Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

indignaris te malis esse subiectum, quasi quicquam merearis boni qui patrem, qui dominum, qui regem tuum nescis, qui quamuis clarissimam lucem intuearis oculis, mens tamen caeca est et in profundis ignorantiae tenebris iacet. quae ignorantia effecit ut quosdam dicere non puderet idcirco nos esse natos, ut scelerum poenas lueremus: quo quid delirius dici possit non uideo.

ubi enim uel quae scelera potuimus admittere qui omnino non fuimus? nisi forte credemus inepto illi seni, qui se in priore uita Euphorbum fuisse mentitus est. hic credo [*](EPITOME 19-240, 11] c. 31, 9 s. ) [*](AUCTORES 10] Heautontim. V 2, 18 s. 14 s. mens — caeca tenebris] cf. Lucr. II 14 8. ) [*](BRSHPVJ 1 clarificare H quod V uiuere S 3 etiam] quam ut H ardorem P1, m del. Pa quam ut om. H 4 mereri de] merende R 1 qui de — uideretur] praeuideretur V 5 \'redeamus1 S7 quaeui (corr. m. 2) V bona P1, corr. P3 6 quereris S, quaereris celt., nisi quod alt. e ex i B, a eras. H, àà. P3 post quasi fort. uere uel simile aliquid excidit 7 uerus1 unus B 8 et om. V terentianus Bl, corr. B1 10 prius] prius quaeso Terent. quit B uiuere* (t er.) B 11 si] ubi scies, si Terent. istuc R istudc (c linea del. m. 3) utitor P, istud cutitor V1, s. l. t disoutitor V1 utito* (r er.) B 12 indignans te in ras. ex indignaris S7, indigneris H 14 qu(an):mis B mens tamen caeca es (est SH) BRSH, mente tamen .. caecus es P edd., mente tamen caecest V1, caecast V2; malim (tua) tamen 15 iaces P edd. 16 effecit R, efficit cett. puderet (pr. e ex o m. 2) V 17 lucremus S quo] quod SHar delirius H* posset R 19 credimus H illo H 20 priori SH (alt. i in ras. ex a H2) P uitae pt, t. e del. P3 eu*forbum H, eu*orbum (p er.) V )

240
quod erat ignobili genere natus, familiam sibi ex Homeri carminibus adoptauit.

o miram et singularem Pythagorae memoriam et o miseram obliuionem nostrum omnium, qui nesciamus qui ante fuerimus! sed fortasse uel errore aliquo uel gratia sit effectum, ut ille solus Lethaeum gurgitem non adtigerit nec obliuionis aquam gustauerit. uidelicet senex uanus, sicut otiosae aniculae solent, fabulas tamquam infantibus credulis finxit.

quodsi bene sensisset de iis quibus haec locutus est, si homines eos existimasset, numquam sibi tam petulanter mentiendi licentiam uindicasset. sed deridenda hominis leuissimi uanitas.

quid Cicerone faciemus? qui cum in principio Consolationis suae dixisset luendorum scelerum causa nasci homines, iterauit id ipsum postea quasi obiurgans eum qui uitam non esse poenam putet. recte ergo praefatus est errore ac miserabili ueritatis ignorantia se teneri.