Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quodsi natura non patitur ut sint unius hominis multi patres — ex uno enim procreatur —, ergo etiam deos multos colere contra naturam est contraque pietatem.

unus igitur colendus est, qui potest uere pater nominari: idem etiam dominus sit necesse est, quia sicut potest indulgere, ita etiam cohercere.

pater ideo appellandus est, quia nobis multa et magna largitur, dominus ideo, quia castigandi ac puniendi habet maximam potestatem. dominum uero eundem esse qui sit pater etiam iuris ciuilis ratio demonstrat. quis enim poterit filios educare, nisi habeat in eos domini potestatem?

nec inmerito pater familias dicitur, licet tantum filios habeat: uidelicet nomen patris conplectitur etiam seruos, quia \'familias\' sequitur, et nomen familiae conplectitur etiam filios, quia \'pater\' antecedit. [*](AUCTORES 4 ss.] lib. I frg. IX. ) [*](BRHSPVJ 1 et om. H, ut S iuppitur V a om. R 2 et om. H saturTius1 P3, saturnis V post liber hoc ex 6 s. saturnus pater mars ianus quirinus pater H 3 lucillius H co,n,cilio V1 4 ut V, idem in fine uersiis scr. Marxius, stud. Lttcil. pag. 54, uti BRSP, utine H; uti (nunc) in fine uersus scr. Baehrensius (frg. 8); uemo ut sit initium insequ. uersus facit LMuellerus 5 siet B V, quod ex 7 sumptum esse existimo 6 aut] atque V ueptullus] neminus P pater om. Bl, add. B3, pater**** H Liber om., saturnus — quirinus pater hic om., sed post liber 2 intrusit H pater om. B 7 siet B, si et RSP, et H, sic et V ac] hoc ac R, hoc H, hac S ad unum om. P 8 patietur B 9 o\'r\'go V etiam] et B 10 unius V colendum V 11 pater nominarij pominari sic V 12 qui B sio (~m. 2 ?) S coherccre BS, coercere rell. 14 dominus] dm H ac] et H 15 uero om. H 16 deinonstrat ratio BSac filios possit B, filios poterat V 18 tanti // ex tantum B habet H 19 etiam et H seruos — conplectitur (20) om. P conplectitur etiam om. B familias] familiae R, familia V familias - filios quia om. H 20 filius BV )

281
unde apparet eundem ipsum et patrem esse seruorum et dominum filiorum.

denique et filius manu emittitur tamquam seruus et seruus liberatus patroni nomen accipit tamquam filius. quodsi propterea pater familias nominatur, ut appareat eum duplici potestate praeditum, quia et indulgere debet, quia pater est, et cohercere, quia dominus, ergo idem seruus est qui et filius, idem dominus qui et pater.

sicut igitur naturae necessitate non potest esse nisi unus pater, ita nec dominus nisi unus. quid enim faciet seruus, si multi domini diuersa imperauerint?

-ergo contra rationem contraque naturam sunt religiones multorum deorum, siquidem nec patres multi possunt esse nec domini, deos autem et patres et dominos nuncupari necesse est.

teneri ergo ueritas non potest ubi homo idem multis patribus dominisque subiectus est, ubi animus in multa dispersus huc atque illuc diuagatur,

nec habere ullam firmitatem religio potest, quando certo et stabili domicilio caret.

cultus igitur deorum ueri esse non possunt, eodem modo quo matrimonium dici non potest ubi mulier una multos uiros habet, sed haec aut meretrix aut adultera nominabitur: a qua enim pudor castitas fides abest, uirtute careat necesse est.

sic et religio deorum iupudica est et incesta, quia fide caret, quia honos ille instabilis et incertus caput atque originem non habet. [*](BBHSPV) 1 tinde1 P2 2 mittitur RH 3 a patrono P accepit V 4 quidsi BI, corr. B3, quod id H 5 dupplici V et om. S indutgere S2* quia] ut P, qua V 6 est om. P cohercere BS, coepere BI, capere R2, coercere HPV quia] ut P, qua V ergo idem seruus est qui et filius (om. idem) dominus qui (Otn. et) pater s. I. add. B3 7 eidem Rl, etidem R2 9 domini* (s er.) S, dormini\' Pif 10 inperaueriut B, imp- cett. 11 de*orum (e er.) V nec om. P patves V2 12 possent B esse possunt H nec del. et & s. I. add. P3 13 nuncupar(i) B ergo] ergo uero S 15 post atque uerba subiectus est. Ubi animus repetit V diuulgatur B, uagatur R, diuigatur F1 16 habetrej P2, potest*** (ati ? er.) P cert,o, S2 et om. V 17 possent Vac 18 idem V 19 wut (ante meretrix) S2 aut adultera aut meretrix P 20 a* (t er.) B pudor (r ras. ex s) V 21 incesta] incerta est V 22 careat (exp. m. 1 h uel 2) B caret quia] caret dum multis seruit quia RS bonus (h m. 3, u ex o m. 1, sic) B et om. H incestus S )

282