Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

recte, si ita uixisset ut locutus est.

seruiuit enim foedissimis uoluptatibus suamque ipse sententiam uitae prauitate dissoluit. quodsi anima ignis est ut ostendimus, in caelum debet eniti sicut ignis, ne exstinguatur, hoc est ad inmortalitatem, quae in caelo est: et sicut ardere ac uiuere non potest ignis, nisi aliqua pingui materia teneatur in qua habeat alimentum, sic animae materia et cibus est sola iustitia, qua tenetur ad uitam.

post haec deus hominem qua exposui ratione generatum posuit in Paradiso id est in horto fecundissimo et amoenissimo: quem [*](EPITOME 23-158, 7] c. 22, 2. ) [*](AUCTORES 14] Catil. l. 2. ) [*](BRpHPV] 1 secunda H uero—uel ita om. H 4 constant|∗es (∗es ex tes Mt. 3) B, constant HP ex] de B 5 h.ts B 6 hominem B eaque .B\' (corr. J?\') H 7 animae B, animas H dominum B 8 tutijque V2 10 quo* (d er.) B quo quast, s. l. tamquam add. R temporalis H hoc B 11 ex] e H 12 imperet et V et diabolo PV, est et diabolo J!, om. B\', s. !. diabolo B3, est et ḍịạḅọḷọ H 13 salustium RPV 14 qui ait om.B\', qui addit add. B3 16 fofdLssimis V, foedissime (fed- RP) cett.; cf. IV 17, 21 se foedis libidinibus inmergerent; III 17, 35 tut-pissimae uoluptatis adsertor 17 dissoHuit, alt. 1 (M. B 18 ostendi P 20 et] nam B nisi in B 21 teneat (v t. e. ur odd. m. 2) F 22 est] et V qaae H 23 qua exposuit H 24 paradyso V, sic saepius orto R )

158
in partibus orientis omni genere ligni arborumque conseuit, ut ex earum uariis fructibus aleretur expersque omnium laborum deo patri summa deuotione seruiret.

tum dedit ei certa mandata, quae si obseruasset, inmortalis maneret, si transcendisset, morte adficeretur. id autem praeceptum fuit, ut ex arbore una quae fuerat in medio Paradiso non gustaret, in qua posuerat intellegentiam boni ac mali.