Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quod si fieri non potest, apparet non ideo factum esse a deo mundum, quia bonus est [mundus]: omnia enim conplexus est et bona et mala. nec fiet propter se quidquam, sed propter aliut.

domus aedificatur non ad hoc solum, ut sit domus, sed ut sus- cipiat et tueatur habitantem. item nauis fabricatur non ut nauis tantum uideatur, sed ut in ea possint homines nauigare. uasa item fiunt non ut uasa sint solum, sed ut capiant ea [*](INSTITUTIONES 1-21] haec non sunt in Instit., ad 2-8 cf. tamen YH 4, 11. 21-752, 1] VII 4, 4-9. ) [*](AUCTORES 1 s.] Tim. 29 E. 8] sententia fort. e Timaeo deriuata. ) [*](TBJ 2 est om. B nulli\' (\' distinctionem add. m. 1) B fecitq., om. quae T sunt add. B3 adquin BT 4 ergo om. T eisiStere B acheus Bl, corr. Bs ille] ille et B theudorus T 5 et (corr. m. 2) sic T 6 pr. qurwe B 7 tanta om. B 8 bonis praeualent B 9 ut inseruit B3 10 sunt T 12 alt. quae om. T 14 weterniora B2 15 utraquae T 20 bonum T mundus eiecit Fritzschius est om. B 21 fiet] fecit B, fit Da conl. Inst. VII 4, 4 quicquam B 23 frabricatur T )

752
quae sunt usui necessaria.

sic et mundum deus ad usum aliquem fecerit necesse est. Stoici aiunt hominum causa factum, et recte. homines enim fruuntur iis omnibus bonis quae mundus in se continet. sed ipsi\' homines cur facti sint aut quid in illis utilitatis habeat fabricatrix illa rerum prouidentia, non explicant.

inmortales esse animas idem Plato adfirmat: sed cur aut quomodo aut quando aut per quem immortalitatem adsequantur aut quod sit omnino tantum illut mysterium, cur ii qui sunt inmortales futuri, prius mortales nascantur, deinde decurso temporalis uitae spatio atque abiectis fragilium corporum exuuiis ad aeternam illam beatitudinem transferantur, non conprehendit.