Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

cum enim Phryges aut Nouatiani aut Valentiniani aut Marcionitae aut Anthropiani seu quilibet alii nominantur, Christiani esse desierunt, qui Christi nomine amisso humana et externa uocabula induerunt.

sola igitur catholica ecclesia est quae uerum cultum retinet. hic est fons ueritatis, hoc domicilium fidei, hoc templum dei: quo si quis non intrauerit uel a quo si quis exierit, a spe uitae ac salutis alienus est. neminem sibi oportet pertinaci concertatione blandiri.

agitur enim de uita et salute: cui nisi caute ac diligenter consulatur, amissa et extincta erit.

sed tamen quia singuli quique coetus haereticorum se potissimum Christianos et suam esse catholicam ecclesiam putant, sciendum est illam esse ueram in qua est confessio et paenitentia, quae peccata et uulnera quibus subiecta est inbecillitas carnis salubriter curat.

haec interim paucis admonendi gratia rettuli, ne quis errorem fugere cupiens maiore inplicetur errore, dum penetrale ueritatis ignorat: postea plenius et uberius contra omnes mendaciorum sectas proprio separatoque opere pugnabimus. [*](BRHSPV] 1 et (ante ueri,) om. H ipsi (alt. i in e corr. S2) SV, ipse (e ex a m. 3) P; 0x Christus uel Christus ipse scribendum ? praedixerant V ua 2 daemonum B, daemones (es del. et corr. m. 1?) S 3 inpetiti sic Y 5 phryges R, fruges B, friges HSP, fryges V donaitiani P3, nouati Y ualeutinijani B3, ualentiani HV martionitae S, marcianitae P anthropiani R, antropiani BSPV, antropiaui aut arriani H 6 aliqui H desiuerunt Y 7 qui] hi qui H nomen V humano Bl, humanu B7, om. V externu uocabulu (duo u tn ras. ex o ? m. 2) B 8 catolica B 9 tfons1 PJ 10 quod BS tdd. non] uel Y 11 ab spe H salutis] salutis aeternae V nemin(e)m B oportet sibi H 12 et] ac V 13 cautae H consolatur Y admissa H 14 erit] est R quia] quoniam R quoque V 15 cristianos B chatolicam R aeclesiam catholicam B 17 quibus] hoc\' qui V 20 maiore H, maiori S inplicetur] ////cupetur sic V errore H penetralem S 21 uberius RH, uerius BSPV edd.; ad exempla locv- tionis plenius et uberius a Buenemanno conlata adde Cyprian. epist. L Y 30 (pag. 646,1), quem Lact. hic imitatur: haec interim, frater carissime, )

397

Sequitur ut quoniam satis de religione uera et sapientia locuti sumus, in proximo libro de iustitia disseramus. [*]( pauca de multis quantum potui breuiter decucurri ... si autem tibi ueniendi ad nos opportunitas et facultas fuerit, ... uberius ac plenius quae in salutarem concordiam faciant tractare poterimus; epist. LXIII 8 (pag. 707,12) plenius et uberius; Arnob. VI 11 (pag. 223,3) quae prima in parte paulo plenius dicta sunt et scripto uberiore prolata; cf. etiam Lact. I 1, 22 doctrinae uberrimum ac plenissimum fontem 22 pugnauimus V ) [*](BBHSPV] 1 satirsl R2 L • CAELI FIRMIANI LACTANTI DE VERA SAPIENTIA ET RELIGIONE LIBER - IllI - EXP INC DE IVSTITIA LIBER V - LEGENTI VITA IN CRISTO (sic) IESVM DNM NOSTRVM B; CAELI FIRMIANI INSTITVTIONVM DIVINARVM LIB IIII EXPL V • N . II • DCCC. (cf. subscriptionem libri III) INCPT • LIB. V • DE IVSTITIA Bi FIRMIANI LACTANTI DE RELIGIONE (RELEGIONE M) VERA ET VERA SAPIENTIA LIBER UII • EXPLT - INCPT - LIB V - DE IVSTITIA - FELICITER - HM, nisi quod alia quaedam conpendia scripturae in M; DE VERA SAPIENTIA ET RELIGIONE LIBER QVAR- TVS EXPLICIT . INCIP LIB QVINTVS DE IVSTITIA (DE IVSTITIA LIB Y) PVS, sed alia quaedam conpendia in VS et omnia litteris minusculis scripta in S)

398

Non est aput me dubium quin hoc opus nostrum, quo singularis ille rerum conditor et huius inmensi rector adseritur, si quis attigerit ex istis inepte religiosis, ut sunt nimia superstitione inpatientes, insectetur etiam maledictis et uix lecto fortasse principio adfligat proiciat exsecretur seque inexpiabili scelere contaminari atque adstringi putet, si haec aut legat patienter aut audiat.

ab hoc tamen si fieri potest humanitatis iure postulamus, ut non prius damnet quam uniuersa cognouerit. nam si sacrilegis et proditoribus et ueneficis potestas defendendi sui datur nec praedamnari quemquam incognita causa licet, non iniuste petere uidemur, ut si quis erit ille qui inciderit in haec, si leget, perlegat, si audiet, sententiam differat in extremum.

