Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

libet igitur ex iis quaerere cui potissimum praestare se putent cogendo inuitos ad sacrificium. ipsisne quos cogunt? at non est beneficium quod ingeritur recusanti.

sed consulendum est etiam nolentibus, quando quid sit bonum nesciunt. cur ergo tam crudeliter uexant cruciant debilitant, si saluos uolunt? aut unde pietas tam impia, ut eos miseris modis aut perdant aut inutiles faciant quibus uelint esse consultum? an uero diis praestant?

at non est sacrificium quod exprimitur inuito. nisi enim sponte atque ex animo fiat, execratio est, cum homines proscriptione iniuriis carcere tormentis adacti faciunt.

si dii sunt isti qui sic coluntur, uel propter hoc solum colendi non sunt, quod sic coli uolunt, digni scilicet detestatione hominum, quibus cum lacrimis, cum gemitu, cum sanguine de membris omnibus fluente libatur.

at nos contra non expetimus ut deum nostrum, qui est omnium uelint nolint, colat aliquis inuitus, nec si non coluerit, irascimur. confidimus enim maiestate eius, qui tam contemptum sui possit ulcisci quam etiam seruorum suorum labores et iniurias.

et ideo cum nefanda perpetimur, ne uerbo quidem reluctamur, sed deo remittimus ultionem, non ut ii [*](EPITOME 1-4] c. 48,6 (uellem — faciunt). 7 s. (si autem ipsis....... uelle nolenti). 9. 8-15] c. 48, 6. 19-470, 2] c. 48, 4. ) [*](AUCTORES 1 ss.] cf. Tertull. ad Scap. c. 2 (I pag. 540): ita etsi nos compuleritis — sacrificia non desiderabunt. 15 deum — colat] cf. Tertull. Apolog. c. 24 (I pag. 220): bene quod eqs. ) [*](BBHSVJ 1 colentis iniuria H colentes R, colentis se edd., sed cf. ad pag. 433, 7 potest si] potest**si (ni er.) B, potest qui H, si potest V iis R, his cett. 2 putet B 3 atj an B 6 delibant BI, corr. B3 si saluos - miseris] ** *** miseris (si sal er.) R uolent H0* 7 miseris (exp. m. 3) B inutiles] mutilos proposuit Heumannus, sed cf. Buenemannum 8 praestat R at] an B, om. H 9 erslt B2 10 ex om. B anima HIIe 11 diril R2 12 colendi non sunt quod om. B 13 coli] se coli H dignis H destatione HS 14 cum (ante sanguine)] de R, om. S 15 dñm H 16 omnium] omnium creator edd., sed cf. Tertull. bene quod omnium deus est, cuius uelimus aut nolimus omnes sumus uelitt (n er.) B, uelit RH nolit BRH 17 irascemur B maiestatem BR, maiestati H quod ex qui B3 18 sui] quo et litt. incerta BI, suum corr. B2, suu S poscit V 19 nefanda] tam nefanda H 20 ii R, hii B, hi HSV)

470
faciunt qui defensores se deorum suorum uideri uolunt et saeuiunt efferate aduersus non colentes.

ei quo intellegi datur quam non sit bonum deos colere, quoniam bono potius adducendi homines ad bonum fuerant, non malo: sed quia illut malum est, etiam officium eius bono caret.

at enim puniendi sunt qui destruunt religiones. num peius nos destruimus quam natio Aegyptiorum, qui turpissimas bestiarum ac pecudum figuras colunt, quaedam etiam pudenda dictu tamquam deos adorant? num peius quam idem ipsi, qui cum deos colere se dicant, tamen eos publice turpiterque derident, de quibus etiam mimos agi cum risu et uoluptate patiuntur?

qualis haec religio aut quanta maiestas putanda est quae adoratur in templis, inluditur in theatris? et qui haec fecerint, non poenas uiolati numinis pendunt, sed honorati etiam laudatique discedunt.

num peius nos destruimus quam quidam philosophi, qui omnino nullos esse deos aiunt, sed omnia sua sponte nata, omnia fortuito fieri quae geruntur? num peius quam Epicurei, qui esse quidem deos, sed curare quicquam negant, neque irasci eos neque gratia commoueri?

quibus dictis utique persuadent colendos omnino non esse, siquidem nec colentes respiciunt neque non colentibus irascuntur. praeterea cum contra metus disserunt, nihil aliut efficere conantur quam ut nemo deos timeat. et haec tamen ab hominibus et audiuntur libenter et disseruntur inpune.