Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quid Ambraciotes ille, qui cum eundem librum perlegisset, praecipitem se dedit nullam aliam ob causam nisi quod Platoni credidit? execrabilis prorsus ac fugienda doctrina, si abigit homines a uita.

quodsi scisset Plato atque docuisset a quo et quomodo et quibus et quae ob facta et quo tempore inmortalitas tribuatur, nec Theombrotum inpegisset in mortem uoluntariam nec Catonem, sed eos ad uitam et iustitiam potius erudisset.

nam mihi Cato uidetur causam quaesisse moriendi non tam ut Caesarem fugeret, quam ut Stoicorum decretis obtemperaret, quos sectabatur, suumque nomen grandi aliquo [*](EXPILATORES 12-14. 17 (Theombrotum)] ibid. c. 22 (pag. 36. 27-81). ) [*](BRSHPVJ 1 acsignatum (corr. m. 3) P, adsignandum Vac 2 eiusdei (dei in ras. ex dem m. 2) H 3 inabitaturos sic B, habitatores R 4 eaqua Bl, ras. et s. 1. corr. B7, equę S mentes S patiendum est BP (e coniectura ut uid., fort. tamen uera), inferendum S 6 iu om. SV integra V 7 illi om. H homines P philophi H princep*s ex principes Bl, 9 scribt\'um (\' i. e. us add. m. 2) V 10 philosophiae S et om. P tamen om. H 11 moriendi aliquam B 12 ambnuchiotes (br in ras. ex 2 lift. incertis uel ex m m. 3, et post a er. c) B, ambrachiotes cett. 13 praecepit. et V1 nulla alia causa H 14 fugenda S 15 rsi\' V 16 et (ante quibus) om. SH quaw V3 ob facta] confacta S 17 theombrotum Bar (pr. mer.) RHYl (pr. m expunx. V\'), tbeosbrotum S, theobritum P, Cleombrotum edd. ex Cic. Tusc. 134,84, Callimach. epigr. 23, sed theombrotum corruptum Lact., cum Augustini codd. theobrotus habeant, scripsisse uidetur Tlpegisset B, peregisset SH, Iffpegisset P3 18 nec] ue H ui(ta)m B et ad iustitiam RSHP 20 ut (ante Stoicorum) om. B stoicum S 21 quos om. H suum quoque (quo*que, er. d H) nomen SH )

239
facinore clarificaret: cui quid mali potuerit accidere, si uiueret, non inuenio.

Gaius enim Caesar ut erat clemens, nihil aliut efficere uolebat etiam in ipso belli ciuilis ardore, quam ut bene mereri de re publica uideretur duobus optimis ciuibus Cicerone et Catone seruatis. sed redeamus ad eos qui mortem pro bono laudant.

de uita quereris, quasi uixeris aut umquam tibi ratio constiterit, cur omnino sis natus. nonne igitur tibi uerus ille et communis omnium pater Terentianum illut iure increpauerit:

  1. prius disce quid sit uiuere,
  2. si displicebit uita, tum istoc utitor.