sed noui hominum pertinaciam: num-quam inpetrabimus. timent enim ne a nobis reuicti manus dare aliquando clamante ipsa ueritate cogantur.

obstrepunt igitur et intercedunt, ne audiant, et oculos suos opprimunt, ne [*](EPITOME 3—9. 12-899, 15] c. 47, 2-4. ) [*](AUCTOBES § 2-6] Tertull. Apolog. c. 1 (I pag. 118 s.); unum gestit — cessant et odisse; cf. Minuc. Fel. c. 27, 8. ) [*](EXPILATORES § 1. 3 s.] cf. Saluian. de gub. dei V § 20. ) [*](BRHSPVj 3 post dubium hoc constantine imp. RS, constantine imperator maxime V; cf. Prolegomena quiin H 4 ille bis V inmensi] mentis H 5 attigerit (at in ras. ex ob? m. 3) B, attingerit H ex istis] existit S intepte1 B\', ineptis R ineptae religionis HS ut] et Bt, corr. B3 su*nt ex sus ut uid. (nt in ras. m. 3) B, sint Vile 6 inrpatientes R1 insectetur (~ m. 3) B, insectatur H ut (et BI) B3 7 adfligat V inexplebili Bl, corr. B2, inexpiaubili (a in ras. m. 1 ?) S, inexpiabilis P 9 ob P 11 si] etsi H benefic*is (i er.) B, ueneflciis P 12 defenadendi suL B2 d*atur (e er.) B incognita causa licet non om. P 13 iuste V fuerit B 14 legset P et perlegat H audiat H, auditet (p ex a) V 17 dare (a ex e m. 3) P 18 intercidunt H )

399
lumen uideant quod offerimus: quo plane ipsi diffidentiam suae perditae rationis ostendunt, cum neque cognoscere neque congredi audent, quia sciunt se facile superari.

et idcirco disceptatione sublata

  1. pellitur e medio sapientia, ui geritur res,
ut ait Ennius. et quia student damnare tamquam nocentes quos utique sciunt innocentes, constare de ipsa innocentia nolunt: quasi uero maior iniquitas sit probatam innocentiam damnasse quam inauditam.

sed ut dixi uerentur, ne si audierint, damnare non possint, et ideo cultores dei summi hoc est iustos homines torquent interficiunt exterminant. nec causas odiorum reddere ipsi possunt qui tam uehementer oderunt:

quia ipsi errant, lrascuntur iis qui ueram uiam secuntur, et cum corrigere se possint, errores suos insuper crudelibus factis coaceruant, innocentium cruore maculantur et dicatas deo mentes euisceratis corporibus extorquent.

cum talibus nunc congredi et disputare contendimus, hos ad ueritatem ab inepta persuasione traducere, qui sanguinem facilius hauserint quam uerba iustorum. quid igitur? operamne perdemus?

minime. nam si lucrari hos a morte, ad quam concitatissime [*](AUCTORES 5] Enn. ann. 272. ) [*](EXPILATORES 10-16] Lucifer Calar., Moriendum esse pro dei filio c. 2 (pag. 286, 21-26): dicatos deo homines torques interficis exterminas — mentes euisceratis corporibus extorquens. ) [*](BRHSPVJ 1 offerimus] offendunt BI, in ras. corr. B3 quod BHSY diffidentia BH sui H 3 audeant BH et om. H 5 sapientiae P ui] cui B res om. H 7 cumstare V ipsorum Heumannus 8 uero] uestra jB1, uestro B3 9 ne si] nisi H 10 possint] audeant possint R, possunt Y 11 hoc est] aut H 12 CralUsas H7 13 quia] quam B Wrant V3 iis R, his BHSV, his P uiam ueram P sequuntur HSP 14 se ipsi R, se (exp. m. S) V; cum ... corrigere te possis Lucifer possent (e ex i) R1 15 cognitagerunt Bx, co#***acerbant B3, coacerbant H 16 \'cuisceratis B7, deuisceratis Y 17 nunc congredi et] non comcredunt, H* hos] nec H uerirtałtem R2 18 in*epta (c er.) B transducere II post traducere s. I. cupimus R1 sansuinem H, sanguine P auserint P 19 perdamus Bl, corr. B*, perderemus V 20 si] nec Heumarmus )

400
tendunt, non potuerimus, si ab illo itinere deuio ad uitam lucemque reuocare, quoniam ipsi saluti suae repugnant, nostros tamen confirmabimus, quorum non est stabilis ac solidis radicibus fundata et fixa sententia. nutant enim plurimi ac maxime qui litterarum aliquid attigerunt.

nam et in hoc philosophi et oratores et poetae perniciosi sunt, quod incautos animos facile inretire possunt suauitate sermonis et carminum dulci modulatione currentium.

ob eamque causam uolui sapientiam cum religione coniungere, ne quid studiosis inanis illa doctrina possit officere, ut iam scientia litterarum non modo nihil noceat religioni atque iustitiae, sed etiam prosit quam plurimum, si is qui eas didicerit, sit in uirtutibus instructior, in ueritate sapientior.