Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

denique in eum statum res cadet, ut uiuos lamentatio, mortuos gratulatio sequatur. ciuitates et oppida interibunt modo ferro et igni, modo terrae motibus crebris, modo aquarum inundatione, modo pestilentia et fame. terra nihil feret aut frigoribus nimiis aut caloribus sterilis. aqua omnis partim mutabitur in cruorem, partim in amaritudinem uitiabitur, ut nihil sit nec ad cibos utile nec ad potum salubre.

his malis accedent etiam prodigia de caelo, ne quid desit hominibus ad timorem. cometae crebro apparebunt, sol perpetuo pallore fuscabitur, luna sanguine inficietur nec amissae lucis damna reparabit, stellae omnes decident nec temporibus sua ratio constabit, hieme atque aestate confusis;

tunc et annus et mensis et dies breuiabitur: et hanc esse mundi senectutem ac defectionem Trismegistus elocutus est. quae cum euenerint, adesse tempus sciendum est quo deus ad commutandum saeculum reuertatur. [*](INSTITUTIONES 13-19 (-breuiabitur)] VII 16, 8 (o prodigia) -10. 19 s.] locus Trismegisti non est in Instit., cf. tamen VII 14, 16. 20-758, 3] VII 17, 1 (—conclusione) 2 (alter-deleat). ) [*](AUCTORES 15 s. luna ... amissae-reparabit] cf. Horat. c. IV 7, 13. 19 s.] cf. Ps.-Apulei. Asclep. c. 26 (p. 48, 22 Goldb.). ) [*](TB] 1 uorabunt codd. Inst. VII16, 2 et om. T alius om. B 2 et om. B potestate suS (~ er.) B 3 ardlscitis B3 uexauit B\', corr. B* 4 abrogauit B\', corr. B2 remp. (p part. eras.) T, rem publica (~ tn. 3) B 5 mutauit TBI, corr. B2 exsecrabile B 6 quo-uiuere om. T, sed cf. Inst. VII16, 5 nemini edd., neminem B 8 terre T, terrwe B 10 rigoribus B 11 sterelis B cruore T in amaritudinem] amaritudinem T, in amaritudine B, cf. Inst. VII16, 7 12 uitiauitur B1, corr. B3 13 potu T salubr*e (a er.) B rdel B 14 nec T quit T comitae J31, corr. B1 15 fusca.rbitur B luna-inficietur] lunam color sanginis (sic) obumbrabit B 16 reparauit TB\', corr. B1 17 adque T 18 aefstate T confusi T brebiabitur T 20 trismegestus B que T uenerint B 21 quod T cojmutandum B )

758

inter haec autem mala exurget rex impius non modo generi hominum, sed etiam deo inimicus. hic reliquias illius prioris tyranni conteret cruciabit uexabit interemet. tunc erant lacrimae iuges et gemitus perpetes et ad deum cassae preces, nulla requies a formidine nec somnus ad quietem. dies cladem, nox metum semper augebit. sic orbis terrarum paene ad solitudinem, certe ad raritatem hominum redigetur.

tunc et impius iustos homines ac dicatos deo duobus et quadraginta mensibus persequetur et se coli iubebit ut deum: se enim dicet esse Christum, cuius erit aduersarius. ut credi ei possit, accipiet potestatem mirabilia faciendi, ut ignis descendat a caelo, ut sol resistat a cursu suo, ut imago quam posuerit loquatur.