor*is (i er.) B, tori R quae BH )

567
attingere non licet, uerum etiam publicis uulgatisque corporibus abstinendum deus praecipit docetque nos, cum duo inter se corpora fuerint copulata, unum corpus efficere.