Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Consideremus ergo quae ratio fuerit huius tanti tamque inmensi operis fabricandi. fecit deus mundum, sicut [*](INSTITUTIONES 2-13] VII 3, 20-26. 15-20] cf. VH 3,1-19. 17-23] VII 7, 1-5. 14. 20-23] VII3, 14. 25 s.] VII 3,12. ) [*](TBJ 1 conpraehenderunt B 5 dicerent aut- semper fuisse (6) om. T 6 fuisse] fuisse dici B et est et uisui] testesui sic B 7 ipsum] et ipsum B 9 generante (nt in ras. ex 3 uel4 litt., fort. tion) B 10 rexexeminibus sic T 11 quod originem non habet in mg. B3 12 putarCfft B2 13 homincm1 B1 generatu, B2 14 immortalem B 15 Hon1 Bz alii1 B1 17 inmortales B sed cum uera sentirent om. BI, sed cur ea senserint s. 1. B3 18 adque T 20 adque T aliquo om. B rsedl B3 22 adt nuntianteconsideremus (Y i. e. kapitulum add. m. 1, \' distinctionem add. m. 2) B 25 tamquam T operibiis (exp. m. 3) B )

751
Plato existimauit, sed cur fecerit, non ostendit. quia bonus est inquit et inuidens nulli, fecit quae bona sunt. atquin uidemus in rerum natura et bona esse et mala.

potest ergo existere peruersus aliquis, qualis fuit atheus ille Theodorus, et Platoni respondere: \'immo quia malus est, fecit quae mala sunt.\' quomodo illum redarguet? si quae bona sunt deus fecit, unde igitur tanta mala eruperunt, quae plerumque etiam praeualent bonis? in materia inquit continebantur.

si mala, ergo et bona, ut aut nihil fecerit deus aut si bona tantum fecit, aeterniora sint mala, quae facta non sunt, quam bona, quae habuerunt exordium. finem igitur habebunt quae aliquando coeperunt et permanebunt quae semper fuerunt. mala ergo potiora sunt.

si autem potiora esse non possunt, ne aeterniora quidem possunt. ergo aut utraque semper fuerunt et deus otiosus aut utraque ex uno fonte fluxerunt. est enim conuenientius ut deus omnia fecerit potius quam nihil. ergo secundum sententiam Platonis idem deus et bonus est, quia bona fecit, et malus, quia mala.