Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

In hoc statu cum essent humanae res, misertus nostri deus reuelauit se nobis et ostendit, ut in ipso religionem fidem castitatem misericordiam disceremus, ut errore uitae prioris abiecto simul cum ipso deo nosmet ipsos, quos inpietas dissociauerat, nosceremus legemque diurnam, quae humana cum caelestibus copulat, tradente ipso domino sumeremus, qua lege uniuersi quibus inretiti fuimus errores cum uanis et impiis superstitionibus tollerentur.

quid igitur homini debeamus, eadem illa lex diuina praescribit, quae docet quidquid homini praestiteris deo praestari.

sed radix iustitiae et omne funda- mentum aequitatis est illut, ut non facias quod pati nolis, sed alterius animum de tuo metiaris. si acerbum est iniuriam ferre et qui eam fecerit uidetur iniustus, transfer in alterius personam quod de te sentis et in tuam quod de altero iudicas, et intelleges tam te iniuste facere, si alteri noceas, quam alterum, si tibi.

haec si mente uoluamus, innocentiam tene- bimus, in qua iustitia uelut primo gradu insistit. primum [*](INSTITUTIONES 1 s.] cf. V 8, 6; 5, 11. 3-10] V 7, 1 s. 4 s. (religionem .. misericordiam)] VI 10, 2 set—nominatur. 7 s. (legemque diuinam)] VI 8, 6 (-caelestis). 7 quae-copulat] VI 10, 2. 8 s. tradente ipso domino] VI 8,12. 10—12] VI 10,1. 12-18] VI 23,32 (a nos ipsos). 18 s.] V 17, 21. 31; 22, 5; VI 18, 12. 19 s. primumprodesse] VI 11, 2 ergo si-necesse est. ) [*](milis oppositio ap. Cyprian. ad Demetr. c. 11 (pag. 359, 4) inpunitatem consecuntur mali, dum modesti tacent his accedebant om. P TBP] 1 oppressis (i ex c.m. 2) P 2 legib; ex lec P2\' seuiendi T aitlsumta B3 3 misertus est B, miser*tus (i ? er.) P 4 ut in ras. ex 3 fere litt. P2 relegionõ (alt. e ex i) P2 5 terrore uitoj Pl 6 impietas P 7 nosceremus] disceremus B legêq. (q. add. m. 2 ?) P humana1 P2 8 cralelestibus B3 tradentem T 9 errores (alt. e ex i m. 2) P impiis T 10 igitur] enim B 11 perscribit T quidquic ut uid. Px, quicquid corr. P2 12 prestiteris T prestari TB 13 illud P facias] facias ulli (ex illut corr. m. 1 uel 2) B nollis B 14 mitiaris Bl, corr. B3 aceruum B1, corr. B2 16 de ante te] in P 17 intellegis BP sril T 19 primo] primo est P consistit B, institita (a in erasa interpunctione ut uid. m. 2) sic P ) [*]( IYIIII. Lact. 1. ) [*]( 47 )

738
est enim non nocere, proximum prodesse.

sed sicut in rudibus agris priusquam serere incipias, euulsis sentibus et omnibus stirpium radicibus amputatis arua purganda, sic de nostris animis prius uitia detrahenda sunt et tunc demum uirtutes inserendae, de quibus seminatae per uerbum dei fruges uirtutis oriantur.

Tres adfectus uel ut ita dicam tres Furiae sunt, quae in animis hominum tantas perturbationes cient et interdum cogunt ita delinquere, ut nec famae nec periculi sui respectum habere permittant, ira, quae uindictam cupit, aua- ritia, quae desiderat opes, libido, quae adpetit uoluptates.

his uitiis ante omnia resistendum est, hae stirpes eruendae, ut uirtutes inseri possint. hos adfectus Stoici amputandos, Peripatetici temperandos putant, neutri eorum recte, quia neque in totum detrahi possunt, siquidem natura insiti certam habent magnamque rationem, neque deminui, quoniam si mala sunt, carendum est etiam mediocribus, si bona, integris abutendum [*](INSTITUTIONES 1-6. 12 s.] VI 15,8 s. 7-11] VI 19, 4; cf. 13, 8-10; 15, 5 s. 11—739, 22] VI 14. 2-c.17. 13-739, 1 s.] VI 14,2. 7 s.; 15; 16, 1-6; 17,9; 19, 1. ) [*](TBP] 1 proximum in proximo sed corr. B* prodeesse T, prodesse om. Pl, in mg. add. P1 sed in et corr. B* si ut P 2 reuulsis P sellitib: IK omnium TP, sed niu in ras. ex nib; ut uid. P2 3 stirpum B, styrpium P 4 uirtutes (e ex i m. 2) P 5 uirtutis T, recepi conl. loco Inst. VI 15, 8; inmortalitatis (imm- P) BP edd. (Pfaftii culpa, qui immortalitatis tamquam ex T edidit), quod fort. ex c. 30, 1-4 tn- latum sano seum caret; de quibus ad nostris animis referendum esse ostenditur loco illo Inst. 7 affectus B ita om. T furtee1 T 8 supra hominum 10 fere litteras nunc euanidas, quarum primae res uel ses, ex- tremae um, add. m. poster. (eadem quae est pag. 677,19) in T perturbationes (alt. e ex i m. 2) P scient T (sed s add. T*1) P 9 cocunt T1, corr. T11 famwe T perflculi T 10 iram T uindictim (i del.) T 11 atffpetit T, adpetet Bx, corr. B3, appetit P hiis T 12 hae* (c er.) P 13 seri BP possent BJ, corr. B3 affectus B amputandos] temperandos P Peripatetici temperandos in mg. add. P9 14 neufeTi (i exp. et del.) B 15 in totum B, in tutum P1, corr. P1 naturam (exp. m. 3) B insitl T habent certam (m in ras. ex eodem m B3) BP 16 rationem (m in ras. ex eodem m m. 3, supra m correctio erasa) B diminui T 17 est om. P )

739
est.

nos uero neque detrahendos neque minuendos esse di- cimus. non enim per se mala sunt quae deus homini rationabiliter inseuit, sed cum sint utique natura bona, quoniam ad tuendam uitam sunt adtributa, male utendo fiunt mala.

et sicut fortitudo, si pro patria dimices, bonum est, si contra patriam, malum, sic et adfectus, si ad usus bonos habeas, uirtutes erunt, si ad malos, uitia dicentur. ira igitur ad coercitionem peccatorum id est ad regendam subiectorum disciplinam data est a deo, ut metus licentiam conprimat et conpescat audaciam, sed qui terminos eius ignorant, irascuntur paribus aut etiam potioribus: inde ad inmania facinora prosilitur, inde ad caedes, inde ad bella consurgitur.