Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quibus prodigiis inliciet multos, ut adorent eum signumque eius in manu aut fronte suscipiant. et qui non adorauerit signumque susceperit, exquisitis cruciatibus morietur. ita fere duas partes exterminabit, tertia in desertas solitudines fugiet.

sed ille uecors ira inplacabili furens adducet exercitum et obsidebit montem quo iusti confugerint. qui cum se uiderint circumsessos, implorabunt auxilium dei uoce magna et exaudiet eos et mittet illis liberatorem.

Tunc caelum intempesta nocte patefiet et descendet Christus in uirtute magna et anteibit eum claritas ignea [*](INSTITUTIONES 3-7J VII 16, 12-14. 7-15] VII 17, 4—7. 7-9] VII 17, 8. 15 s.] cf. VII 16, 14 (a de cultoribus). 16-20] VII 17, 10 s.; 19, 2 (-liberatorem). 21—759, 5] VII 19, 2 (a tum)-7. ) [*](TB] 1 exsurget B generjj B3 2 priorib. T 3 interimet edd. 4 iugis BI, corr. B2 casse T preces (pr. e in ras. ex ae ? m. 3) B 5 a formidinem B quietem] requiem T 6 metum] tecum T Sttgebit semper B pene T, pra\'en*e (a er.) B3 7 et om. B 9 saeculi T1, 0 s+ec*li T1 dominum Bx, corr. JB3 10 esse Christum-ut credi] esse deum cum sit antechristus (sic). qui ut erit aduersarius fct1 ut credi B .11 a] e B, sed cf. Inst. VII17, 5 12 suo om. B, sed cf. Inst. VII17, 5 14 adoraueri+t (n er.) B 15 ferae B 16 exterminauit TB1, corr. lP, extirpabit Da fugi\'et (e renouauit m. 3) ex fugit B 17 uwecors B* ira* (m ? er.) B obsedebit T, obsedit Bx, obs1d\'ebit B2, i in id1 renouauit B3 18 confug*erint (i er.) T 19 inplorabunt B 20 illis] eis B 21 intempestate T 22 \'X.PSI B2 )

759
et uirtus inaestimabilis angelorum et extinguetur omnis illa multitudo impiorum et torrentes sanguinis current et ipse ductor effugiet atque exercitu saepe reparato quartum proelium faciet, quo captus cum ceteris omnibus tyrannis tradetur exustioni.

sed et ipse daemonum princeps auctor et machi- nator malorum catenis alligatus custodiae dabitur, ut pacem mundus accipiat et uexata tot saeculis terra requiescat.

pace igitur parata conpressoque omni malo rex ille iustus et uictor iudicium magnum de uiuis et mortuis faciet super terram et uiuentibus quidem iustis tradet in seruitium gentes uniuersas, mortuos autem ad aeternam uitam suscitabit et in terra cum iis ipse regnabit et condet sanctam ciuitatem et erit hoc . regnum iustorum mille annis.