Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nemo enim uidit quod est uerissimum, et nasci animas et non occidere, quia cur id fieret aut quae ratio esset hominis nescierunt.

multi ergo ex iis qui aeternas esse animas suspicabantur, tamquam in caelum migraturi essent, sibi ipsi manus intulerunt, ut Cleanthes, ut Chrysippus, ut Zenon, ut Empedocles, qui se in ardentis Aetnae specus intempesta nocte deiecit, ut cum repente non apparuisset, abisse ad deos crederetur, et ex Romanis Cato, qui fuit in omni sua uita Stoicae uanitatis imitator.

nam Democritus in alia fuit persuasione, sed tamen

  1. sponte sua leto caput obuius optulit ipse,
quo nihil sceleratius fieri potest. nam si homicida nefarius est, quia hominis extinctor est, eidem sceleri obstrictus est qui se necat, quia hominem necat.

immo uero maius esse id facinus existimandum est, cuius ultio soli deo subiacet. nam sicut in hanc uitam non nostra sponte uenimus, ita [*](EPITOME 6-238, 19] c. 34, 8-12; cf. c. 59, 5. ) [*](AUCTORES 14] Lucr. III 1041. ) [*](EXPILA TORES 11 (Cato); 238, 7 s. 18-239,5] Augustin. de ciu. dei I 23 s.; XIX 4 (pag. 360, 8 ss.). 15-17] ibid. I 17 (pag. 28, 24-27). ) [*](BRSHPV] 1 posse (om. ut) superstites animas P 2 ante. P error om. B\', post est s. 1. add. B3 3 illa1 B3 5 ferit P1, corr. p3, fieri et V 9 homines SP, hominis V 6 iis ex his R, his cett. quia S 8 luceanthes B\', corr. B\', cleantes S, cleanthes (1 ex i et h exp. ni. 3) P crysippus BHV (sed sip in ras. ex ir ? V7), chrissippus R, chrisyppus S zenon I B, seno V ut] aut R 9 aetne V, ethnae B, fraetnae (Ti m. 1 ?) R, etne (i. e. aeternae) S, aethnae H, aeth*nae (i er.) P specui B, om., sed in mg. R 1 igne add. V 10 a deos P 11 uita sua S Stoicae Bttuleius, ef. §11; socraticae (uel -ce) C 12 democritos V I 14 obuicis S ob- O tulit (sed b ex p Bz) BHPV ipse bis S, ipse (corr. m. 3) P 15 quoque P sceleratius nichil S sceleratrilus P3, celerat\'i\'us V2 16 est (ante quia> otn. RP idem H 17 necat (c ras. ex g) P qui B negat P 3. I. corr. P3 esse] est Bl, ese B3 18 facinus (n ras. ex m) H 19 sicum R, sic Sl, siwut P3 hac uita BV non in Pin del. P3 rursum B )

238
rursus ex hoc domicilio corporis, quod tuendum nobis adsignatum est, eiusdem iussu recedendum est, qui nos in hoc corpus induxit tamdiu habitaturos, donec iubeat emitti. et si uis aliqua inferatur, aequa mente patiendum, cum extincta innocentis anima inulta esse non possit habeamusque iudicem magnum, cui soli uindicta in integro semper est.

homicidae igitur illi omnes philosophi et ipse Romanae sapientiae princeps Cato, qui antequam se occideret, perlegisse Platonis librum dicitur qui est scriptus de aeternitate animarum, et ad summum nefas philosophi auctoritate conpulsus est. et hic tamen aliquam moriendi causam uidetur habuisse, odium seruitutis.