Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sequebator ut ea quae sunt, aut semper foisse dicerent aut sua sponte esse nata ant minutorum seminum conglobatione concreta. semper fuisse non potest quod et est et nisui subiacet: ipsum enim esse sine aliquo initio non pote=t. sua sponte autem nihil nasci potest, quia nulla est sine generante natura.
semina uero principalia quomodo esse potuernnt, cum et semina ei rebus oriantur et uicissim res ex seminibus? nullum igitur semen est quod originem non habet sic factum est ut cum putarent mundum nulla prouidentia factum, ne hominem quidem putarent aliqua ratione generatum: quodsi nulla esset in fingendo homine ratio uersata, inmortalem igitur animam esse non posse.
alii uero ei aduerso et deum esse unum et ab eo mundum factum et hominum causa factum et animas esse immortales existimauerunt. sed cum uera sentirent, huius tamen diuini operis atque consilii nec causas nec rationes nec exitus perspexerunt, ut omne ueritatis arcanum consummarent atque aliquo ueluti fine concluderent.
sed quod illi facere non potuerunt, quia ueritatem perpetuo non tenebant, nobis faciendum est, qui eam cognouimus deo adnuntiante.