Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

per idem tempus et stellae candidiores erunt et claritas solis augebitur et luna non patietur deminutionem. tunc descendet a deo pluuia benedictionis matutina et uespertina et omnem frugem terra sine labore hominum procreabit.

stillabunt mella de rupibus, lactis et uini fontes exuberabunt. bestiae deposita feritate mansuescent, lupus inter pecudes errabit innoxius, uitulus cum leone pascetur, columba cum accipitre congregabitur, serpens uirus non habebit, nullum animal uiuet ex sanguine. omnibus enim deus copiosum atque innocentem uictum ministrabit.

peractis uero mille annis ac resoluto daemonum principe rebellabunt gentes aduersus iustos et ueniet innumerabilis multitudo ad [*](INSTITUTIONES 5-7] VII 24, 5. 6-8] VII 19, 8. 8- 13] VII 20, 1; 24, 1-4. 6. 13—21] VII 24, 7 s. 15 s. tUllc-uespertina] hoc non est in Instit. 21 s.] VII 24, 15 (— uitam). 22-760, 1] VII 26,1. ) [*](AUCTORES 15 s.] cf. Ioel 2, 23; an ex Deut. 11, 14? ) [*](TBJ 1 uirtus] uis T, sed cf. Inst. VII19, 5 inestimabilis T, inaestimabilis (aest in ras. ex 3 uel 4 litt. m. 2) B 2 inpiorum B 3 adque T s T 5 dwemonum B1 au\'c\'exercitus∗epe(ser.)sic∗T saepe B 4 traditur T 5 daemonum B2 auctor T2 6 an (oinnium) malorum? cf. Inst. VII24, 5 cathenis T, catenis igneis B, sed cf. Inst. VII24,5 custodirale B7 7 post et s. 1. ut B2 pacem T 8 parta B 9 terra C* add. m. 2?) B 11 suscitauit TBaa 12 his B regnauit TBac 13 *iustorum (e er.) T et om. B 17 procreauit TB1, corr. B2 18 faeritat*e (a er.) B 19 errauit T 20 accipitr*e (a er.) B congraegabitur B 21 uibet Bl, corr. B2 22 adque TB uictu T ministrauit Bl, corr. B2 24 uenie*t (\'n er.) T )

760
expugnandam sanctorum ciuitatem.

tunc fiet ultimum iadicium dei aduersus gentes. concutiet enim a fundamentis suis terram et corruent ciuitatem, et pluet super impios ignem cum sulpure et grandine et ardebunt et se inuicem trucidabunt. iusti uero sub terra paulisper latebunt, donec perditio gentium fiat, et exibunt post diem tertium et uidebunt campos cadaueribus opertos. tunc fiet terrae motus et scindentur montes et subsident ualles in altitudinem profundam et congerentur in eam corpora mortuorum et uocabitur nomen eius Polyandrium.

post haec renonabit deus mundum et transformabit iustos in figuras angelorum, ut inmortalitatis ueste donati seruiant deo in sempiternum. et hoc erit regnum dei, quod finem non habebit. tunc etiam impii resurgent, non ad uitam, sed ad poenam. eos quoque secunda resurrectione facta deus excitabit, ut ad perpetua tormenta damnati et aeternis ignibus traditi merita pro sceleribus suis supplicia persoluant.